‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 53 sur 138 · XXXIV. — De fugitivis qualiter recipiantur · texte numérisé non relu

XXXIV. — De fugitivis qualiter recipiantur

Fugitivi monasterii. eum redeunt, hoc modo debent satisfacere. Si veniunt post capitulum, débet elemosinarius eos suscipere donec in crastino. cum fratres fuerint in capitulo ; quibus congregatis, postquam aliquantulum de ordine suo locuti fuerint. mittitur eleniosinarius ut eos adducat. Illi autem. nudati in auditorio et discalceati. cuculla plicata in sinistra, acceptoque virgarum manipulo

in dextra. sic debent venire in medio capituli, positisque cucullis ad sinistram et virgis ad dexte-ram. coram abbate vel priore humiliter venias petunt in medio earum : deinde dicto eis ut surgant, sedent ad terram resumptis cucullis tantum super genua. Tune, si dominus abbas affuerit, quale illi judicium placuerit dabitur eis ; si vero non adest, non dabitur eis judicium, sed dicet eis qui tenet capitulum : htud judicium domini abbatis est, Me expectandus est; ite el circumdate vobis vestimenta vestra, ac redite. Quo facto petunt iterum venias suas et prœcipitur eis ut eant sessum ultimi omnium; et sic semper sunt et in choro et in capitulo et in omnibus locis, extremi videlicet etiam omnium novitiorum, quousque dominus abbas faciat eis misericordiam.

Qui autem habitum abjicierunt eodem quidem modo suscipiuntur, excepto quod habitum in capitulum secum non deferunt, sed ponitur ante pedes ejus qui tenet capitulum, et postquam, ut prœdictum est, nudi satisfecerint, dicitur eis a présidente ut, si volunt, habitum quem voluntate propria reliquerunt sponte sua accipiant.

Quando autem dominus abbas venerit, si ut dictum est eo absente suscepti sunt, tam illi quam isti non debent venire in prœsentia illius donec ipse prœcipiat, sed vel in infirmaria vel in alio loco manere donec ipse pro eis mittat ; et tune non nudantur neque discalciantur, sed stamineas suas préparant ut, si domino (62) abbati placuerit, nudi suscipere judiciaparati inveniantur. Cum autem capitulum ingrediuntur, non ad sedes suas, sed recto tramite ante dominum abbatem gradiuntur, ut venias petere non morentur.

Page 1