‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 42 sur 138 · XVI. — De anniversariorum diversitatibus et de mis · texte numérisé non relu

XVI. — De anniversariorum diversitatibus et de mis

QUE FIERl NON POSSUNT QUANDO EVENIUNT.

Anniversariorum diversitates, secundum quod ab abbatibus fieri constitutœ sunt, ita et fiunt. Videlicet taie |est] anniversarium pro [prœcipuo] defuncto : Ad vesperas et offieium et missam omnia signa diutius pulsantur, et dum missa celebratur, duodecim pauperes lautedepane et vino et carne reficiuntur; et tractus ad missam in cappis cantatur et responsorium in tunicis ; antiphona' et psalmi ad vesperas et totum offieium et responsorium |cum tono] dicuntur; quinque candelabra ante altare accenduntur. Et hujusmodi fit de aliquibus abbatibus monasterii, et aliquibus pontificibus ecclesiœ Lingonensis, aliisque qui magnum quid contulerunt ecclesiœ.

Sunt et alia anniversaria pro quibus ad vesperas et offieium et missam omnia signa pulsantur; tria tantuui luminaria accenduntur ; sed tractus nullo modo cantatur, nec aliud amplius fit quam dictum est. Sunt item alia in quibus tractus dicitur, sed in albis. Sunt item alia pro quibus similiter ad offieium et missam omnia signa pulsantur, preeter duo majora, et justitia sola datur cum eduliis. Et hœc quidein secundum bénéficia ab illis quorum sunt anniversaria ecclesiœ collata, fieri ordinata sunt.

Si vero anniversarius aliquis non potest fieri ipsa die qua evenerit, (31) vel etiam infra octo dies, non minus tamen quandocumque opportunum est celebratur eodem modo omnino quo ipso die; et si intérim alius supervenerit, junguntur simul. Si vero aliquis sepultus extra monasterium nobis pitanciam fecerit ut pro ipso celebremus, missa pro ipso cum responsorio et tractu in albis cantatur, et etiam omnia signa pulsabuntur.

XVII. — Dr. HEBD0MADAR10 SACERDOTE ET QUOI) IN FESTIS DOMINUM AISBATEM DEBEAT OBSERVARE ET QUOD OMNES LICENTI.E Al! ABBATE SUNT PETEND.F. QUAMDIU EST IN

Page 1