‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 57 sur 138 · COQUIN/E · texte numérisé non relu

COQUIN/E

DE I1EBDOMADARIIS

Subeellarius débet habere omnem curam et sollicitudinem de coquina ; débet etiam esse sollicitus ut pulmentum fratrum congrue condiatur. Sed ut hoc possit melius adimplere, habet sub se famulos in hoc officio expertos qui debent fratrum cibaria prœparare et etiam custodire coquinœ utensilia et lavare. Qui subeellarius débet cum servitoribus reficere et ad mensam principalem in sinistra parte sedere.

Pro'terea sciendum est quod hebdomadarii coquinœ notantur in sabbato in tabula scilicet sacerdos magnœ missœ, diaconus, subdiaconus et unus famulorum ; et ii debent servire in refoctorio hebdomadase(|iienli. Ipsi autem servitores hanc diligentiam debent habere ne scutellas ita basse portent ut intus valeant anhelare, et ne fiindus sordidus sit prœvideant, et ne digitis intus intingant caveant. Debent autem déferre coquinam hoc ordine. In omnibus festis duodecim lectionum et in omni tertia, quinta feria et sabbato. si générale cum coquina propinatur, incipiunt a novissimo, et tune ministrant per ordinem ; ad ultimum vero sacerdos portât ad mensam principalem ; deposita vero scutella vailit ad nectam et inclinans petit licentiam cum signo a prœsidente pulsaturus scillam ; quo aunuente iterum inclinât, et ad scillam veniens finem alicujus versus lectionis expectat, et tamdiu sonat (65) ut singuli deglutire possint quod in ore habuerint et sint expediti ad respondendum benedictioni ; data benedictione, facit ante et rétro ubi prius inclinavit. Aliis autem diebus non pulsatur générale, nisi fiât convivium. et tune incipiunt servire a mensa principali. Die dominica post matutinum dicto Benedicamus, ipsi ad gradum presbyterii accedentes dicunt ter hune versum Benadictus es Domine Deus qui adjuvisti me, et conventus repetit eumdcm ; sacerdos vero dicit Salvos fac servos tuos cum versu et collecta; hoc. facto subsequuntur alii hebdomadarii dicentes eodem modo Deus in adjutorium meum. Onme générale a novissimo incipit administrari, pitantia vero a primo.

Page 1