‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 47 sur 138 · MAJORI ECCLESIA DEBET CANTARI · texte numérisé non relu

MAJORI ECCLESIA DEBET CANTARI

Nullus autem in majori ecclesia cantare débet aliquam Vioram vel etiam commemorationem sanctorum (nisi forte solus secum) prœter dominum abbatem, nisi in conventu. exceptis illis qui propter missam suam ad regularem horam non concurrere possunt. Hac sola causa, finita missa, ibidem ante altare cum quiète cantabunt horam.

Nullus quoque in refectorio comedit quamdiu regularis hora canitur, excepta nona quando statim post cibum cantatur. Sed tamen, si quis ex his qui cum servitoribus reficiunt ipsa die in monasterium de foris venit, ad benedictionem, sive finitum sit prandium sive non, débet ire et postea, si nondum finitum sit, in refectorium redire.

Omnes vero qui rémanent de completorio, finita collatione, egressi de capitulo, ad sinistram partem introitus debent in trisantia remanere, donec toto conventu egresso abbati vel priori quœrant [signo] licentiam remanendi, et ad ejus nutum tune vel remanebunt quique vel non. Si autem aliqui sitierint, tune facto signo refectorario possunt etiam cum eis ibi prœstolari abbatem vel priorem et quœrere licentiam bibendi. Serius vero nequaquam est petenda hujusmodi licentia, nec etiam hac hora nisi raro, excepto si quemlibet adeo veheinens sitis invaserit quœ omnino sit intolerabilis : ejusmodi namque vehementiœ non est lex posita. Quacumque enim hora quemquam tanta intolerantia vexaverit. etiam in mediis matutinis, petet licentiam bibendi ; sed tune signo facto infirmario ibit in (51) infirmariam (nisi infans fuerit. ipse enim statim redibit in chorum ubi biberit). nec revertetur postea inconventum, donec ad primam vel tertiam secundum temporum diversitatem, non sine licentia tenentis ordinem, sicut alius infirmus. Et sciendum quia qui de completorio remansuri sunt. cum faciunt signum prœdietum remanendi. debent quoque. si bibituri sunt ipsa nocte, amplius petere licentiam bibendi. Alii vero qui occupati suis officiis aliquando non possunt esse ad collationem, sicut est hospitarius, elemosinarius et alii hujusmodi, petunt hanc licentiam a cellerario, si forte priori qui tenet ordinem. dum facit circam post completorium. non potuerint id indicare et ab eo licentiam quœrere.

Si quis autem fratrum quolibet iturus suscepit benedictionem ad matutinum sive ad primam, et, postquam claustrumexieritetquodlibetimpedimentumintercesserit, débet in claustrum reverti donec ablato impedimento possit ire, tune petita licentia ab eo qui tenet ordinem, sed non accepta benedictione alia, si ea ipsa die egrediatur. poterit exire; si autem usque in crastinum remanserit, débet accipere alteram benedictionem, et cum licentia tenentis ordinem claustrum semper exire.

Page 1