‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 54 sur 138 · XXXV. — De reverentia domino abbati vel aliis · texte numérisé non relu

XXXV. — De reverentia domino abbati vel aliis

PERSONIS QU/E VENIUNT IN CAPITULUM EXHIBENDA ET DE ORDINE ELEVATORUM A DOMINO ABBATE. De ORDINE CONVERSORUM VEL CLERICORUM.

Quotiens dominus abbas in capitulum venit, non débet aliquis in gradu stare, sed in terra erectus ; pro ceteris aliis abbatibus, episcopis, comitibus, surgere tantum. Si vero fratres in secundo gradu sederint in capitulo, sicut sursum, ita ibi ordinem suum servare debent.

Cum autem dominus abbas aliquem in majorem sedem promovet, ille qui promovetur non petit veniam, sed, cum dicitur ei ab abbate : Ite sessum juxta illum, statim débet ire ad pedes abbatis et inde sessum ubi illi prœcipitur. lllud autem notandum quod, cum dicit abbas : Juxta illum sedete, nisi addiderit in omnibus locis, omnes illi qui fuerint priores ejus qui infraeum sedet usque ad illum qui supra ipsum est juxta quem prœceptum est ei sedere, si in capitulo non sunt, erunt ejus qui elevatus fuerit priores sive sit clericus sive conversus, nisi aliquis de omnibus illis qui in capitulo minores illius sunt qui supra ipsum sedet, ex quacumque parte sedeat, prior sit illorum qui sunt extra monasterium, sicut ssepe contingit, quod multi de talibus sint foris ad obedientias, vel propter placitum. vel propter quidlibet aliud.

Conversi quoque ad magnum mandatum in Cœna Domini quod fit in claustro, et etiam per omnia tenent ordinem suum, nisi tantum in choro et ad processionem ad quam canitur cantus, et quando revestiti sunt omnes sive aliqui. Tune namque nec diaconi nec subdiaconi ser-

vant ordinem illum quo in monasterium venerunt ; sed prœceduntsacerdotes, sicutest ordo eorum ; subsequuntur diaconi, et postea subdiaconi, et postea alii secundum (|uod ordinationis eoruin dignitas expetit, et ad extremum conversi.

Page 1