XVIII. — De diligentia tractandorum sacramentorum
IN QLA SENTENTIA MULTA DE HEHDOMADARIO SACERDOTE, DIACONO ET SUBDIACONO, SERVITORIBUS ET MINISTRIS DICUNTUR.
Hic vero fort animus meminisse quo studio quaque diligentia ad doniinici corporis et sanguinis consecrationein serviatur.
Primum propter hoc factus est quidam armariolus ad sinistrain partem majoris altaris optime compaginatus et intriusecus pannis candidissimis undique vestitus, in quo nihil aliud reconditur prœter i lia. utensilia quee necessaria sunt ad soleinnia missarum duntaxat in conventu generali agendarum, id est duo calices cuni patenis diverstm quantitatis et duo corporalia eodeni modo imparis magnitudinis, minor calix eum simili corporali ad minorem missam, major ad majorem ; ibi ampullre ad subniinistrationem vini et aqu;T>; nam in ampullis vinum ante consecrationein solet offeiri; ibi ureeus cum concha ad ablutionem ma nuum ; ibi linteola plura, sine quibus singula sacrata vasa nec tenentur nec quoquam portantur. Ipsc auteni armariolus habet in medio tabulatiim ut quseque sacratiora sint sursum. cetera deorsum. Ad initium missarum reseratur a thesaurario vel ab ejus suffragatore.
Krgo subdiaconus anticipât lavare manus in privatis diebus. ut ad ministerium calicis sit paratus ; quem, intérim dum evangelium legitur, accipiens simul cum patena et corporali, stat juxta sinistrum cornu altaris usque dum evangelium finiatur : quo finito, ponit corporalc super altarc, calicemque cum patena retinens comitatur sacerdotem procedentem aliquantulum contra fratres.
Prius tamen quani sacerdos procédai ad offerendam, osculatur textum ad majorem missam a ministro [vel siibdiacoiio] sibi delatmn. Qui textus, postquam sacerdos oseulatus fuerit, seniper (36) débet deferri, diebus in quibus cantalur synibolum, a subdiacono archichoro, quando stat in medio cappa indutus. postea per dextrum chorum. et tune reddit eum uni ministrorum qui portât eum per sinistrum chorum, et tune ipse subdiaconus revertitur ad altare et lotis manibus serviet de calice. Cum vero illi de sinistro choro osculati fuerint, osculantur in dextro choro juvenes de reia, postea illi de sinistro. et seniper de utrornie choro, post alios qui ia eadem parte sunt, osculantur infantes. Cum autem qui fert textum per chorum transit. omnes altius inclinant illi, et si alicui taie quid contigerit, signum sibi '-uni manu facit ut eat in antea, et inclinât. Quo complète) ad presbyterium r<;dit, ipsumque textum super altare ponit.
Tam ad majorem missam quani ad minorem, cum sacerdote subdiaconus ad offerendam proeedit. calicem et patenmn cum linteo jugiter tenens, ut in altero vinum. in altéra hosti;f <>blat;i' ponantur. Qui offert vinum per se in calicem infundit: ad diaconum interea aqua cum manutergio a ministris apportantur, similiter postea fit sacerdoti ; qui lavatis manibus et tersis iterumque parumper quatuor digitis ablutis, accedit ad altare, et corporale, quod a sub- diacono oblatum est, expandit; pollicem tamen et indicem utriiisquo manus combinatos diligenler conjungit, ne vel ipsa corporalia cum eis tangat, cum quibus inox hostias debel tangere et tractare. Consummata autem oblatione, sacerdos quoque sicut dicliim est lavât manus, digilos
abluit, cavens et ipsc ne postea aliquid tangat cum ipsis quibus corpus dominicum tangenduni est. Subdiaconus portât hostias ad diaconum secus altare stantem et se expectantem ut très electas, sive unam, sive plures, prout ratio temporis exigit, ad consecranduni assumât, et dimissa patena cum hosliis super altare, ampullam aquœ simul eum calice dat diacono ut ille misceat aquam in calice. datque linteolum ut calicem per summitatem et foris tergat diligenter, m; forte quid vini vel aquae exterius remaneat, et consecratuni pereat. Hac vice non cavet diaconus digitos, quorum supra nieminimus, disjungere, quia hostias jam posait quas erat positurus. Sic tandem, calice super corporale aptato, subdiaconus cum patena et ampulla revertens patenam super altare ponit. ampullam vero ponit in armariolum, deinde ipsam patenam tergit studiose cum panno candidissimo et postea honeste et reverenter involvit. Sacerdos intérim, calicem et hostiam incensans, facit cum incenso très cruces super utrumque ; incensaf, quoque ter contra utrumque altaris cornu, dextrum ei sinistrum, quantum manum extendere potest, pedibus tamen immotis; deinde reddit thuribulum diacono, qui prius ipsuni incensat sacerdotem et casulam inter brachia versus pedes trahit, postea faeiem dextri cornu altaris (37) et superficiem, ad extremum sinistri facicm et superficiem, deinde altare missam matutinalis.
Notandum autem quod in omnibus diebus festis et dominicis ad majorem missam bis incensum defertur, primo videlicet quando canlatur hymnus angelicus, vel kyrie eleison quando non cantatur prœdictus hymnus, et post offerendam ; similiter ad minorem ad quam omnia signa pulsantur; privatis vero diebus, ad majorem missam semel incensum offertur, scilicet post offertôrium, et solummodo sacra oblatio cum altari principali incensatur; ad minorem auteni missam, nisi signa pulsantur, nunquam incensum offertur.
Sciendum quoque quoniam, sive très sivequinque hostiro consecrantur, semper sacerdos mediam accipit, et cum ipsa in calice cruces facit, ipsamque dividit et unam particulam in sanguinem mittit, et sese reliqua communicat.
Postquam auteni diaconus altare incensaverit et aliquem episcopuni seu abbatem, si forte affuerit, thuribuluin ministro reddit, a quo et incensatur; deinde, si est (lies dominica, in partem ante supradictum armariolum secedit, quatuor digitos quibus corpus dominicum tangendum est ab'luif ; post hoc ibidem manet acclinis, sicut ad primas (•t ad ultimas collectas, donec Per omnia sccula scculorum a sacerdote dicatur.
Minister quoque prius illum encensai qui tenet chorum cappa indutus; deinde, iiicipiens ;i dextro choro, eodem ordine thuribulum portai quo superius textum portari diximus; post hinc vero de choro exiens, incensat eos qui extra chorum stant. Quod si aliquem sacerdotem missam cantantem invenerit, vel ipse vel diaconus, si competenter fieri potest, ei thuribulum offert, et ipse altare vel sacrani oblationem incensans ei thuribuluin reddit. ipseque minister vel diaconus reverenter incensare et casulam inter
brachia aptare non negligit.
Cum autem Per omnia sccula scculorum aille prmfalionem diaconus audieril, vadit rétro post sacerdotem, et post diaconum vadit subdiaconus, manu sursum extensa lenens patenam, ita ut pricdiclum est coopertam, etianisi
fueriut duodecim lectiones. Cuni autem dicitur supplici confessione, subdiaconus tradit patenam uni puerorum tenendam donec dical sacerdos pancm nostrum, et tune eam accipit portans prope altare. Si vero dios fuerit feriata, dicto Saiictus a saeerdote cum diacono et subdiacono, subdiaconus tenel patenam posl diaconum, et eam reportât modo prœdicto.
Ex tune sacerdos omnino eodem modo agit sicut et in qualibet (38) privata missa debere agi superius diximus. Unus autem ministrorum, qui semper duo debent esse, stans cuni flabello prope sacerdotem, ex quo muscarum infestatio exurgere incipit, donec fiiiiatur, eas arcere a sacrificio et ab altari seu ab ipso saeerdote non negligit. Diaconus vero et subdiaconus et unus ministrorum, si dies festus adest. acclines postea manent orationi inlenti ; notât tamen diaconus quando sacerdos ad Supplices te rogamus inclinatus se erexerit, et tune ipse quoque se élevât, stans postmodum ac diligenter observans quando ad per ipsum et cum ipso cruces super sacrificium incipiat facere sacerdos; quod inox ut viderit. moderate ac pedetentim ad altare accedens, prias dextrum cornu altaris, deinde dextrum humerum sacerdotis osculatur, et postea corporale cum duobus mediis digitis inanus dextren ex una parte removet, et sacerdos ex altéra; cum quibus et calicem per médium tenens, parum sublevare, dum sacerdos dicit Per omnia secula seculorum, et postmodum ipsum corporale ex eadem parte superponere procurât ; et tandem rediens post sacerdotem in locum ubi erat prius, iterum acclinis manet, donec ei a subdiacono patena offeratur. Qui subdiaconus prius se crigit neque de loco in quo post diaconum acclinis, ex quo Sanctus inceplum fuerit, manserit, recedit, donec a saeerdote panem nostrum in oratione dominica dicatur; sed tune inde secedens at^ue reverenter incedens et linteamen de patena devolvens manuque linteaminis parte involuta ipsum tenens, parleni ejusdem linteaminis pendere ex industria facit, ut diaconus quoque, cum digitis mediis linteamine involutis eam- (lem patenam ab ipso osculante ei manum accipiens, tinita oratione dominica, offerat sacerdoli ; propter quod tamen pollicem ut indicem minime disjungit, sicut etiam non disjunxit quando calicem cum saeerdote tenuerit. Ht sciendum quoniam, cum duodecim lectiones sunt, pricdiclam patenam minister tenet, ipse eam subdiacono, ille vero diacono, ut dictum est, offert.
Postquam vero diaconus patenam sacerdoti obtulerit, ibi prope dextrum cornu altaris orationi intentus manet acclinis, donec Per omnia secula seculorum dicatur; sacerdos vero, accipiens eam cum mediis digitis, ponit super corporale ad pedem calicis; et postquam fregerit hostiam, unam particulam, ut mos est, mittit in calicem, super ipsum calicem digitos quibus tetigit diligenter fricat et excutit. ne quid (39) forte inter frangendum de corpore Domini adhffserit. Quos iterum cum summo studio claiidens vertit se primum diacono reverenter inclinanti, dans illi pacem. Si revestiti sunt seu in cappis seu in albis, secundum dignitatem ordinis ibunt ad pacem, ut primo loco sacerdotes sicut sunt priores, secundo diaconi, tertio subdiaconi, deinde alii sicut ordo eorum exigit, prpoter illum cui taie quid contigit in nocte. Si autem aliqui sunt in cappis et aliqui in albis et aliqui in frocis vel cucullis, secundum dignitatem ordinis prius ibunt hi qui in cappis,
deinde qui in albis, poslremo qui in frocis seu cucullis erunt.
Sciendum quoque quodomni die dominica corpus Domini mutatur et in pixide pendente super altare reponitur. Kt cum sacerdos pacem diacono et subdiacono dederit, diaconus prmdictam pixidem de catenula jugiter pendentem super altare, prius bene cum linteolo de pulvere exterius tersam, abstrahit et juxta dextram sacerdotis reponit. Sacerdos vero, postquam communionem recepit, corpus Domini quod pm;terita dominica fuerat consecratum de pixide extrahit et inde communicat diaconum et subdiaconum. Quo peracto sacerdos corpus recenter consecratum in pixide reverenter deponit et diaconus pixidem accipiens eam in loco suo reponit.
Subdiaconus autem débet alium calicem pnrparare in quo sacerdos ablutionem faciat. Diaconus vero, postquam communicaverit, confestim accipit calicem cum quo sacerdos celebravit cum parle sanguinis Christi quam sacerdos divisit, et praecederitibus duobus servitoribus cum cereis reverenter defert ad altare huic officio deputatum linteo(|iie mundissimo reverenter ornatum; totusque conventus pro reverentia dominici sanguinis super genua procumbit, et ipse diaconus partem sanguinis ebibit et aliam partem subdiacono porrigit. Cum autem omnes communicant, antiqui sunt qui prius communicant; quotquot autem corpus Domini sacerdos dederit, singulis diaconus sanguinem dabil. Débet autem vinum in ampulla juxta cum jugiter esse ut, quando opus esse perspexerit, eodem dominicum sanguinem augere possit. Si autem corpus Domini superest. ab eis qui servierint altari sumendum est. Cum vero conventus sanguinem ebibit, sacerdos in alio calice ablutionem facit.
His expletis diaconus ad altare majus revertens corporale plicat et ibidem super altare relinquit ; de quo etiam creditur a multis quia multum valet expansum contra periculum ignis, si forte contigerit. Subdiaconus vero calicem cum patena accipit et sic cetera queeque sacrata in suo loco componil. Quod si ante finem missse aliquando possunt perfecissc (40), non tamen propter hoc aliquis eorum débet devestitum ire. Recedens autem sacerdos ab altari dat librum missalem diacono, ut ab eo reportetur; stolam ipse et manipulum complicat, nisi forte sint, ut in festis, deaurata ; tune enim a thesaurario sunt complicanda.
Quotiens autem sacerdos in refectorio sive ad primum versum prandii vel coenœ, sive ad générale seu ad pulmentum benedicit, très eruces facit, unam versus mensam principalem, aliam versus dexteram, tertiam versus sinistram: ad potum vero quando in fiolis portatur, non nisi unam ; quando vero, ut in diebus jejunii, in justis est polus et cum sciphis potatur, très facit. Ad générale hanc benedictionem dat : Largitor omnium bonorum benedicat ; ad pulmentum : Omnipotent Deus benedicat, et si pulmentum deest, vicissim pnrdicit eas; ad potum vero vicissim bas dicit : Dextera Dei omni^otentis benedicat. Potum servorum suorum Filius. Post completorium ipse. ubicumque stet, accedit ad gradum presbyterii juxta priorem, ut paratior sit ad exeundum de choro, et ibi facit très orationes; verum tertiam abreviare festinat et ante alios exit de choro ad aquam benedictam, ut de ea singulos reverenter aspergat.
XIX. — De diaconi officio et quod in solemnitatibus ad Sanctam Mariam et ad Crucem eat.
De diacono plura dicta sunt eapitulo superiori; scd hoc super est dicendum quod sacerdotem preecedere solet procedentem ad altare; sacerdote inclinante se ad orationem, inclinât se simul; sacerdote erigente se, ipse quoque se erigit; signaculo erucis se inimuniens et ante et rétro faciens. dehinc ad altare pergit ut sinistrum cornu osculetur; postea transit in dextrum cornu, ut sacerdoti prius confesso tam ipse quam diaconus eonfiteantur. Postmodum, si dies festus est, porrigit ei thuribulum, cui jam incensum imposuerat eodem diacono acerram tenente et incensum parante: quod. post incensationem altaris illo modo fiictam quo jam dictum est, recipiens, ipsuni sacerdotem incensat et casulam inter brachia trahit et cetera eodem modo agit quo superius dictum est. In solemnitatihus quoque sanctorum in quorum honore altare aliquod de; ecclesia dedicaluni est. uni etiam tune luminare tam in noote quam in die ardere débet, et in quatuor diehus Paschse et Pentecostes. tam illud ante quod luminare in aliqua festivitate arserit quam illud de Sancta Maria et illud de sancto Benigno et illud de Crucifixo incensatur ad majorem missam ab eodem, et cura revertitur de Crucifixo, redit per médium chori. Si antem dies privata est. quia tune incensum usque post offerendam non offertur, facta confessione tantum casulam inter brachia trahit. Cum sacerdos sederit, (41) ipse quoque sedet. prius tamen sacerdote innuente. quia non sedet absque licentia ejus. Si voluerit, inter sedendum, evangelium quod lecturus [est| prmvidere, prius expectat donec sacerdos sedeat et ei casulam honeste componit, et postea rediens ad altare textum accipit et sic innuente sacerdote sedet, reverenter inclinans versus sacerdotem reinclinantem ei. Missa finita ante et rétro facit; ad cujus finem, (|tiotiens sine Gloria in ejeceUis canitur. Benedicamus Domino dicit; quotiens vero cum Gloria in excelsis dicitur, lie missa est canit; et in illis diebus in quibus cappis omnes utuntur. quo tono pronuntict, ah armario qutrrere non negligit.
XX. — De subdiaconi officio et ubi stet ad missam ad quam lecturus est epistolam.
De subdiacono quoque qui lecturus est epistolam plura superiori eapitulo videntur dicta; hoc tamen mihi adhuc restât non dictum quod, cum sacerdote procédons ad altare, diaconum prmeedit portans textum evangelii, quem ponit in medio altaris. Ad utramque missam, sive puer sive juvenis seu alius sit. facta confessione semper stat in dextro choro, donec dicat epistolam. Ad initium epistoltf et ad finem faciat ante et rétro ibidem ubi lecturus est; similiter faciunt qui cantant ad missam responsorium, leetionem, alléluia vel, tractus ; quœ cum privatis diebus nonnisi communiter cantantur a conventu, si quod festum amplius in septimana evenerit, cantanda sunt iterum ab ipsis a quibus in dominica sunt cantanda, nisi omnes in cappis vyl in albis fuerint; quod quando contigerit, armanus innuit quibuscumque voluerit pro eis cantandis.
De officio servitorum ecclesi.e.
Servitores ecclesia: ex more in tabula qua nomina fratrum recitantur omni sabbato adnotantur; quibus cavendum est ut ad minorent missam nullatenus desint. Qui prseter munus hoc quod thuribula et candelabra déportant, diligenter et observant ut nunquam desint ad officii obsequium sacerdotis et levitœ, quotiescumque ad ullum divinum opus se induunt, vel post consummationem operis ipsa indumenta deponunt, vel quando opus habuerint aqua et manutergio, manus videlicet lavaturi. Item quoties alteruter eorum incensat altaria, unus de eisdem servitoribus jugiter (42) illos comitatur, qui quasi viam prœparando procedit, et si nox est, candelam in manibus gerit. Hi ita debent esse frocati in duodecim lectionibus, quando cantantur quindecim psalmi, et esse semper induti ad duodecimum responsorium ; item in duodecim lectionibus et festis et ad illas matutinalesmissas ad (|tias signa pulsan tur, sacerdotem et reliquos ministros ad altare procedentes prcr>cedunt simul omnes, duo ferentes candelabra, tertius thuribulum: privatis autem diebus vel ad illas matutinales [missas] ad quas [signa] minime pulsantur, unus illorum tantum] candelabrum ferens; qui etiam ad majorem missam post offerendam servit de thuribulo. De quibus, sive plures sint sive tantum unus, consuetudo est ut accipientes candelabra ad introitum revestiarii a secretario oblata, mox ut Gloria Patri audierunt et jam sacerdotem et reliquos videant paratos, procedere ad altare incipiant et, postquam ante altare pervenerint. si duo sunt, alter in sinistram partem transeat, alter in dextra remaneat, et tertius thuribulum quod a revestiario attulit paratum teneat, ut, facta confessione, ab eo diaconus daturus sacerdoti accipiat. Mox ut Kyrie eleison incipitur, candelabra deponunt; unus eorum analogium defert perlectoque evangelio iterum aufert. Ad initium evangelii candelabra accipiunt et ad finem deponunt. Mox quoque ut sacerdos a pace redierit, accipiunt et ante gradum stantes tenent donec communio incipiatur, et nunquam se devestiunt donec, ipsa candelabra ante sacerdotem reportaverint eo ordine i|iio in principio portaverunt; donec duo cum candelabris diaconum ab altari recedentem cum sanguine prosequantur, et tertius cum thuribulo tune inde discedat. Kl his diebus in quibus 1res sunt ad majorem missam, videlicet festis, donec sacerdotem et levitam ad exuendum et vestimenta complicanda adjuverint, minime se devestiunt. Quidquid autem ad majorem missam in diebus festis duo faciunt cum duobus candelabris, idem unus cum uno débet facere in diebus privatis.
De ministris altaris.
De his quos ministros altaris appellamus pêne quantum dicendum videbatur superius est prtrmissum ; sed libel de eisdem aliqua memorim commendandi cau'sa breviter replicare. Ii itaque bini pueri in hebdomada deputanlur. Eorum est, (43) quando subdiaconusposl evangelium textum non portât, portare, et etiam quando portât, sicuti superius dictum est, adjuvare eum. Qui miuister textum ferre habet, ad dexteram analogii ultra eum qui de candelabro servit, diebus festis. dum legitur evangelium, starc
débet ; nam diebus privatis unus qui tenel candelabrum ad sinistram, ille vero stat ad dexteram. U( minister, ila subdiaconus, quando diebus festis textuni habel portare,' de hoc ipse agit. Perleclo evangelio, ubi diaconus textum dimiserit, ille accipil, et primum sacerdoti osculandum porrigit, deindeque facit offerendam. In privatis diebus, postquam ille qui primus offert osculatus fuerit, illico revertens, eum super altare reponit. Ipsorum est sacerdoti ad majorem missam post offerendam aquam et manutergium prafparare ; similiter. cum communicaverint, hoc idem officium exhibere. Cum ipse sacerdos vel alii revestiendi ad letaniam, cum dicitur Omnes sancti, exeunt de choro, non faciunt ante et rétro ; nec pueri qui in Quadragesima ad minorem missam revestiuntur faciunt ante et rétro, cum exeunt de choro ad tertiam; sed, cum sunt revestiti, expectant donec debeant incipi psalmi, prostrati. et iterum revertuntur in chorum. Ille etiam qui débet chorum tenere affert cappam in brachio suo et ponit eam super formain.