XIII. — De brevibus fratrum nostrorum defunctorum
IN CAPITULO ALLATORUM.
Cum afïertur in capitulum brevis de aliquo fratre nostrœ congregationis exterius defuncto, vel de alio de quo officium agendum sit. a cantore in capitulo recitatur et defunctus absolvitur a priore et incontinenti post capitulum fit officium ac si corpus esset prœsens, cum pulsatione omnium signorum. Si vero brevis post(29) capitulum delatus fuerit, a cantore pnrvidenda est hora competens qua fiet officium ipsa die, nisi aliqua magna festivitas impediat quod officium usque in crastinum protendatur. Et si privata dies fuerit, dicta prima collecta de defuncto. dicuntur et reliqua' quœ dici soient privatis diebus, nec fit ipsa die aliud officium nisi frater in monasterio finiat, aut alia brevis de foris de nostro fratre deferatur. Si vero dies duodecim lectionum fuerit, très tantum collecta' dicuntur, prima de ipso defuncto. secunda de fratribus nostris, tertia de omnibus fidelibusdefunctis. Notandum vero quod dilatio de fratre nostro non est facienda, nisi in maximis festivitatibus, in quibus congrue non potest fieri.vel pro maxima necessitate. Et notandum est quod ille qui attulerit brevem de aliquo fratre hujus congregationis in hospitio ibit.