IJL'ID FIAT ET DE ALIIS EXTRANEIS DEFUNCTIS
Nonnullœ sunt congregationes, non solum monachorum sed etiam clericorum, quœ habent societatem nostram et fraternitatem, ut si brevis venerit de defuncto illorum ad nos, vel ad alios nostra, officium et missa geratur, et postea septenarius cum officiis et missis. De fratribus autem habentibus societatem loci nostri qui adeo remoti sunt quod brevis sœpe non potest transmitti, talis consuetudo est ut scribant decem et duodecim qui defuncti sunt in anno et mittant insimul, vel sicut tempus finientium et commoditas euntium evenit; et sic pro omnibus fit unum officium cum generali missa, et ceteris quœ fieri soient pro nostris, excepta pra^bendaet brevium transmissione ac notatione, nisi forte de prœbenda aliqui constitutum specialiter habeant. Sciendum autem quoniam non dicitur Verba mea in capitulo, cum afïertur in capitulum brevis de foris, nisi de illo tantum de quo amplius non fit; |si| de aliis vero brevis delatus fuerit et in capitulo recitatus, post capitulum tendit conventus ad ecclesiam majorem, dicendo Verba mea, et tune pulsantur signa, exceptis
duobus majoribus, sicut fit de mediocribus familiaribus, et extraneis monachis vel clericis. Item sunt plerique fidèles, tam pauperes quam divites, (|iii cum adducti in capitulum nostrum venerint, suscipiunt fraternitatem nostram, prius extra capitulum istud implorantes a domino abbate vel priore, vel perse vel per hospitarium ; qu.ne cum libro datur eis, et annuitur ut partem et comniunionem habeant de omnibus bonis quœ frunt. non solum apud nos, sed etiam in cunctis nostris locis, in orationibus vel elemosinis et ceteris bonis. Pro eis omnibus et pro cunctis benefactoribus nostris, quamdiu sunt in hac vita, specialiter dicitur ad missam beatœ Maria; collecta Prœtende Domine. Post mortem autem, ad missam et ad offieium defunctorum ea collecta Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam, quando non est in ordine collectarum, prima illis proprie deputata est. et illœ matutinœ pro defunctis quœ a Septuagesima usque ad kalendas novembris post duodecim lectionum diem, etvespern' et matutinœ quœ in festivitatibus Quadragesimœ et in Rogationibus dicuntur. Proeterea ter in anno, id est in initio Quadragesinur et post octavam Pentecostes et post festum omnium sanctorum, specialiter eorum commemorationcm facimus cum officio et missa generali, cum septenario et tricenario missarum, et prœbenda eodem modo quo solet agi pro quolibet fratre qui obierit extra monasterium Divionense. Et hœc super adduntur quod duodecim pauperes reficiuntur: hoc minus agitur quod non a singulis sacerdotibus missa cantatur.