‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 46 sur 138 · FESTIVIS . DE M1NOR! MISSA DIEBUS DOMINICIS F.T FESTIVIS · texte numérisé non relu

FESTIVIS . DE M1NOR! MISSA DIEBUS DOMINICIS F.T FESTIVIS

Xunc quoque de missa matutinali in dominicis diebus et festivis aliquid dicamus. Hœc nimirum [non alia est quam major, videlicet de die], nisi aliqua festivitas trium lectionum evenerit in iisdem vel festivitas duodecim lectionum infra octavam contigerit, |quia tune minor missa de festo de quo octava fit; vel nisi in dominica quœ infra octavam contigit], r|uia cetera de festis dicuntur. eadern missa de dominica fit; vel nisi in capitulo pro qualibet necessitate ut alia dicatur prœceptum fuerit. Aliquando etiam evenit quod de dominica non dicitur nisi semel, et ad missam matutinalem in die dominica, sicut est in octava Assumptionis sanct»' Mariœ, sive sancti Johannis, aut fortasse in aliis (47) octavis.

In omnibus quoque solemnitatibus eorum sanctorum in <|uorum honore dedicata sunt altaria quœ sunt in membris ecclesiœ, processio ad ipsa fit. si duodecim lectiones inde fiunt, in vesperis atque laudibus. et cantatur etiam responsorium. et ante; collectam dicitur cum tono Dominus vobiscum- Cantatur etiam ibi missa matutinalis. quanquam sœpe sit alterius proprietatis, nisi sit pro defuncto, quemadmodum sœpe evenit. ut cum festum duodecim lectionum accidit et alia trium lectionum.

Post primam collectam in dominicis sequitur collecta de Trinitate et alior; omnes quu; in privatis diebus ad majorent

missam soient dici et novissima Sanctorum tuorum. Quod si in diebus festis alia missa quam de die dicitur, prima collecta erit de eadem missa, secunda de festivitate; quod in dominicis non agitur, ut collecta de dominica vel secunda dicatur, nisi in Adventu et Quadragesima. Si Quadragesima est, absque tractu minor missa cantatur; si paschale tempus, cum uno tantum alléluia. Et sciendum quod ad minorent missam nunquam Credo in unum Deum canitur.

De majori missa diebus feriatis.

Major missa feria secunda, prœter Adventum Domini et Septuagesimam et Quadragesimam, et prœter festum trium lectionum, semper canitur de Angelis; feria tertia, de sancto Benigno ; feria quarta, de dominica, tamen si epistola et evangelium sunt propria de ipsa feria, non omittuntur; feria quinta, de Sancto Spiritu; feria sexta, de Cruce vel dominica pro arbitrio prœceptoris ; sabbato, de Beata Maria. Providendum est tamen cantori, si n'eri potest, ut nunquam omittatur quin cantetur missa matutinalis vel major semel in hebdomada de sancto Benigno. Post primam autem collectam dictuntur istor; : Concède nos de sancta Maria, Propitiare de sancto Benigno, Majeslatem de sancto Mauritio. Concède quœsumus omnipotens Deus ut intercessio nos de omnibus sanctis, Deus a quo sancta desideria pro pacc, ultima Ecclesiœ tuœ ; plerumque et alire collectas, si est causa pro qua necesse sit, adjiciuntur. ut verbi gratia pro infirmis. pro iter agentibus, vel pro apostolis. vel pro qualibet tribulatione superveniente.

In hujus vero modi diebus fit ita de tribulatione : fi ni ta offerenda majoris missœ, incipit armarius responsorium Deus qui sedes vel aliud huic negotio congruum, et dum cantatur. omnia signa parum propulsantur. ut possit coniperiri quia extra solitum hoc fit ; finito autem responso rio (48) sine versu, continuo prostrate cantat totus conventus très psalmos Domine quid multiplicati. Deus noster refugium. Ad te levavi ; quos sequuntur hicc capitula, profmisso Kyrie eleison et Pater noster : Post partum virgo. Salvos fac servos tuos. Oslende nobis Domine; deinde ha; collectée : Concède nos famulos tuos. Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia. Hostium nostrorum quœsumus Domine. In duodecim quoque îectionibus et in octavis sodem modo omnino fit, nisi quod psalmi non cantantur prostrate. Hoc autem tamdiu fit donec dominus abbas cessari prœcipiat.

Sciendum est autem quod, dum cantant fratres missam vel horas vel aliud aliquid in choro. non licet alicui tenere lihrum apertum in tota ecclesia, prœter, ad missam, illos qui necessarii sunt tantummodo ad responsorium et ad alléluia et ad ejusmodi, et hoc in choro solum. excepto illo qui lecturus est ad mensam fratrum : is prosvidet per consuetudinem, si voluerit. lectionem extra chorum, dum cantantur utrœque missœ ; mira in choro nunquam prœvidebit, nisi qui in custodia est. Sed et quamdiu conventus in ecclesia est ad missam sive ad horam regularem, nullomodo débet quodlibet opus fieri in ea, nec vile nec carum, nec parvum nec magnum, nec etiam valde necessarium, quod faciat aliquem sonitum aut ullomodo conturbet aut contristet fratres, aut opus Dei quovis hnpedimento distur-

bet. Ad intervallum etiam quod est inter missam et sextam, quando bis reficiunt fratres, tantum silentium débet esse in claustro ut nullus tam alte cantet quod possit audiri, donec ipsi infantes audiantur légère.

In diebus quoque jejunii, post missam, inter primum signum nonœ et secundum, tantum débet esse intervallum ut servitores capere possint mixtum, sicut ad sextam, quando bis reficiunt fratres; quod intervallum débet esse tam longum quod possint dici septem psalmi, et ipsum secundum signum longius pulsari quam ad alias horas, ut omnes possint de omnibus officinis ad horœ principium convenire. Dum autem pulsatur signum ad collationem, nullus débet ingredi dormitorium nec chorum, nisi talern librum tenuerit qui sit necessarius ad matutinum, sicut est collectaneus vel aliquis hujusmodi. Similiter observandum est, dum pulsatur ad aliquam horam, ut nullus quo(|ue divertat, postquam audierit signum, nisi ad ecclesiam (49) tantummodo. Est quo(|ue consuetudo ut nullus monasterium egrediatur postquam ad aliquam horam vel ad capitulum inceptum fuerit ipsum signum pulsari, donec cum aliis in ordine suofsit], nisi ad primam; tune enim, postquam conventus erit in ecclesia, si necesse ei fuerit. potest ire in dormitorium.

Secretarius autem qui sonat matutinum, finitis orationibus inceptoque Ad Dominum cum tribularer, continuo débet pulsare unum signum usque Lœtatus sum; deinde incipiente Requiem seternam doua eis Domine, pulsare aliud, donec incipiatur Qui confidunt, finitisque iterum quinque et incipiente Kyrie eleison, tertium pulsare. donec De profundis incipiatur; ad ultimum vero Kyrie eleison, privatis diebus et quotiens non pulsantur nisi duo sij,rna, débet incipere pulsare quousque sacerdos compleat collectam et aliquantisper plus. In duodeciin vero lectionibus débet expectare secretarius qui débet sonare scillas, donec a sacerdote dicatur Per Dominum in ultima collecta.

Nullus vero ex his qui in refectorio comedunt débet ire pausare ad lectum suum dum canuntur regulares matutini et insuper toto psalmodia, prœter minutos, qui |inhyeme, incepto Deus auribus nostris, et] in œstate, et in duodecim lectionibus, incepto Verba mea, vadunt dormitum. nec etiam illi qui pro imbecillitate sua non valent ascendere dormitorium, sed jacent cum infirmis, nisi forte habuerint licentiam : per aliquot dies potest dare prior, sed in perpetuum nullus nisi dominus abbas.

Nullus etiam unquam débet exire de regularibus horis, exceptis matutinis, donec omnino finiantur. nisi sanguinet ei nasus vel tanta passio percusserit eum ut nullo modo possit stare sive sedere in choro donec finita sit hora. et donec, si quilibet suscepturus est benedictionem, suscipiat eam. Simili modo (mines qui extra chorum sunt facere debent ; eodem namque modo omnes qui extra chorum sunt vadunt ad satisfactionem, si non venerint ad tempus et regulariter ad horam. quo illi qui in choro cantant vel audiunt eam, videlicet nisi ante gloriam primi psalmi venerint ad stationem suam ; et post satisfactionem rémanent in choro ad totam horam, si possunt; si non, finito primo psalmo, possunt ire sessum foras. Quod si aliquis usualiter tardeoccurrerit.(50)ad totam horam permit titur ad gradum stare vel quantum priori placuerit, nimirum ut verecundia compunctusalia vice emendet. Est autem consuetudo quod, si non fit ei misericordia ante finem horœ, dicto Benedica-

mus Domino, non faciet illud ante et rétro quod fit pro misericordia; sed, inclinatione facta, ibit in stationem suam, et ibi faciet ante et rétro pro fine horœ vel, si post voluerit exire. in una de stationibus faciet illud et exibit. Quamdiu vero durant psalmi horœ, potest qui tarde occurrerit ire ad gradum pro satisfactione; postea minime, et in crastino petet veniam in capitulo, nisi ipsa die ante capitulum continuât.

Page 1