‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 50 sur 138 · XXX. — DK REBUS PF.RDITIS ET INTRA CLAUSTRUM INVESTIS · texte numérisé non relu

XXX. — DK REBUS PF.RDITIS ET INTRA CLAUSTRUM INVESTIS

Est autem consuetudo de iis quœ inveniuntur ante capitulum quatenus, antequam ingrediantur fratres capitulum, ponantur in capitulo corain pulpito, ubi lectiones capituli leguntur, fsuper tabulam] quœ ad locutionem percutitur : illa quidem quœ ei superponi possunt. (55) sicut sunt rasoria. cultelli. denarii et hujusmodi, (quos denarios habet elemosinarius; prœcipitur enim illi ab eo qui capitulum tenet. postquam dictum fuerit Loquimini de ordine nostro, ut accipiat eos) ; illa vero quœ non fsunt] idonea poni super eam, sicut panni et pelliciœ et similia, in eodem loco ad terram super juncum ponuntur. Qui autem horum aliquid perdiderit surgat, postquam dictum est Loquimini de ordine nostro, et prius bene inspiciat si quidlibet de suo cognoverit; quod si invenerit, statim petit veniam, deinde dat ei prior licentiam ut recédât cum hoc quod de suo invenerit; nisi forte dimiserit pannos suos in claustro consuete; cum alii susceperint eos, qui per consuetudinem in crastino afferuntur in capitulo, et petitis veniis recipiunt illos quorum sunt, nisi, ut dictum est. consuete hoc contingat; tune enim sine judicio non habent eos. Notandum est autem quod qui capit aliquid super tabulam, auferre débet eam inde et ponere in locum suum juxta pedem pulpiti. Cum autem post capitulum quidlibet invenitur, statim super arcus capituli poni débet. Qui vero extra monasterium aliquid perdiderit, in capitulo veniam petere débet.

Page 1