XXIII. — De missa matutinali diebus privatis et de
DIVERSITATE IPSIUS TAM DIEBUS PRIVATIS QUAM FERIATIS, VEL QUANDO TRES MISS.-E IN CONVENTU CELEBRANTUR, ET DE COI.LECTIS AD MISSAM PRO DEFUNCTIS.
Missa autem matutinalis quotiens pro defunctis agitur et signa pulsantur, sive proaliquo anniversario de quo in régula annotatur, sive pro aliquo de quo officium prœtermissum sit, seu pro fratre recenter apud nos defuncto, très juvenes obsequuntur, unus de thuribulo, duo de candelabris ; subdiaconus, diaconus et sacerdos ad altare accedunt tam cito [quanti] introitus incipi tur. Sciendum autem quod hujusmodi missa nunquam admajus altare canitur. Oratio et confessio fit a sacerdote et diacono et subdiacono, sicut semper ad majorem missam. Ad hujusmodi missam unus [puerorum] vel juvenum rectums chorum cappa induitur. et a duobus pueris in albis responsorium cantatur, et ila ut vcrsu finito a capite repetatur. Aliquando talis tam que celehris anniversarius agitur. ut in prœcipuis, ut pueri responsorium cantaturi (44) sericis tunicis induantur. et duo fratres cappis ad tractum cantandum, et diaconus et subdiaconus casulis festivis utantur. Postquam altare principale a diacono incensatum fuerit, thuribulum uni de servitoribus reddit, casulam exuit et super sinistrum humerum complicatam ponit, sicque eam [usque ad] postcommunionem geril, et tune sicut in principio eanidem induit. Subdiaconus vero, mox ut Kyrie eleison incipitur, casulam exuit, itemque'lecta epislola reinduit, usque post missam non exuturus. Sacerdotem ad offerendam procédèrent subdiaconus calicem et patenam tenons comilatur. ut in uiio vinum, in altéra hostiœ suscipiantur. Diaconus. postquam lecto evangelio manus suas laverit, corporale a subdiacono super altare delatum expandit, quatuor intérim digitos, ne quid tangant, diligenter custodiens, donec sacerdos redeat ; potest etiam sedere, si voluerit. Ad hanc sicut et ad omnes matutinales missas quœ privatis diebus in conventu aguntur, omnes offerunt. nisi taie quid in nocte contigerit. Subdiaconus qui de calice ad offerendam servivit, de vino quoque post perceptam communionem servit et postea calicem de manu sacerdotis accipiens, ad armariolum portât.
Quoties autem ad missam pro defunctis in diebus privatis signa minime pulsantur, neque diaconus vel subdiaconus casulis utuntur, neque cappa in choro habetur neque a pueris sed a toto conventu responsorium cantatur, neque tria lumina ante altare accenduntur, et cetera omnia uno eodemque modo aguntur. Quod si vivorum missa est, ut in diebus festis, pax a diacono accipitur popularibus danda.
Tôt autem sunt anniversaria et septenaria quod omni privato die celebretur minor missa pro defunctis, nisi forte prrocipiatur in capitulo alia celebrari missa, ut est pro qualibet peste vel pro aliqua magna necessitate ; et cum hoc fit, ita aptatur, si potest convenienter fieri, ut hujusmodi missa canteturin die quam pra-cesserit solemnitas duodeciin leclionum, et post primam collectani dicuntur omnes qure soient dici pro defunctis. In duodecim lectionibus, ad matutinalem missam dicuntur semper collecta1 qua? ad majorem missam diebus feriatis soient dici, quœ semper est fere eadem quœ et major, nisi proprietas (45) queelibet non oniittenda prohibuerit aut sepelitiofratris. Nam totahebdomada Paschœ, nisi intercesserit necessaria causa, semper missa matutinalis est quee fuerit et major in prima die ; si vero, ut supra dictum est, in die qui sine intervallo sequatur festivitatem duodecim lectionum non poterit aptari, non dimittatur, si talis nécessitas fuerit pro anniversario vel septenario ; verumtanien, si evenerit ea die aliquod prœcipue anniversarium pro quo ad vesperos, ad evangelium et missam omnia signa pulsantur, indicabitur ad alium diem eodem modo quo fit in vigiliis sanctorum et Quatuor temporibus. Cum evenerint dua' proprietates et hujusmodi anniversarium, finita prima collecta, secunda dicitur de anniversario inediocri vel septenario, sicut exegerit tempus, et reputabitur missa in ordine illo unde erit secunda collecta. Et si contigerit, sicut forte aliquando fit, quod ea die qua aliquod magnum anniversarium débet fieri, sicut de pontifice vel abbate atque ejusmodi, eveniat sepelitio fratris, prima collecta erit de fratre sepeliendo. secunda de anniversario. sicque in uno utruntque reputabitur; et si pro defuncto septenarius agitur, tertia collecta erit indc et computabitur in septenario. Sciendum autem quoniam, cum quotidie duas missas in conventu dicamus, in festis duodecim lectionum Quadragesima?, et in diebus jejunii in quibus festum duodecim lectionum evenerit. si obitus fratris contingat, tertiam addimus : prima igitur est pro fratre. secunda de festivitate. tertia de jejunio. De duabus vero quas reliquis diebus cantamus, altéra est de die ; altéra, si (lies privata est. pro defunctis. Quod si etiam in diebus jejunii, preeter Quadragesimam, evenerit festum trium lectionum, minor missa erit de festivitate, major de jejunio. nisi pro obitu fratris rémanent ; qui si contigerit. minor missa erit pro defuncto, [et] ad majorem dicetur collecta de festivitate post primam collectani.
Collectée autem ad missam pro defunctis, quam vis nunc plures nunc pauciores sunt. numerum tanien deceni non excedunt. Si prima missa celchranda est pro quolibet nuper defuncto cujus corpus pnesens non sit, prima collecta erit Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam , qua' alias pro faniiliaribus solet dici, quando prima non dicitur : ad reliquas vero missas qua' erunt pro septenario. Deus cui proprium est prima dicitur, deinde Prsesta Domine et Deus (jui inter et Omnipotens. Deus veniœ largilor. (46) Qusesu-
mus Domine. Inclina. Deus cujus miser atione. Fidelium et Sanctorum tuorum, quœ nunquam remanet, sive vivorum sit missa matutinalis sive defunctorum, exceptis his diebus in quibus consuetudinaliter non nisi una collecta dicitur, et excepto in festis Quadragesimœ.
Si pro obitu fratris missa matutinalis cantetur finitis septem missis. quod aut nunquam aut raro contingit, tôt [enim] surit fratres nostrœ congregationis et aliarum pro quibus brevia transmittuntur, Deus cul proprium est omnino dimittituret Prœsta Domine prima dicitur. Quod si intérim, priusquam septem miss» finitic sint, anniversarius (lies dealiqua eminenti persona evenerit, quo scilicet classicum pulsetur. prœmissa Prœsta Domine, sequitur Deus cui proprium est, et si Omnipotens prima dicitur et duce supradietfp collecter; subsequuntur, quarto loco Deus qui inter aposlolicos dicitur; si vero aliqua ex illis duabus prœmittitur. tertio loco. et Omnipotens quarto, et ceteree in ordine suo. Quod si simul eveniunt et talis anniversarius pro quo classicum pulsetur et prima missa pro defuncto, Omnipotens prœponitur et Prœsta Domine suhsequitur, nisi idem anniversarius de nostro fuerit abbate; tune enim Prœsta Domine prœmittitur, nisi prsesens affuerit defunctus pro cujus prœsentia, si cantetur in festis diebus, non dicuntur nisi quatuor colleetap Deus cui proprium est. Deus venue. Fidelium. Sanctorum ; et in festis Quadragesima? et in his in quibus tantum per consuetudinem una collecta dicitur. non dicuntur nisi très Omnipotens. Deus. Fidelium. De sanctimonialibus autem Lariniascensibus per omnia sicut de fratre nostro agimus ; tam ad primam quam ad reliquas septem missas, Quœsumus Domine prima dicitur. Similiter • [notions officium facimus pro regina vel comitissa. prœmissa Quœsumus Domine sequitur Pnesta Domine.