‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 41 sur 138 · XV. — Df. processionibus ad defunctum sepeliendum · texte numérisé non relu

XV. — Df. processionibus ad defunctum sepeliendum

ET QUOD A SEPEUENDIS MORTUIS N1HIL REQUIRATUR.

(30) Quando processio ad quemlibet defunctum de foris suscipiendum fit, in primis processio aquœ benedictœ, candelabrorum. thuribuli, crucis. quœ omnia juvenes portant, procedit; deinde, si talis est ad quem totus conventus procédât, sequuntur infantes, post quos sequuntur priores. Cantantur autem intérim psalmi Miserere Deus. Deus in nomine tuo. Miserere mei Deus, miserere mci. Deus misereatur nostri. Deus in adjutorium. Ail Dominum cum tribularer. Ex his vero vel tria, vel quod ipsa mora exigit canuntur. Exitur al) oinnibus usquo in galilœatn.

Cum autem prope corpus, quod ad galilœœ introitum positum esse débet, venerit prior cum processione, cessatur a psalmis ; pronuntiatur a cantore cum tono Pater noster, et dicitur sub silentio ab omnibus; prior vero vel sacerdos spargit statim corpus aqua benedicta et incensat. interimque dicit prœmisso Et ne nos cum capitulo consueto collecta»! Inclina Domine, pro muliere Quxsumus Domine.

Quo facto armarius incipit responsorium Subvenite, et procedente processione. infantibus sequentibus, deinde novitiis, defuncto ultimo, reditur in ecclesiam ; defunctus ponitur in loco infantium inter priores. Finito vero prœdicto responsorio. missaque peracta cum diacono et subdiacono et tractu et archichoro, armarius cum aliquo fratre incipit Kyrie eleison ter, ut moris est; cantat tria responsoria quœ voluerit : in ejus [est] arbitrio quœ voluerit cantare, aut etiam voluerit variare pro personarum qualitate.

Sacerdos autem, qui intérim, dum corpus suscipitur, revestitur, incensat altare ter et totiens etiam defunctum ;

dicit absque salutatione très collectas, singulasad singula responsoria, post tertium Kyrie eleison. Cum vero, finito tertio responsorio, incipitur antiphona In paradisum cum psalmo In exitu, statim procedunt processionem ferentes, deinde sacerdos, si necesse fuerit cum armario, defuncto ultimo, euntque adfossam. Dictis itaque ex more collectis, et sparsa aqua et incensato tumulo, ponitur intus defunctus; deinde dicuntur et reliquœorationes quœ soient dici; postea dicitur Miserere mei Deus, ut superius dictum est. De sepultura vero cujuslibet defnneti nunquam pecunia exigitur, sed omnes quicumque afferuntur sine conventione pecuniœ sepeliuntur.

Page 1