XXXIII. — De lege uravioris cui.p.k
Qui illud quod gravi culpa dignum siteommisit, si quaindiu dominus abbas abest advenerit, non venit in prn-sentia illius donec ipse prœcipiat, et tune extra capitulum exuitur, et ita venit sicut ille cui in ipso capitulo prœcipitur ut eat et exuat se. Nam si ali(|uis hujusmodi sit in ipso capitulo eum audit se inculpari a domino abhate, surfit et veniam petit ; qua petita praecipitur ei : Ite, exuite vos et discalciate et revertimini sicut mosest, et prœcipitur camerario ut exeatcum illo. Tune cingulo tenus nudatus, pedibusdiscalciatis assumptoque virgarum manipulo in dextra et cuculla bene plicata in sinistra. redit in capitulum, statimque de sinistra parte posita cuculla et virgis juxta se de dextera. petit in medio veniam dictoque ab abhate : Quid dicitis, et eo respondente : Mea culpa, et iterum abbate dicente : Surgite, sedet ad terram resumpta cuculla super genua, et hrachiis desuper positis. Quo facto, prœcipit dominus abbas cui placuerit ut surgat ac verberet illum de virgis quas attulit. Dato vero ei quale videhitur domino abhati judicio. prœcipit ut surgat et induat cucullam suam, et dicitur ei : Ite, induite vos et revertimini. Indutus autem ac reversus, petit iterum veniam suam, dictoque ei ut surgat, adjungitur et hoc verbum : Frater, ite in aravem culpam. Hoc audito inclinât profunde. et continuo capello induto humiliter exit capitulum. et vadit ad locum huic excommunicationi deputatum ; ihi manet, ibi dormit, comedit sine mappa quando et quod prœcipit abbas.
Cum autem audierit uniuscujusque horœ signum primum, expectato secundo quo omnes ingressi sunt monasterium, debetstare cucullato capite extra, juxta ostium, ad sinistram introeuntium, et ad matutinum similiter, donec conventus K>/rie eleison incipiat ; et tune capello exuto non omnino, toto |corpore] prostrare se ad terram et sic
manere [débet], donec hora sit finita, et, si fratres debent exire, us([iie dum omnes potuerint exire, excepta illahora postquam fit locutio in claustro ; et cum intraverint capitulum, iterum etiam (59) se similiter prosternit et postea ad prœfatam inansiunculam recedit. Ad utramque missam in angulo manet capituli qui ecclesiœ proximus adhœret; tamen sedet, si vult. Intérim dum se habet, nullus eiloquitur, nec etiam ille qui ei ministrat, nec cibus benedicitur qui ei datur.
De industria tamen duorum aut trium seniorum consolatione, abbatis nutu, mulcetur, qui eum exhortentur ut quidquid ei correctionis temporaliter fuerit irrogatum, gratanter accipiat ut divinee clementise reconciliari valeat. Qui etiam seniores, sivealii quisintde prioribusproprioribus abbati, (proprium est enim eorum, cum viderint idoneum et congruum fore) sive sponte sua, seu nutu abbatis, petunt pro absolutione venias suas in capitulo coram abbate, maxime si vere experti sunt et testari possunt quod pro reatu suo spiritum habeat contribulatum, cor contritum et humiliatum. Quod si tune placuerit ei misericordiam facere, prœcipit priori ut adducat eum ;qui, statim ut eodem modo quo prius adductus est, posita cuculla et virgis, petit veniam, ac sedens iterum resumpta cuculla super genua suscipit quale judicium placuerit abbati ; inde surgens, abbate prœcipiente, induitur sola cuculla, et provolvitur in primis pedibus abbatis et deinde prioris et omnium qui ex ea parte sunt ; similiter facit pedibus aliorum ex altéra parte, et ad ultimum infantum, sed multo remotius quam aliorum, ut non tangat vestes eorum ; et omnes inclinant ei et levant eum, et debent orare pro eo. Quoexpleto et iterato petita venia, jubetur exire adinduendum se. Indutus ac reversus, adhuc etiam veniam petit. Jubetur ut ultimus sedeat, ultimus sit cunctorum in omni loco. Intérim non communicat, non vadit ad pacem, non osculatur textum evangelii in ecclesia, nec cantum nec psalmum imponit nec lectionem legit ; a sola coquina ut in ea serviat et a mandato non prohibetur, sed non ibit ad scillam, id est singulis horis finitis veniam in statione sua super genua petit nec propter hoc convertitur ad altare. Si quando universi fratres propter aliquam proeessionem albis induuntur, tune et ipse induitur; alias minime. Ad extremum si dominus abbas viderit id expedire lalemque ejus esse humilitatem qusq id mereatur, interpellatus a fratribus in capitulo vocat eum ut surgat et in médium veniat ; quo petente veniam, loquitur convenientia et persona1 et causai et reddit ei pristinum locum vel dat alium inferius, si voluerit : suo enim malo merito perdidit locum suum. Vadit ad pedes ejus sicut etiam quilibet alius tam in ecclesia quam in capitulo, si promoverit eum ad altiorem sedem.
Notandum autem quia, cum restituitur in ordine suo, si est sacerdos, non ideo cantat missam. vel diaconus evangelium, vel subdiaconus epistolam, nisi nominatim ei dicatur. Restitutio namque illa quœ fit de ordine non aliud est nisi [ut] in choro cantet aut légat sicut alii.
Et sciendum quoniam in hujusmodi judicium prior uullum ponit nec absolvit unquam. Sciendum quoque quod non ponitur aliquis in gravi (60) culpa, nisi sœpius incident in idem crimen, pro occulta offensa, neque pro ea quœcumque sit quam ipse sua sponte confitetur; sed si quis aliquid paucis notum commisit quod, si in publico
esset. dignum judicio gravions culpœ duceretur, ducit eum abbas sive prior in secretum locum, assumens duos aut très eorum quibus notum est crimen aut aliorum quos voluerit, atque facit ei grave judicium secundum commissi gravitatem et injungit pœnitentiam.
Si vero quilibet. ad aliquam obedientiam degens, commiserit crimen quod manifestum sit in eodem loco, publiée coram hominibus qui ejus habitatores sunt exuetur et borribiliter verberabitur; inde in conventum reductus ponetur in gravi culpa. Nec silendum est quod omnis qui ei qui in gravi culpa est loquitur aut signum facit sine abbatis jussu, dignus est poni in eadem culpa. Si autem occulte deliquerit, multum occulte vapulabit secundum commissi gravitatem. Reducitur ad majorera ecclesiam. nunquam postea exiturus de claustro nisi forte tanta ac talis videatur ejus correptio quœdignavideatur etostendat eum de cetero nolle peccare ; tamen. quocumque mittatur, ad locum ubi peccavit nunquam amplius redire débet.
At si forte culpa sua non est de gravioribus malis, ut cum aliquo in audientia popularium inhoneste et irreligiose contenderit vel aliquid simile. pro hujusmodi, cum venerit dies dominica. ad initium missee matutinalis. concurrente populo ad ecclesiam. stat ipse nudis pedibus ante fores ecclesiee et unum codicem grandiusculum tenet in manu ; capellum non induit, ut ab omnibus possit agnosci ; nemini loquitur intranti vel exeunti; famulus quidam semper est juxta eum, qui dicat interrogantibus propter quid talis ei pœnitentia sit injuncta; nec recedit inde usquequo missa finiatur.
Quod si quis in capitulo maledicus aut rebellis extiterit, fratres more solito non expectant ut praecipiatur comprehendi. sed ipsi ultro continuo irruentes comprehendunt et, cum fueritcomprehensus, faciunt quod jussum fuerit, mittentes eum in compedes vel in carcerem ; in carcere vero ponitur vel pro stultitia tanta quœ, si terribiliter non corrigeretur, ad majus malum pullularet : hoc est si contumax extitit in capitulo, aut voluit alium cultello aut pugno percutere. et non vult emendare, vel aliquid hujusmodi pro quo seepius privatim et publiée increpatussit. Et sciendum quoniam qucmpiam hujusmodi potest quilibet prior aut quicumque tenet capitulum hac pœna damnare usque adperfectam satisfactionem. Verum gradatim faciendum est, videlicet ut si rebellionem quis fecerit. in primis vapulet super stamineam. deinde nudus. ad extremum. (61) si non humiliatur. in carcerem tradatur. Quod si ipse qui est inobediens inobedientiam suam extra capitulum aliquo modo monstraverit, statim tabula percutitur ut in capitulum conveniatur. Potuit et aliquid tam prœsumptuosum in prsesentia domini abbatis vel prioris loqui ut etiam propter hoc tabula non minus percutiatur. quod est signum conveniendi.