CONVENTU
Quando scriptus aliquis ut sacerdotio fungatur fuerit, [et] in prœsenti septimana majorem missam cantaverit, in
sequenti niatutinalem cantabit. De his autem quœ dicturus est, non pauca débet scire corde tenus : primum très collectas ad quindecim psalmos ante nocturnum, collectas ad suffragia sanctorum, ad offieium defunctorum. Usus quoque nostros multifarie scire débet, maxime in collectis dicendis et ordinandis, ut in conventu nihil dicat quod ab ipsis ullo modo dissideat; sed, quantumlibet sciolus sibi de omnibus videatur. tamen non débet dedignari frequen-
ter et de singulis annarium interrogare. Quotiens autem fuerint duodecim lectiones, ad tertiuni nocturnuni manus lavare débet, post nocturnum lecturus evangelium: non prius exit de choro quam ex alternatione modulantiuin ventum fuerit ad illuni versiculum Plenà sunt cœli et terra, et tune festinanter intrat vestiarium, manusque iteriun abluit; vestitur alba, stola et casula. Rursus vero, versiculd Per singulos flics incepto, procedit tenens ainbabus manibus evangelii textum, reverenter contra pectus reclinatum; nueni etiain accedens ponit in medio altaris, et cum incenso faeit super eum crucis signum, semel tantuni : thuribulo autem festinanter reddito juveni a quo acceperat. inclinât se ad orationem ; deinde erigens se. signum crucis sibi imprimit. textum accipiens de altari osculatur: tune pergit ad analogium. contra quein etiam conventus totus conversus inclinât. Matutinis inceptis non se rnovet a loco, donec dietum sit Gloria Patri, ad quod aliquantulum cum aliis se inclinât: quibus se erigentibus. ipse discedit ferons similiter textum ut apportavit. donec thesaurarius aceipiat. Veriun semper accélérât ut prius reversus sit in chorum quam primus psalinusfiniatur. Si quando revestitus post pronuritiationem evangelii redit in chorum. scriptus in tabula ad incipiendam quamlibet de antiphonis ad laudes, bene poterit ibi revestitus sicut est incipere.
De incenso vero ita gerit ut primo incenset facicm altaris. tune superficiem manu ter cum incenso porrecta per médium altaris in latitudine. ter et in dextera [parte] similiter in latitudine. ter quoque in sinistra et semel in transverso ; tum dextrum cornu, rétro et in facie et superficie; totiens, ad extremum. similiter sinistrum. Incensat etiam altare minus et altare Sancti Benigni et altare Sancter Crucis. et in solemnitatibus sanctorum. si quod in honore eoruni dedicatum est. faciens per singula cum incenso crucis signum. vcl amplius si opportunum esse perspexerit. Quandocumque autem sacerdos incensat ad matutinuin, qui servit île thuribulo «Ici »et eorani eo candelam ardentem portare, donec revertatur in chorum. Qui postquam in choro redierit. dat incensum ahbati, si adest; (32) si non adest, antiquiori de suo choro. Quando, finita collecta, vadit devestitum se, sive ad vesperas sive ad matutinuin. semper débet uni de choro |suo| significare ut dicat suffragia sanctorum. El sciendum quod sollicite débet curare, quando ad vesperas vel ad matutinuin incensat al taria, ut. si fieri potest, sic intret chorum ne conventum faciat inclinare. scilicet dum ilicitur Gloria Patri.
Sciendum quoque quoniam alter potest aliquando, semel vel multum raro. vesperas vel aliquam horani incipere, alter finire: quia si sœpius hoc contigerit, reprehenditur; sed qui dixerit caput horec, ipse eam débet finire.
Si quando hebdomadario in nocte quid contigerit, cetera omnia poterit adimplere. prreter missam et eam horani quam missa statim subsequitur; ad quam qui missam celebraturus est in choro revestitus esse débet ipsamque incipere ; et pricter evangelium quod in duodecim lectionibus post nocturnuni legitur, et matutinas laudes vel vesperos, quando incensum defertur; et preeter benedictionem in refectorio, sive nonani quando versum post prandium continuatim sequitur, quia qui versum in ecclesia finit, ipsani quoque incipit; et prœter completorium seu aspersioncm aquœ benedictœ super conventum; pro
quibus omnibus rogabit alium qui vice sua quod ipse non potest suppléât Quod si talis dies est in qua ipse vicarius in choro revestitus redeat, postquam devestitum perrexit, hebdomadarius sutfragia sanctorum dicerc non neglexerit.
lndiebusdominicis, post evangelium missœ minoris, manus et faciem at([ue os abluit, et postinodum revestiarium petit ac sacerdotalibus vestimentis, sola casula usque ad initiuin missco dimissa, se induit; postea chorum ingreditur, sic expectans donec eadem missa finiatur. Si dies dominica non est, facta oratione. tertiam incipit : si vero adest dominica, confestim ut missa niatutinalis finita fuerit, ab eodem hebdomadario sal et aqua consecrantur, benedictione super salem et aquam sigillatim data; dum miscet salem aqua1, dicit sub silentio : Commixtio salis et aquœ pari ter in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fiât salutare sacramentum, in spargendo faciens de ipso sale ter signum crucis; quo facto dicit : Domintts vobiscum et collectant, post cujus finem, armario incipiente antiphonam Asperges me, cantal inter spargendum conventus bis repetendo prœdictam antiphonam, id est post versum et post Gloria Patri. Sacerdos vero commendat librum ei qui dominicam crucem bajulat, et accipit sparserium, et immittit prius in ipsum vas in quo aqua consecrata est. permiscens aliquantulum utrumque. Inde abstrahens, mox eum sinistra manu girones alhre accipiens et ante se tenens. spargit primum deaqua henedicta super pavimentum niajoris altaris et minoris, deinde per totum presbyterium, et ita vadit super gradum semper spargendo aquam ; juvenis autem qui eum comitatur jugiter portât urceolum continentem aquam benedictam sumptam ex vasculo in quo consecrata fuit, postquam sacerdos primo sparserium inde extraxit ; postquam autem super gradum rediit. singulos cum aqua benedicta reverenter spargit et ad ultimuni infantes. Quo peracto librum accipit etpricmisso tantum Dominas vobiscum dicit collectam, audientibusduobus, altero qui crucem. al tero qui portât aquam benedictam ; (33) quibus prseeuntihus, dum dicitur Gloria: et mox de choro veniens in revestiario dicit consuetam collectam, prfrinissa salutatione. conventu intérim stante in choro et audiente et respondente, et dextro choro versus crucem inclinante, sinistré vero stante versus altare.
Quibus finitis. armario antiphonam seu responsorium incipiente, procedit processio ad ecclesiam beatre Maria' ibique idem imam collectam de eadem Dei Génitrice, prii'misso versiculo et salutatione, dicit cum tonali pronuntiatione; deinde imposila antiphona. procedit ipse sacerdos cum aqua et cruce, et primum in eapituluin indeque per ecclesiam beati Benedicti ad domuni infirmorum vadit. et rediens per auditorium reliquas offieinas perlustrat, primum dormitorium, postea refectorium, coquinain regularem et cellarium, et in singulis, sicut in eapitulo et in donio infirmorum factum est, proprias orationes dicit, et per circuituni cujusque aquam benedictam spargit. Sciendum est quod ille qui fert aquam ad dexteram sacerdotis, qui vero crucem ad sinistram débet esse, quando in uno loco stant ; cum vero vadunt, aqua preocedit et crux sequitur et deinde sacerdos.
Conventus autem facit primam stationem in ecclesia sanctœ Mariée, secundam sacerdotem expectando ante dormitorium, tertiam ante refectorium. Quarta simul
cum ipso sacerdote deheret agi in vestibulo ecclesiœ si adesset ibi, et collecta Domine Jesu Christe, duobus ministris audientibus et respondentibus, dici deberet ; sed quia vestibulum deest, pra-dicta collecta a sacerdote régresse ad cellarium in eundo versus ecclesiam majorem dicitur ; statio vero in navi ejusdem ecclesiœ agitur. Quintam facit ipse sacerdos cum conventu arite Cruccni, a Pascha usque ad octavain Pentecostes. ubi prœmisso versu et salutatione cum tonali pronuntiatione dicit de ipsa cruce collectam ; sextani facit idem simulque conventus ad Sanctum Benignum, ubi de incenso cum thuribnlo ab œdituo sibi exhibito incensat ipsius aram simulque sepulchrum, et, prnpmisso versiculo et Dominus vobiscum cum tonali pronuntiatione, dicit de eodeni sancto imam collectam. Est au te m ipsius reditui ipsam cryptam, antequam illuc processio perveniat, totam in circuitu illuminare.nedum inibi statio fit, conventus in obscuritate consistât.
His rite peractis, antiphonam armarioseu responsorium incipiente, prmeedentibus ministris duobus, graditur ante alios. Qui, postquamin stationem [suam in choro] venerit, expectat donec omnia signa pulsare desinant, et mox sine mora dicuntur quinque psalmi compétentes, conventu respondente et adjungente : Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison; finita autem dominica oratione sub silentio, diennt : Et ne nos cum consuetis capitulis. Hoc tamen illis sciendum est quia illud quod finito cantui subjungitur, non iteratur. Post prœmissam salutationem surgit vertitque se versus caputecclesia;, et stans hancorationern dicit : Via mnetorum omnium; qua finita continuo incipit tertiam.
Ceteras collectas quas per singulas officinas dicit ideirco non nominavimus, quiasatis notai sunt. In privatis diebus, quotiens bis comeditur. priusquam signum pulsetur ad tertiam, manus lavât ex more, ut oratione facta mox sacerdotalibus vestimentis se induat et tertiam incipiat ; qua finita exit de choro cum ceteris ministris sine ante et rétro, ut casula quoque vestiatur et cum proeessione, mox ut audiatur Gloria Patri, veniat ad altare. Si dies est talis ut nonnisLsAiïiel comedatur, prœter Quadragesimam et Adventfum et etiam Rogationes, induit se ante sextam, privati/diebus, et si processio est agenda, ut in IVa et VIa feria/Quadragesimaî, non se vestit donec et (34) ipsa jam fa/ta fuerit, qua peracta revestit se cum diacono et ceteris linistris.
Accedens autem ad altare, missalem codicem in sinistro brachio portât, vel, si dominas abbas vel alir|uis episcopus cantare débet, diaconi esteumdem missalem portare. Quo deposito in dextruin cornu altaris, contra médium altaris orationi se inclinât, qua; est vel dominica vel si magis aliam voluerit ; quee tamen non sit multum prolixa. Similiter diaconus et subdiaconus inclini faciunt orationem. Inde se erigens crucis se signaculo munit, deinde osculaturaltare in medio, diaconus in sinistro, subdiaconus in dextro. et ad sinistram ejusdem secus cornu sinistrum secedit, et inclinantibus diacono et subdiacono ante eum, ipse inclinis contra eos dicit confessionem.
Postquam collectam vel collectas dixerit, diacono qui pm'sto adest dat missalem ponendum in sinistro cornu, nisi secum maluerit ferre ubi sessurus est. Ad epistolam tam ipse quain diaconus et usque ad evangelium' sedet;
quod paulo antequam incipi debeat, surgit uterque, et sacerdos prope dextrum cornu stat daturus benedictionem diacono, nisi dominus abbas vel aliquis episcopus adsint qui illud agant. Antequam tamen benedictionem det, si dies festus est, ppnit incensum in thuribulo, ministro tenente ipsum thuribulum et diacono acerram ; quo accepto de manu diaconi osculantis ei manum, sicut semper quando ei aliquid ad missarum solemnia dat, facit super textum tantummodo crucis signum cum ipso thuribulo.
Diaconus autem accepta benedictione accipit textum, super [analogium] imponit et evangelium inchoat. Quod si (lies privatus est, textus non incensatur. Cum dicit diaconus Sequentia sancti evangelii, singulas cruces cum polliceetin fronte et in pectore sibi facit; cum respondetur Gloria Ubi Domine, unam ante faciem suam cum digitis. Finito autem evangelio, nisi dominus abbas aut aliquis episcopus, cui ipsum primitus osculandum déférât, prœsens fuerit, textum osculatur, et reddito eo in diebus festis subdiacono, quando cantatur symbolum. privatis vero ministro, facit ibidem ante et rétro; deinde, sicut ad primam orationem fecerat, pergit osculatum sinistrum cornu altaris. Quod si talis dies est in quo Credo in unum Deurn cantetur, stat ibi prope donec dictum sit simul adoratur et conglorificatur, et tune vadit abluere manus ; si vero non cantatur, statim facit.
Sacerdos autem, dum diaconus textum accipit, vertit se versus eumdem diaconum. et sic manet donec finiatur evangelium, stans juxta dexterum cornu altaris, nisi dum dicitur Glnria tibi Domine; tune enim se versus orientem vertit.
Sciendum autem quod nunquam sacerdos neque diaconus qui sunt hebdomadarii de missaunquam debent defunctum tangere aut aliquid immundum abluere. In omnibus quoque solemnitatibus in quibus dominus abbas solet majorem missam cantare, hebdomadarius non débet celebrare missam ipsa die, donec videat ut ru m dominus abbas revestiatur.
Quando etiam dominas abbas in choro est, si quis petiturus estlicentiam cantandi missam, sive devestiendi, sive cujuslibet hujusmodi egressionis de conventu, ab eo débet petere. (35) Non est prioris pulsare scillam capituli nisi licentia prias petita a domino abbate, etiam si in infirmaria fuerit; nios enim est ut semper ad capitulum exeat inde, et ideo quia ipse prior ignorât forsitan quando velit exire, semper cum ejus licentia débet illam pulsare. Et cum fratres de collatione eunt ad caritatem in refectorio, non débet surgere ad pulsandum cymbalum donec abbas ei significet. Eodem omnino modo débet se habere viceprior adversus majorem priorem. Ipse viceprior tenet capitulum, de famulis iiuem vult verberat et quem vult dimittit, quem vult deponit et quem vult apponit. Idem, cum major prior suscepit benedictionem exeundi ali(|UO, si postquam • exierit non est reversants tribus aut quatuor diebus. poterit mittere in infirmariam, cum viderit necesse esse, et pra1cipere ut carnem comedat propter infirmitatem aut pro reparatione. Maxima autem cura débet ei esse de infirmis omnibus; super eum enim tolum omis est ut omni cura provideat (|iiid agant, quid velint quidve eis et corpori et anima' utile aut necessarium existât, ac piissime débet eos visitare.