‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 34 sur 138 · IV. — Di: SOLEMNITATIBUS SANCTORUM dUOMODO AGANTUR · texte numérisé non relu

IV. — Di: SOLEMNITATIBUS SANCTORUM dUOMODO AGANTUR

Solemnitates de quibus apud nos très fiunt tantummodo lectioneseœ sunt : Luciani, Maximiani et Juliani martyruni et multœ aliœ quœ in kalendario continentur. Sciendum

autem quod in eisdem festis collecta (12) quœ dicitur ad tertiam, dicitur ad laudes et vesperos et ad missam.

De festis vero duodecim lectionum quœ unani tantum habent collectant, sciendum est quod ad utrosque vesperos, ad evangelium, ad matutinas laudes, ad tertiam et ad missam una eademque collecta dicitur. Item ad vesperos et ad matutinos et ad officium missœ sex signa pulsantur. Ad quam qui chorum régit cappa induitur, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica, pro quibus a Septuagesima usque in Pascha et in toto Adventu casulis utuntur. Ad vesperos etiam a sacerdote alba et cappa induto incensum offertur. Quœ sunt eœ : Eugendi abbatis, Paschasiœ virginis et martyris, et aliœ notatœ in kalendario.

Sunt et aliœ iis per omnia consimiles, excepto quod cantores in invitatoriis albis induuntur, et sacerdos, lecto evangelio, cum alba in choro revertitur, ad Benedictus oblaturus in cappa incensum. Quarum hœc est notitia : octava Johannis evangelistœ, octava Apparitionis, octava Ascensionis, octa-va Johannis Baptistœ, octava Apostolorum, octava Bcnedicti, octava Apollinaris, octava Nativitatis Mariœ, octava Mauritii, octava Martini, Mathiœ apostoli, Lucœ evangelistœ, Marci evangelistœ, Barnabœ apostoli, Thomœ Cantuariensis, Silvestri papœ et confessoris.

Sunt prœterea in anno quinque dominicee quœ prie ceteris paulo festivius hoc modo celebrantur. Omnia signa de choro pulsantur ; Jam lucis sicut in albis canitur ; ad missam Kyrie eleison, Sanctus et Agnus, et Benedictus sicut in albis canuntur. In refectorio tabulée cooperiuntur, et habent fratres solemne générale. Qua' sunt ea' : prima dominica Adventus Domini, dominica Septuagesimae, dominica prima Quadragesima-, dominica mediœ, dominica in Ramis palmarum, festum sancti Benedicti.

De festis in albis. — Sunt et aliœ solemnitates qua-aliquantulum solemnius peraguntur. Nam ad utrosque vesperos, ad cantica et ad missam très textus super altare pro ornamonto ponuntur, quinque cerei ante altare illumiuantur, et si sit sanctuarium alicujus sancti de quo festum agitur, ponitur super altare ; duo cerei accenduntur. Sacerdos ad vesperas et ad laudes incensum oblaturus alba induitur atque cappa. Responsorium quartum, octavum et duodecimum duo cantant. Prima, tertia et prosa cum signo de Gratia Dei pulsantur. Major missa fratribus omnibus albis indutis canitur. Armarius cum cappa régit chorum. Sunt autem ea' : Gregorii Lingonensis, llilarii doctoris, sanctorum Geminorum, Sebastiani martyris, Vincentii martyris, Conversio sancti Pauli, Polycarpi episcopi, Georgii martyris, Commemoratio sancti Pauli, Mariœ Magdalena', Ad vincula sancti Pétri, Inventio sancti Stephani, Radegundis regina', Mammetis martyris, Philiberti abbatis, octava Assumptionis beatœ Mariœ, Andochii Thyrsi et Felicis, octava sancti Benigni, Nicolai episcopi.

Sunt et alia' festivitates in quibus. prœter ea quœ supra diximus, hœc adduntur. Presbyterium namque ecclesiœ pa.ll iis adornatur, altare autem majus decoratur non melioribus ornamentis, super quod etiam quinque textus apponuntur, et ante altare ad vesperas et ad missam quinque cerei accenduntur. Qui cantant responsorium ad vesperas in his et aliis festis in froeis sunt; invitatorium vero in cappis dicunt. Ad majorem missam cappis omnes utuntur.

Sacerdos cum diacono fcstivis utitur ornamentis. Ante initium missœ et in fine omnia signa in choro pulsantur. Sunt autem eœ : Sanctorum Innocentium, Circumcisio Domini, octava Paschœ, Inventio sanctœ Crucis, Johannis ante portam Latinam, Laurentii martyris, Exaltatio sanctœ Crucis. Michaelis archangeli.

(13) De festis duplicibus. — Suntetaliœ honorabiliores in

quibus omnia supradicta geruntur, ista etiam adduntur.

Medietas oratorii palliis adornatur. Ad vesperos et ad

matutinos duo thuribula proferuntur et omnia altaria

incensantur. Invitatorium a quatuor fratribus canitur.

Antiphona de Magnificat et Benediclus bis repetitur. Re-

sponsoria duo et duo cantant, exceptis quarto, octavo et

duodecimo, ad quœ très mittuntur. Prœterea accendunturad

cantica incepta quindecim cerei de ciborio usque ad finem

matutinorum ardentes. Missa vero matutinalis cum una

tantum collecta agitur. Kyrie eleison, Gloria in excelsis,

Sanctus et Agnus sine omni additamento sunt tam in his

quam in omnibus festis. Harum quoque solemnitatum istud

est indiculum : Festum sancti Mathiœ apostoli, Gregorii

papae, Ambrosii, Marci evangelistœ, Philippi et Jacobi,

Barnabœ apostoli et alioruni apostolorum et evangelista-

rura , Augustini , Ieronimi , Nativitas sancti Johannis

Baptistœ, Pétri et Pauli apostolorum , Translatio Bene-

dicti, Apollinaris episcopi, Vigoris episcopi, Martini epi-

scopi, Translatio Benigni.

De festis principalibus. — Sunt et aliœ excellentiores in quibus superius prœlibata ad liquidum explentur, pauca etiam adduntur. Tota videlicet ecclesia palliis seu dossalibus adornatur. Ad vigilias quindecim cereis qui sunt in circuitu ciborii ad cantica incepta accensis ecclesia illustratur. Ad nocturnos quoque incensum tertio a ternis sacerdotibus cappa indutis defertur. De collatione itur ad caritatem cum videtur domino abbati aut priori calor nimius esse, aut cum est magnum intervallum inter finem cœnœ et collationem, aut cum in crastino jejunium générale débet esse. Quœ sunt ea: : Stephani protoinartyris, Johannis evangelistœ, Epiphania Domini, Purificatio Virginis, Blasii pontificis, Annuntiatio Dominica, Ascensio Domini, Nativitas beata» Mariœ, Mauritii sociorumque ejus, Conceptio Virginis. Dedicatio ecclesiœ, Relevatio corporis sancti Benigni. Et est sciendum quod si festa Conceptionis, sancti Stephani. sancti Johannis evangelistœ, sancti Blasii evenerint in die dominica vel sabbato, non fiet mandatum de feria prœcedenti.

De festis prœcipuis et annualibus. — Tune restât ut de festis pra^cipuis videamus, in quibus omnia quœ supra diximus omnino complentur et hœc insuper adduntur. Omnis scilicet ecclesia ornamentis suis ex integro decoratur. In vigiliis eorum, ante initium inajoris missœ, omnia signa pulsantur. Quinque cerei ante altare accenduntur. Hebdomadarius cantor choro prœsidens cappa induitur, et sacerdos quoque festivis atque auratis utitur indumentis, diaconus dalmalica, subdiaconus tunica ; cantores etiam qui responsoria vol Alléluia cantant cappis utuntur. Omnes infantes albis revestiuntur. More etiam festivo tabulœ cooperiuntur. Ante majus altare sex candelabra ponuntur. Signa etiam vespertinalia bina et bina alternatim sonant, ad ultimum omnia ecclesiœ pulsantur. Responsorium ad vesperos très cantant. Hebdomadarius sacerdos, ut moris est. et alius cum abbate revertitur. Postcompletorium autem

secretarius portât incensum, aquam benedictamcumlucerna per omnes officinas, prius tamen in dormitorium, ut tutamen sit omnibus in ipsa nocte. Ante nocturnos omnia signa tam diu pulsantur quam scilla solet et aliis noctibus pulsari. Universalumina ecclesiœ accenduntur, silicet (14) viginti quinque in ciborio, tria ante altare. Invitatorium quatuorcantant; melodiœ omnium antiphonarumdieuntur. Post evangelii pronuntiationem, tabula et reliqua altaris ornamentadeteguntur, super quod a principio vigiliarum usque ad finem inajoris missa; duo cerei incandelabrislucent. Octavum responsorium post gloriam acapitesicut duodecimum repetitur. Anteprimam, calices aurei ceteraqueornamenta insignia super altare ponuntur, nec auferuntur quousque sexta finiatur. Post tertiam agitur processio festiva per claustrum, vel si dominica dies fuerit, post matutinalem missam. Quœ nimirum processio hoc disponitur ordine. Ad gradum presbyterii venit quidam tunica indutus. cum aqua benedicta, et alter juxta eum cappa indutus, ferens crucem ; deinde duo cum cereis, postmodum autem quidam cum thuribulo; deinde in medio chori juvenes tunicati. ferentes sanctuarium ad nutum cantoris. Exeunte autem processione, si sit dies dominica, sacerdos hebdomadarius cum aqua benedicta et cruce circuit officinas, reliquis qui portant sanctuarium prœcedentibus conventum. Egrediente processione choro, pulsantur duo majora signa, donec eadem regrediente omnia insimul pulsantur. Ante introitum missœ sternitur quoddam tapetumsub pedibus armarii et eorum qui cum eo sunt, ne junci fimbriis capparum adhœreant. Ad majorem missam plures hostiœ offeruntur quia in quinque solemnitatibus omnes ad pacem accedunt omnesque debent communicare etiam infantes. Hœ autem sunt festivitates : Nativitas Domini, Sanctum Pascha, Pentecostes, Trinitas, Assumptio beatœ Mariœ, Festivitas omnium sanctorum, Festivitas sancti Benigni.

De sacrista.

Sacrista solerter quœque necessaria ecclesiœ usibus utilia providet et ministrat, scilicet luminaria tam in oleo quam in cera, et sarta tecta ecclesiœ reparanda, cereos ad usus refectorii, candelas ad usus juvenum et infantium, infîrmario ad usus fratrum graviter infirmorum, ad matutinas dicendas, et elemosinario ad usus pauperum defunctorum. Débet etiam restes signorum et etiam batella reficere, et etiam ad horas signa pulsare. In die quoque Cœnœ Domini, ut ordo ecclesiasticus docet, ignem novura atque benedictum in processione bajulat. Item in illis festivitatibus in quibus ad vesperas et ad matutinum duo thuribula deferuntur, in ejus est providentia quemlibet alium qui cum hebdomadario incensare debeat signo invitare. In omni etiam festivitate duodecim lectionum, in tertio nocturno, ante evangelii pronuntiationem, candelam sacerdoti cum osculo manus porrigit. Finito evangelio primus ipse pulsare scillas incipit, hoc namque prœcipue ad illum pertinet, nec alius prœter ejus vicarium in omni classico generali débet eas pulsare. excepta majori missa, quia tune ad hebdomadarium qui chorum recturus est pertinet ut ipse primus scillas | pulsare] incipiat. Cetera vero signa juvenes debent semper pulsare. Qui, ut ofticium suum possit melius adimplere, débet habere socium gravem moribus <pii vicarii opus agat.

Et ut de illo parum proloquanuir (|Uod ad illum tantummodo rcspicit vel, si per se nequiverit, ad ejus vicarium : primo horologium dirigit et diligentius tempérât; de quo, cum fi cri possit ut aliquando fallatur, ipse notare débet in cursu stellarum vel etiam lunœ ut fratres surgere faciat (15) ad horam competentem. Ideo ad nocturnos non alius quispiam inchoat scillam pulsare, vel ejus socius; cum tempus viderit esse ut signum pulsetur ad primam, signo monct priorcm ut jubeat pulsari, sed e contra ille monetur ab ipso ad collationem pro scillœ, pulsatione. Ad tertiam et ad vesperos pulsatio signi in ejus est arbitrio. Ad prandium générale si non interfuerit et [in] ecclesia excubaverit. licet ei cum servitoribus coquinœ accipere mixtum. Quotiens agitur mandatum in capitulo, incepta antiphona ultima a cantore, surgit de propria sede et licentiam requirit cum signo ab abbate vel priore pulsandi signum. Ad ipsum pertinet vel ad ejus socium, dum horologium ceciderit, pulsaro scillam usque dum prior veniat intrans chorum. Orationibus vero factis, unum de majoribus signis puisât thesaurarius usque dum incipiatur psalmus Inique; incepto vero psalmo Qui confidunt, sacrisla vel ejus socius puisât aliud signum, donec incipiatur psalmus Sxpe expugnaverunt ; incepto vero psalmo De profundis, incipit pulsare unum de majoribus scillis, si sit festum duodecim lectionum ; sin autem, unum de mediocribus. Prœparat etiam in matutinis candelam ad legendas lectiones. Ad cantica tertium luminare quod restât ante altare accendit. et ad collectam matutinarum sacerdoti lumen porrigit in absconsa, qua prœdictam candelam reportât. Dictis matutinis, luminaria quœ ante altare lucebant extinguit, pra'ter unum quod jugiter ardet. Candelabrum deinde ad processionem pra-parat, vel, si illa festivitas in albis aut in cappis fuerit, duo ad Sanctam Mariam sive ad Sanctam Crucem, vel ubicumque statio est agenda, consista déportât luminaria, moxque, statione peracta, candelabra ad ecclesiam reportât.

Dominico die, finito capitulo, aquam benedictam prtpteritœ liebdomad.i' in concha lapidea ad usus laicorum vergit, ipseque vas ante altare compositum recenti implet aqua; sal deinde in vase ad hoc prœparato de coquina sumit. et secus vas benedieenda! aquœ cum urceolo ponit.

Et ne facultas deficiat sacristee quœ supra diximus tribuendi, pra-ter alios redditus suos. oblationes mortuorum habet prœter panem et vinum quœ ad cellarium deferuntur; habet etiam omnes oblationes alias pra'ter eas quœ veniunt ad sanctuaria, et prœter oblationes missarum novarum et prœter alias quœ veniunt ad altare sanctœ Mariœ et ad Sanctum Benignum. Habet etiam sub se quatuor famulos qui juvant candclas facerc, cereos decenter formare. Oratorium, quotiens o]iortuerit, debent cortinis lincis sive laneis, palliis, lapetibus adornare ; item, peracta celebritate, auferre, plicare atque recondere. Eorumdem etiam famulorum est, quotiens opus fuerit, ad processiones, ad horas et ad sequentias duo majora signa pulsare. et etiam cum aliquis cum processione recipitur, et etiam cum aliquis frater in monasterio vel alius habens monachalem habitum est defunctus. Cum autem faciunt luminare, accipiunt in cellario quinque prœbendas monachales, quinque vicibus in anno, scilicet cum fit luminare pro quinque pracipuis festis, item in Purificationo quatuor die-

bus. Si vero alio tempore faciunt luminare, nihil percipiunt

in cellario, sed sacrista débet eos procurare. Item in omnibus festis duplicibus habent quatuor prœbendas monachales panis et vini. In festis vero quœ fiunt in albis et in cappis et in quinque dominicis prœcipuis totidem, sed non monachales. Si vero quis recipiatur in processione, habent totidem monachales. Si vero defunctus sit in monasterio, habent (16) totidem pro pulsatione et pro fovea duas. Prœterea est sciendum quod si quis recipiatur in processione, vel de'unctus sit in monasterio, die quo fiât festivitas in albis vel major, habent solum quatuor prœbendas monachales; pro defuncto vero solummodo très habebunt.

De thesaurario.

Porta- et claves ecclesiae specialiter [ei] committuntur, et hic studiose talis eligitur qui gravis sit moribus nec ad risum facilis, ne quam in co intrantes vel exeuntes levitatem deprehendant, et hoc ei penitus interdictum est ut aliqua occasione vel pedem extra portam protendat. Hic moratur in excubiis ecclesiœ atque dormit. Claudit quoque et aperit fores ecclesiœ per diversa tempora, sicut est consuetum. Item alia solerti servat diligentia : opertoria ac linteamina altaris, tersoria et off'ertoria, neenon sanctuaria, cruces, calices et breviter omnia altaris et ecclesiœ ornamenta. Débet etiam albas dissutas. diversitate sordidas, mutare et quotiens necesse fuerit procurare quod abluantur. In mane, statim facto sonitu, vel quando prima diluculo canitur, ad septem psalmos, sumpto urceo ad abluendas manus sacerdotum, petit lavatorium, manus et faciem lavât, caput pectinat, impletoque urceo aqua redit ad ecclesiam, et si sit tempus quo fiât sonitus, très orationes facit, deinde sumens amphoram vini ad puteum vadit, et eam abluit diligenter; postmodum vinum imponit et ad ecclesiam defert. In omni festo duodecim lectionum, in tertio nocturno, post evangelii pronuntiationem lotis manibus, cum socio suo altare linteaminibus mundat acceptumque evangelii librum prœparat sacerdoti. Dominico die crucem super altare cum linteo prœparat et compléta processione loco suo reponit. Post majorem missam, recenset missales libros, albas et alia. ne aliquid desit. In festis etiam altare ornât palliis atque scario; finito vero festo, sanctuarium cum palliis reponit. Calicesque qualibet die diligenter inspicit, ne quid forsitan de corpore Christi intus remanserit. Ilostias etiam prœparat cum quibus celebrandum est. Post vesperas, progrediente conventu ad Sanctam Mariam, ipse paululum retardât ut majus altare velamine tegat. Ipse etiam bis in hebdomada omnes calices manu immissa abluit, et, si non est sacerdos vel levita, quœrit ad hoc sibi vicarium alterutrius ordinis. Ampullas quoque et amphoras omnes, quotiens opus fuerit, ad puteum déferons, cum ferro recurvo intus et foris diligenter abluit et emundat. Débet summo opère eavere ut nocturno tempore non desit in ecclesia vinum et aqua. ut inde, si necesse fuerit, aliquis communiecturinfirmus. Ad mandatum quoque quod fit in capitulo, providet ea qua: necessaria sunt ad manus fratrum. scilicet bacillos et manutergia, et mandato peracto ea reponerc [débet). Post complctorium angulos ecclesia' diligentius perscrutatur, ne quis latro latendi possit occasionem habere.

De hostiis kaciendis.

De his quœ pertinent ad eucharistiam sacrosancti mysterii, quiadignum est ut cum summa reverentia etdiligentia gerantur, consequens est ut ipse quoque gerendi modus non taceatur. Cum enim, quotienscumque oportuerit, eas fieri sit necesse, prœcipue tamen ante Natalem Domini vel sanctœ Resurrectionis diem fieri soient. Cum enim brumali in tempore prolixiores sint noctes, licet ante prandium fratribus operari, nam post prandium hujusmodi opus geri non licet. Frumentum de quo faciendœ sunt hostiœ (17) quantumlibet bonum sit naturaliter et purum, tamen granatim eligitur, nec per alias personas quam per ipsos fratres. Cumque ita fuerit electum, lavatur studiose, et in panno nitido diffusum siccatur ad solem. Colligitur deinde in saccum, non qualemcumque, sed qui ad hoc solum de bono panno consutus est, et reservatus in quo colligatur. Commendatur uni famulo, non lascivo sed maturo, tam moribusquam a3tate, bonique studii, qui, portans illud ad molendinum, molam lavât utramque, sursum et deorsum operit cortinis, se ipsum induit alba, et super caput mittit et alligat superhumerale, id est amictum, ut nil de facie prseter oculos possit apparere; itaque molit fa rj nam, cribrat, cribro quoque prius diligenter abluto.

Fcclesiœ custos thesaurarius, si non est sacerdos vel diaconus, vicarium sibi quœrit ad hoc opus faciendum ; duos etiam alios de ordinibus hujus rei gnaros perquirit et unum conversum. Deinde illi très qui sunt alicujus ordinis induunt se albis et superhumeralibus, ut superius dictum est de famulo. Quorum unus conspergit et vehementissime compingit super tabulam nitidissimam, habentem limbum in circuitu aliquantulum cetera superficie altiorem, ne aqua effluere possit. Conspergit cum aqua frigida, quia inde fiunt hostiœ candidiores. Ab duobus vero reliquis hostiœ formantur.

Ferramentum in quo sunt coquendee caracteratum tenet [convcrsus] manusque induit chirothecis; in ferramentum vero possunt sex siniul hostiœ poni ; unde inter bajulum ferramenti et formatores hostiaruin ponitur tabula, et super hanc duo sunt pâli infixi, super quos lignum habetur transversum, super quod ponitur ferramentum ad hostias imponendas. Quœ cum fuerint coctœ, cultello abraduntur, et cadunt in disco deorsum in tabula imposito et linteo jugiter cooperto, nisi (|uando hostiœ abraduntur. Canunt intérim, si voluerint, horas de sancta Maria; alias omnino tenent silentium, et summopere cavent ut non modo saliva, sed nec flatus eorum aliquomodo ad hostias pertingere possit. Solus [conversus] si quid opus fuerit, breviter famulis innotescit qui faciunt focum, non nisi de uridis lignis et ad hoc de industria ab sacrista prœparatis. Ipsi hostiarum operarii eo die non cum fratribus reficiunt, et pro tanti laboris levamine habent de thesaurario pitantiam.

Page 1