‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 82 sur 148 · LXIV. — De Mandato pauperum [quod fit in claustro · texte numérisé non relu

LXIV. — De Mandato pauperum [quod fit in claustro

Intérim prœpositus, elemosinarius, hospitarius exeuntes ■de refectorio introducunt pauperes in claustrum et eos (135) in tribus trisantiis claustri [ordinant]. Provideant autem ne pauci introducantur, vel plures quam necesse fuerit ne forte nihil accipientes discedant tristes. Cum autem videbitur abbati ut surgat, exeunt eo ordine quo ingressi sunt; ultimi omnium infantes exeunt. Qui, cum ostium refectorii egressi fuerint, divertunt se in scholam cum magistris ibique faciunt mandatum. Domnus abbas usque in eum angulum claustri qui est ante capitulum vadit, aliis sequentibus sicut sunt priores de choro suo ad eamdem partem ; alter chorus quippe ad aliam partem vadit, prioribus prœcedentibus. Tune camerarius ex una parte et socius ejus ex altéra innuunt singulis fratribus pauperes quibus lavare debeant pedes, ad quorum ostensionem quisque inclinât. In duabus partibus claustri debent præparari cuppæ plenœ aqua a famulis elemosinarii qui debent servire de aqua, et a camerario præparantur tersoria. Famuli præpositi ethospitarii et camerarii ibi serviunt.

Tune domnus abbas vel, si ipse abfuerit, armarius incipit ant.. Dominus Jésus, et mox super genua venia ab omnibus petitur. Psalmus Deus misereatur, fini ta antiphona, subjungitur et per singulos versus ejusdem psalmi ipsa antiphona repetitur. Postea sequitur ant. Mandatum, noi mm. Postquam surrexit, et de [aliis] quantum opus fuerit. Intérim quisque pauperibus sibi assignatis pedes lavat. Famuli stantes infundunt aquam jugiter invasis, quœ mutantur quoties opus fuerit. Lavatis pedibus singulorum et tersis et osculatis, ministratur aqua ad manus pauperum lavandas et tersoria, eo modo quo pedes laverint. Quo facto prior percutit tabulam, prius vino in aliquot scyphis infuso, quod est signum petendæ benedictionis ad potum. Abbas de loco suo, sub silentio, elevata manu, dat benedictionem : Omnipotens Deus benedicat potum servorvm suorum, et tune quisque, sicut pedes et manus laverint, ita propinant potum quem panetarius debet providere ; et cum ipso potu dantur etiam a singulis fratribus singulis pauperibus duo denarii quos camerarii, alter ex altero choro, et alter ex altero, fratribus ministrant.

Quo peracto percutit prior tabulam ut omnes surgant, sedent emm dum potus ministratur. Tune domnus abbas, sicut ad quotidianum mandatum fit, dicit versic. Ostende nobis Domine submissa voce, et dicendo Kyrie eleison petunt venias super genua. Postea prosequitur domnus abbas versic. et col 1. , sicut sunt in collectario. Quo peracto

et facto ante et rétro, incipit mediocriter Miserere mei pergendo ad ecclesiam. Tune, in ea parte quæ (136) est versus capitulum, quamplures tabulœ a prœposito præparatæ a custodibus ecclesiæ et aliis vice signorum percutiuntur ad classicum, antea tamen singula tabula bis pulsata eo modo quo soient signa pulsari. Et cantato Miserere mei pergendo in chorum mediocriter, procumbunt super formas, finientes unusquisque per se capitula et coll. Acliones noslras ; et, tribus cereis ardentibus ante altare, unus puerorum incipit ant. Calicem, et cantant vesperas.

Post vesperas thesaurarius omnia discooperit altaria. Tune vadunt in refectorium ad prandendum. Ipso die et crastino percutitur pro cymbalo tabula et in refectorio pro scilla. Qui legitad mensam non accipit benedictionem, sed tantum stans ad gradum, post benedictionem a sacerdote datam inclinans, vadit ad lectorium et legit. Ad surgendum vero non dicit Tu autem, sed tantum audito signo ab abbate eumdem versum quem legit reincipit et finit, sicut fit ad matutinum, et veniens ad gradum facit ante et rétro. Postea tabula percussa ab abbate vadunt ad ecclesiam gratias agentes sub silentio.

Post domnus abbas, cum duodecim sacerdotibus quos cautor eligit, facit mandatum suum, scilicet XIII pauperum, et dantur singulis pauperibus panis et vinum, camisia et femoralia et caligæ et sotulares. Deinde cum jussum fuerit priori, percutit tabulam et vadunt. ad biberes.

Page 1