IN CAPITULO ET PRO QUIBUS DEBEAT VENIA MISERICORDI .¥. PETI
(54) Quando signum pulsatur ad capitulum. debent fratres totum chorum implere et versi ad altare stare, infantes vero in directo. Si quando cincti sunt super pelliceas, ut fit in hyeme. debent se super carnem suam cingereatque in sinu suasstamineas trahereet appararese. ut, si jussus quis fuerit judicium suscipere, non faciat moram nec inveniatur inhonestus in aliquo.
In omnibus veniis quœ petuntur in capitulo, dicendum vol respondendum est Mea culpa ei qui tenet capitulum, cumdixerit Quid dicitis, nisi tantum cum quœritur societas vel nisi cum quivis fratrum petit misericordiam pro suo propinquo defuncto. aut cum quœritur misericordia pro eo qui in gravi culpa est aut obedientiœ absolutio, aut cum quidlibet magnum injunctum est ei qui petit veniam aut pro hujusmodi magna re : tune namque dicet : Misericordiam Dei elvcstram miserationem peto pro pâtre vel maire vel sorore vel fratre. Potest frater [pro parente] veniam petere, si tamen obiit postquam idem frater habitum accepit; tune unusquisque ei unam missam débet aut quinquaginta psalmos, sicut uni de professis nostris; sed propter negligentias tepidorum septem psalmi permittuntur ei qui quinquaginta dieere non valebit; et hoc maxime
obedientiariis qui se a multis excusent, scilicet camerario. cellerario et pra>posito de Valle. Si quis etiam fratrem defunctum in visione viderit, cum consilio senioris pro oratione veniam petat. Cum autem quilibet sponte sua veniam petens implorât misericordiam, quotquot sunt res de quibus quœrit ipsam misericordiam, ad unam solam veniam omnes patefacere débet et finire; et facta sibi misericordia, vel si ibi absolvitur aut aliquis per eum, débet ire ad pedem ejus qui tenet capitulum.