SI QUID HABENT AD RESARCIENDUM
Sonata tabula post capitulum eundum est ad radendum. Famuli infirmarii debout aquam calidam prœparare de qua fratres raduntur. Et est sciendum quod non debent radi fratres nisi his diebus quibus locutio est in claustro. Dum aliquis raditur, in froco débet esse; sub capillis autem débet esse unusquisque rasus et in média aure tonsus. Si qui non potuerint ante primum signum horœ radi, possunt expectare secundum. Si quis post horam radendi supervenerit, non raditur nisi cum licentia vel post nonam. Et sciendum quoniam ea die qua raduntur fratres non sunt in tanta districtione quanta in aliis ; loquuntur enim stantes ubi raduntur, quod in aliis diebus minime liect cuiquam. Infirmi autem prius uno die raduntur [quam conventus"], nisi vel propter duodecim lectiones vel propter defunctum qui insepultus remaneat. Vices et termini radendi subscribuntur : ante vigiliam Nativitatis Dornini; inde usque ad Septuagesimam, quiadiverso modo nunc plures nunc pauciores septimanœ contingunt (64), nullus terminus est omnino prœfixus, sed prior débet
videre quomodo competentius fieri possit; venionto Septuagesima de vice ad vicem très septimanœ interponuntur; in tertia feria ante Pascha est radendum ; post Pascha ante illam dominicain Misericordia Domini ; ante Rogationes in quinta feria. si tamen nulla festivitate duodecim lectionum interveniente impeditur ; ante Pentecosten in sexta feria; de quo die, quia rursus diversœ eveniunt septimana' us(|UO ad Xativitatem sancti Johannis Baptistœ, rasura consistit in deliberatione prioris.
Si quis etiam habet aliquid parvum in pannis suis vel vestimentis, (nam si magnum est illud, resarciendum est a camerario) ante primam in œstate et ante tertiam in hyeme, et dum locutio fit in claustro, et posl prandium usque ad vesperas in diebus jejunii in illa trisantia in qua fratres radi soient, vel in dormitorio ante lectum suum, quando habet mulare pannossuos, licet ei resarcire. Pratum autem claustri cum opus est sequatur, dum prima et matutinalis missa cantantur, et hoc pertinet elemosinario ; suum est enim fenum ad necessariam invenire.
De subcellario et