‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 83 sur 148 · LXV. — De mandato fratrum quod fit in capitulo · texte numérisé non relu

LXV. — De mandato fratrum quod fit in capitulo

Cum autem tempus fuerit percutitur tabula ad mandatum quod fit in capitulo. Tune hebdomadarii coquinæ præsentis et præteritæ hebdomadæ præparant aquam calidam. Domnus abbas lavat priori et fratribus ex una parte, et sacerdos hebdomadarius ex altéra parte juvenibus et ceteris. Servitores de aqua et manutergiis sufficienter [ministrant] et ita serviunt quod de una aqua non laventur tune ni si pedes unius. Madefactis autem tersoriis, parati debent esse camerarii qui alia præbeant et mutent. Intérim cantatur ant. Dominus Jésus, et per singulos versus psalmi Misereatur repetitur. Deinde hymnus Tellus et xthra jubilent ; post singulos versus primus ejus versus repetitur. Deinde Postquam surrexit, et aliæ hujusmodi, in fine omnium ant. Ante diem festum, ad cujus inceptionem cantor surgit et vadit ad analogium, et stat ibi donec prædicta antiphona finiatur. Postquam autem laverint pedes in capitulo, domnus abbas lavat pedes iis qui servierunt, ad ultimum sacerdos hebdomadarius lavat pedes domno abbati. Post hoc servitores lavant manus suas et propinatur aqua omnibus ad manus lavandas et manutergia eo ordine quo supra. Peractis iis domnus abbas parum præcedens et hi (137) qui cum eo servierunt veniunt in medium capituli, et faciunt ante et rétro. Tune omnes assurgunt domno abbati, nam antea in lavatione pedum nemo vel ullus serviens ei assurexit. Et facto ante et rétro petit locum suum, et datur ei locus a priore, qui in sede ipsius sedebat.

Intérim dum cantatur ant. Ante diem festum, diaconus egrediens de capitulo, et cum eo très conversi, vadit ad ecclesiam, et induitur alba parata et stola pretiosa, et très conversi revestiuntur. In fine præfatæ antiphonæ, sacrista, petita licentia, sonat tabulam pro signo ad collationem, et postmodum diaconus ita indutus intrat capitulum, por-

tans ante pectus suum textum evangelii deauratum. Quem præcedunt conversus portans analogium festive ornatum et très eonversi induti cum candelabris et thuribulo et acerra, cum plurimo incenso unde ipse diaconus in ecclesi’ajam abunclantissime posuit. Tune conventus assurgit ei, et ad terram de scabellis in quibus pedes tenebat descendit, stans donec totum evangelium cjuod fuit lectum ad missam finiatur. [Deinde sedet conventus, dura lectio prosequitur.] Cum autem ad illud ventum fuerit ubi legitur Si quis diligit me, domnus abbas signifient priori ut eat percussum tabulam cum audierit Surgite camus hinc. Quam cum audierint surgunt omnes et, prœeunte diacono cum processione sicut [in] capitulum venerat, vadunt in refectorium.

Tune, priore in loco abbatis considente, domnus abbas et qui cum eo pedes laverunt et terserunt, ingressi refectorium, accipiu.nt vasa vitrea vino plena, legente diacono in medio refectorii, [et] portant ad gradum sicut mos est. Refectorarius vero ex quo accepto [potu] ineunt itër, paulatim percutit tabulam ter autquaterfestinantius et cessât. Omnes vero sub silentio dicunt benedictionem, et sacerdos elevata manu cum signo crucis dat benedictionem eodem modo sub silentio, et tune domnus abbas porrigit priori scyphum, osculans manum ejus. Ille vero stando recipit. Deinde omnibus ex una parte porrigit scyphum, osculans cuique manum, ministrantibus scyphos coadjutoribus suis. Stando omnes accipiunt. Similiter sacerdos hebdomadarius ex alia parte porrigit potum cum sociis suis, singulorum rnanus oscuîando. Ad ultimum porrigit etiam domnus abbas infantibus vinum. Postea offert iis qui servierunt. Illi vero oblatum vinum ponunt ante se super tabulam, donec ante et rétro fecerint. Deinde domnus abbas cum servitoribus venit ad diaconum, et expectat-o fine cujuslibet versus porrigit ei phialam, oscuîando manum ejus, et ab eodem recepta phiala ponit eam super mensam. Simili modo porrectis phialis conversis et ab eisdem receptis ponit eas ubi et priorem. Deinde domnus abbas et qui cum eo servierunt faciunt ad gradum ante et rétro, sicut mos est, domno abbate parumper præcedente (138), omnibus assurgentibus, sicut factum fuit in capitulo, donec domnus abbas in loco suo consideat, priore cedente ei et cunte in ordine suo. Tune aliis sedentibus, quidam sacerdos offert domno abbati vinum. Consummato igitur sermone domnus abbas percutit ictulum in tabula, et diaconus deponit stolam et complicatam ponit super librum, et aliquibus fratribus accipientibus candelabra cum thuribulo a revestitis, faciunt ipsi revestiti ante et rétro ad mensam principalem, et considentes bibunt. Tune iterum tribus ictibus tractim in tabula percussis propter conventum ut possit surgere, surgit domnus abbas et dicit sub silentio Adjutorium nostrum fratribus eodem modo sub silentio respondentibus Qui fecit cœlu,m,e t prœeunte processione, diacono textum ad pectus et stolam in manu plicatam ferente, redeunt omnes ad ecclesiam, et facto sonitu a domno abbate faciunt confessionem , et dicunt quisque sibi completoriurn sub silentio.

De oleo vero sacrato præteriti anni si quid residuum fuerit, pridie, id est quarta feria ante Cœnam Domini, in loco apto et mundissimo igné crematur, vel etiam in abditissimo vel secretiori reconditur loco. Inde cura est apocrisarii per strenuum legatum, sive clericum, sive laicum,

cum ampulla ad episcopum Lingonensem mittere, ut sacræ unctionis oleum in die sancto Ccenæ Domini confectum fratribus mittat.

Page 1