XXVII. — De majori missa diebus dominicis et
FESTIVIS.
In diebus quoque dominicis et in omnibus festivitatibus, ad majorem missam introitus post versum dimidius recantatur, exceptis quinque prœcipuis festivitatibus, in quibus tertio totus repetitur. Gloria in excelsis Dco nunquam in duodecim lectionibus omittitur, nisi in Adventu Domini et a Septuagesima usque ad vigiliam Paschœ. Una collecta est tantum dicenda. Responsorium a duobus in albis canitur in dominicis et in minoribus festis; quod si in cappis sunt omnes. a tribus vel quatuor vel pluribus, secundum nutum armarii. Versus ofterendœ cantanur in dominicis Quadragcsimœ et Adventus et in his festivitatibus et diebus quœ proprias offerendas habent; in aliis autem dominicis et infra hebdomadam recantari possunt, quantum armario videtur : sive unum sive duos potest dimittere ; similiter in mediocribus festis quœ (52) proprias offerendas non habent, nunc unum nunc duos dimittit.
In hujusmodi diebus, si dominus abbas in choro fuerit, ipso facit offerendam ad utrasque missas; si autem non fuerit, ille revestitorum c|ui in choro ejus prior erit faciet, expectata tamen signihcatione prœceptionis a priore sive ab illo qui in choro servat ordinem. Notandum autem quia nullus potest mutare vel mittere aliquam consuetudinem nisi dominus abbas solus; si autem mutât extra capitulum, ipse mos non tenetur nisi illa sola vice. Cum autem festivitis in albis aut in cappis est. si dominus abbas defuerit. ipse prior débet offerendam facere; quod si non fuerit ci commodum. uni majorum qui non sunt cum cantore in choro, nisi aliquis abbas inter eos fuerit, prœcipiet.
Nihil enim pertinet ei de his, nisi tantum quod, si voluerint exire de choro vel devestire se, non exibunt vel devestient se sine ejus licentia. Cantori autem reddent cappas quibus induti sunt; nullus enim quœrere débet lieeruiam devestiendi vel exeundi chorum nisi al) illo qui in choro servat ordinem.
Item notandum est quod nunquam in choro sedere débet quis dum cantatur Gloria in excelsis, sequentia vel pneuma. Credo in unum Deum, nec extra chorum si ullo modo potest stare ; tamen levius conceditur eis qui extra chorum sunt sedere ad scquentiam et ad alia. quam ad Te Deum laudamus et evangelium et Renedictus et Magnificat et Quicumque vult ; in istis nullo modo.
XXVIII. — DE HEBDOMADARIO ET ALIIS QUI NOTANTUR IN TABULA AI) ALIQUOD OFEICIUM QUALITER DEBEANT SE HABERE.
Cum fratres sunt in capitulo et tabula a puero recitatur. unusquisque illorum sedens in capitulo brevem diligenter attendit ut animadvertat si est ad ullum scriptus obsequium quod vel in ecclesia vel extra ecclesiam sit agendum.
Si est notatus ad invitatorium, quando ipsum inchoat stans ad gradum cum suo collega, vel quando finit, ante et rétro facit; cum vero ante et rétro frater facit. débet renés deorsum et scapulas œqualiter tenere, capito aliquantulum plus inclinato. et sic diligentissime cum omni gravitate, quasi decrepitus veteranus, se débet gerere. incipicns a medio oriente diverti! in (53) occidentem.
Si ex duobus cantaturis invitatorium prior est notatus, tune etiam hebdomadarius erit ; per totam hebdomadam officium missœ majoris imponit in duodecim lectionibus ; ad quam cum in die dominica vel in qualibet ei simili omnia signa sint pulsanda, ad cum pertinet ut ipse primas scillas incipiat [pulsare], et postea cappa se vestit ut chorus teneatur ab illo. Qui incensum, post evangelium, ab abbate primo benedictum quando prœsens est, in thuribulum ponit. Quotiens in hebdomada duodecim leetiones fiunt, ad omnes horas imponit antiphonam, prœter ad vesperas, ad quas non imponit nisi in tali festivitate vel etiam solemniore, qualis est Nativitas sancti Johannis Baptistœ. Quando autem ad majorem missam in albis induuntur. non ad eum. sedad armarium pertinet officium majoris missœ.
Quod si non hebdomadarius, tamen ad aliquam nocturnorum antiphonam imponendam est notatus. cum imposueriteam, finito primo versu psalmi. facit ante et rétro, vel si est in illis stationibus quœ sunt in transversu chori, inclinât tantum. Si ad lectionem. antequam légat, veniens ad gradum, facit ante et rétro, ad legendum multum mclinis, et accedit et recedit, nisi ea vice qua conventus nondum consedit. Et postquam legerit. rursus ad gradum non solum ante et rétro facit. sed etiam veniam super manus etgenua ante gradum prœmittit. Quod si ad responsorium notatur, hicquidem moderato inclinât et antequam incipiat et postea; et antequam versum incipiat vel Gloria finito versu. si hoc est adjungendum. facit et ibi ante et rétro, et post versum ad aliquod momentum inclinem se submitit, ef si cum alio est cantaturus, cantat ad gradum.
Quod si scriptus est ut sacerdotio fungatur. et in prœsenti septimana majorem missam cantaverit, in sequenti matutinalcm cantabit. Et cetera require in sententia de hebdomadario sacerdote.