LXVI. — De sexta feria Parasceve
Parasceve ad nocturnos eodem modo agitur quo et in Cœna Domini. Ad primam universi nudis pedibus vadunt, sic permansuri usque post orationem vesperorum. Qua finita sub silentio, dicuntur manifeste VII psalmi pœnitentiales cum letania et omnibus appenditiis suis absque Gloria Patri. Finita letania exeuntes, intrant capitulum, sed ante et rétro non faciunt, nec sessuri nec exsurgendi, ibique cantant communiter totum psalterium, quod incipit domnus abbas, ibidem sedens donec finiatur; quo finito domnus abbas dicit coll. Fidelium Deus omnium.
Intérim ecclesia a famulis clemosinarii mundatur. Post tertiam discooperiuntur cruces et cetera quœ quadragesimali tempore fuerunt eooperta. Post capitulum thesaurarius defert in claustrum crucifixum qui est rétro altare sancti Bartholomæi et optime lavat vino et aqua. Deinde ponit eum super gradum presbyterii, in lapide concavo ad hoc aptum. Ponit etiam juxta parvam crucem ubi est de sancta Cruce mundo velamine coopertam. Pavimentum etiam consternit tapetibus, ut crucem adoraturi super eos toto corpore prosternantur. Ad processionem quæ ipsa die post nonam ad novum ignem agitur, fiunt omnia sicut in præcedenti die, et omnes qui ad officium missæ servituri sunt et infantes revestiuntur. Ipso die prior portât ignem, et sciendum quod omnes qui ad officium (139) missæ servituri sunt et ad crucem sacerdotes sunt, prœter diaconum. Unus solus cereus post benedictionem ignis ante altare ardet.
In reditu processionis, mox ut ingressi fuerint eeclesiam, absque mora incipitur prima lectio absque titulo. (Juniores primi legunt et alii per ordinem.) Quam sequitur tractus Domine audivi, qui videlicet a duobus revestitis inc.hoatur, et ita canitur ut, post singulos versus ab illis duobus dictos, a toto conventu repetatur primus versus dimidius et in fine totus. Altare majus duobus palliis lineis in superficie tantum operitur, juxta quod, in superiori margine, duœ pallœ similes sibi invicem leviter connexæ extenduntur ut sine damno ab invicem possint separari. Sacerdos indutus rubea casula, ferens missale, cum diacono ad altare procedit, ubi tamen nec orationem facit nec confessionem, sed mox posito in altari libro sessum vadit. Post primum tractum sequitur collecta sine salutatione. Quam sequitur alia lectio et tractus Eripe me, quem cantant sex cantores sine conventus repetitione : a tribus canitur unus versus, et a tribus alius; primum tamen versum et ultimum simul incipiunt et finiunt. Quo finito, recitatur passio Domini sine salutatione et Gloria tibi Domine. Cum ad ilium locum fuerit ventum ubi ad evangelica testimonia profertur propheticum Partiti sunt veslimenta etc., duo sacerdotes albis et cappis induti supradictis pallis altare nudant in modum furantis. Ad orationes quœ ex more sequuntur Flectamus genua a diacono pronuntiatur, et quamvis ad illam quæ pro Judæis est genua non flectantur, ad collectam tamen omnes inclinantur.
Finitis collectif, domnus abbas vel sacerdos deponit stolam et casulam in vestiario, similiter et diaconus sto-
lam, et veniunt in chorum cum aliis. Duo sacerdotes albis et stolis et casulis induti, tenentes baculos in manibus, vadunt rétro crucem cantantes hos versus Popule meus. Quia eduxi. Quid ultra, respondeturque post singulos versus a duobus aliis cappis indutis stantibus ante crucem Agios ; qui nec ad initium nec ad finem ante et rétro faciunt, sed tantum inclinant; etachoro cum venia dicitur Sanctus Deus. Et his finitis, illi duo qui sunt rétro crucem, baculos ponentes sub pallio, elevant pallium discooperientes crucem et incipientes ant. Ecce lignum crucis, et moxomnes petunt venias. Tune domnus abbasvel sacerdos primum super tapéta toto corpore prostratus petit veniam qüasi in fine tapetorum; postea paulatim procedens, petit aliam veniam adorando crucem; postmodum accedit ad crucem et, flectens genua ad terram, osculatur pedes crucifixi, deinde crucem ubi est sancta Crux. Deinde reliqui paulatim procedentes eodem modo adorant crucem, et quidem primo illi qui sunt revestiti, postmodum alii sicut sunt priores. Dura autem adorant crucem cantantur hæ antiphonæ : Crucem tuam. Dura fabricator mundi. O admirabile, et si necesse fuerit hymnus Crux fidelis. Unus sacerdotum (140) sedens juxta crucem tenet crucem auream in qua continetur de ligno pretiosæ crucis Christi quam osculantur omnes, postquam osculati fuerint pedes crucifixi. Adorata autem cruce ab omnibus etiam infantibus, adorant infirmi qui quocumque modo aut per se possunt aut alio sustentante accedere. Adorata cruce ab omnibus domnus abbas vel sacerdos elevat crucem auream et ponit eam in baculo et collocat super altare, imponens ant. Super omnia ligna ; quæ dum incipitur petitur venia ab omnibus ut prius. Magna vero crux fertur extra chorum et adoratur a popularibus.
Post elevationem sanctæ crucis sollicite procurât sacristaad præparationem sacrosanclee eucharistiœ necessaria quæque adhibere, et candelabra festiva cum cereis, thuribulum quoque festivum cum copia incensi. Domnus abbas vel sacerdos hebdomadarius stolam et casulam induit, similiteret alii duo sacerdotes stolas etcasulas induunt, quorum unus cum domno abbate portât corpus dominicum, quos pæcedit alius portans calicem cum vino et aqua. His rite peractis proceditur ad locum cum cereis et incenso. Domnus abbas incensat corpus dominicum, et ipsum accipiens manibus cum alio sacerdote, redeunt ad altare cum processione. Omnes assurgunt, genua flectuntur. Altare linteis candidissimis operitur, desuper corporale extenditur, calix veluti ad missam superponitur cum vino et aqua, et cooperitur, et ante eum patena cum corpore Dornini ponitur et incensatur. Sacerdos accipiens hostiam sacratam et tenens super calicem subsequitur et dicit altiori voce Oremus. Præceptis salularibus cum oratione dominica et sequenti coll. Libéra nos. Cum vero dixerit Per omnia secula seculorum, sumit partem de sacro corpore et mittit in calicem, et sanctificatur vinum non consecratum per panem sanctificatum. Pax Domini non dicitur, quia nec signum pacis eo die datur. Deinde communicat primus sacerdos de sanctis, ac postmodum cunctis per ordinem distribuit. Quidquid de corpore Domini superfuerit a sacerdotibus a quibus. hoc die omne ministerium in ecclesia impletur diligenter suscipitur atque sumitur.
Peracta communione tangitur tabula et fit oratio vespertina, lotisque fratrum pedibus et calciatis, hoc denuo
tabulis tactis, canitur sub silentio officium vespertinum, antiphona tamen de evangelio altiori voce canitur. Deinde, accedentibus ad mensam fratribus, thesaurarius aliquis in ecclesia de honestioribus retinet sacerdotibus qui cuncta altaria aqua et vino lavent diligenter; qui tamen non calciatis sed nudis hoc pedibus expient. Quidquid autem liquoris majori altari fusum fuerit, spongiis colligitur indeque expressum in sacrariis reconditur. In refectorio panis etherbæ crudœ sumuntur. Potus in justis sicut aliis diebus ponitur, sed totus ad elemosinam datur. Unapitantia ad mensam principalem affertur, et pueris distribuitur. Post prandium servitorum, sicut aliis diebus, itur in refectorium quasi bibendi causa, quod nihil ibi, nisi qui voluerint aquam, bibant. Ad collationem legitur sermo De Crucis. (141) Quœrein homiliario hyemali. De collatione itur ad caritatem in refectorio, et de vino qy.od tune propiuatur nullus præsumere debet abstinere, ut non quantulumcumque gustet.