ORDINEM NOSTRUM, ET DE NOVITIO ITERUM INSTRUEMDO
"Volontés converti de seculo et fieri monachi istud abbati indicant. Si vero abbati placet ut fiant monachi istud conventui intimabit ; si vero conventus consenserit ut fiant monachi, fratribus existentibus in capitulo, hospitarius de mandato abbatis vel prioris ibil ad eos. qui qualiter petitionem suam faciant edocebit. Qui venientes in capitulum petunt veniam coram co qui capitulum tenet; ipsoque dicente : Quid dicitis, respondent : Dei miserlcordiam et vestram misericordiam vestramque socielatern volumus habere, et ille : Noster Dominus dct vobis societatcm electorum suorum; et toto conventu respondente Amen, exurgentes provolvunt se pedibus ejus bini et bini si tôt sunt, indeque redeuntes stant ubi prius veniam petierant. Quibus secundum jussionem sancti Benedicti dura asperaque preedicendo, quam districte omnis observatio régulée ab eis exigatur, et, si négligentes vel rebelles fuerint, quam severe et duriter judicentur innotescens, rogat ut super his voluntates suas in preesentia conventus aperiant. Illis vero usque ad mortem se obedientiam servaturos promittentibus, respondet : Deus sic in vobis quse promittitis pc.rfwiat, ut ad seternam vitam pervenire mereamini; et fratribus respondentibus Amen, iterum sicut prius provolvuntur pedibus ejus. Tune eo preecipiente ducuntur ad ecclesiam, ibique coram quolibet altari sedent, donec capitulum finiatur; finito autem capitulo, si clerici fuerint, ducit eos prius rasos magister novitiorum in cameram ad mutanda vestimenta; camerarius vero cum famulis suis recipiens oorum vestimenta induit eos religionis habitum; quo facto expectare debent donec pulsetur signum ad horam, et tune ipse camerarius ducere eos débet in ecclesiam, (66) ibique ordinantur a magistro suo vel ab oodem camerario in choro.
Qui vero laici sunt praestolantur benedictionem coronarum suarum. Est enim eonsuetudo quatenus, priusquam missa incipiatur, ante gradum illum ubi petitur venia, cum reditur de lectione, ponantur tôt sedes quot fuerint quorum coronac benedicendœ sunt; et, ante of'ficii inceptionem. adducuntur in chorum et sedent super sedes versis vultibus ad altare ; tune dominus abbas revestitus, stans post illos verso quoque vultu ad altare, henedicit eis coronas, dictisque duabus collectis, [cum] tondebit eis capillos, dicet conventus hanc antiphonam : Tu es Domine qui restitues hsereditatem meam mihi, et versum psalmi Conserve me et Gloria Patri, et iterum repetet eam ; postea dicit abbas aliam collectam. qua finita osculatur eos. Capitulum vero non intrant donec benedictionem susceperint, nisi tantum ad collationem et mandatum, et usque dum sermo quaque die finiatur. Et etiam, cum aliquando aliquis magnus homo propter societatem venit in capitulum, adducuntur et ipsi. continuo redituri data societate.
Per certos terminos, in sua cella a magistro addiscunt ordinem suum. Nullo modo loquitur quis eorum ante [benedictionem cum quolibet de seculo, nec etiam post] benedictionem, per totum omnino annum, nisi habeat magistrum qui omnia quœ dixerit audiat. In aliis omnibus conventum tenent, videlicet coquinam faciunt, mandatum pauperum sicut ceteri, de thuribulo et eandelabris quibus
hoc pertinet serviunt. Claustrum egredi nisi tamen ad processionem non licet eis. Dum fratres in capitulo sunt, nisi major fuerit multitudo, in majori ecclcsia sunt, in loco sibi deputato, ut, quoniam ibi silentium semper tenetur, de inutilibus loqui vel in aliquo alio vagandi facultatem non habeant; si vero multi fuerint, in cella novitiorum manent, magistro suo, non tamen ut ex toto capitulum deserat, si necesse fuerit, intérim eos docente. Pertinet etiam ipsis, si thesaurarius eos monuerit, eligere frumentum multum diligenter unde fiant hostiœ, et hoc faciunt dum fratres sunt in capitulo.
Post capitulum autem, diebus quibus fratres in claustro loquuntur, separatiin in quadam parte claustri débet magister eorum sedere ibique de ordine docere. Unde nulli fratrum licet aliquem ipsorum evocare vel ibidem cum eo loqui. nisi cum lioentia magistri. Si vero quis de eis clamare vel ut in aliquo meliorentur exhortari voluerit, licet ut veniat et coram magistro edicat ; factoque clamore, quemadmodum fratres in capitulo continuo surgentes veniam petunt. non iterum sessuri donec emendationem promittentibus magister prsecipiat. Et de levibus quidem negligentiis, sicut sunt inordinati habitus vel incessus, hoc agitur; nam si rebellis in aliquo, vel inobediens, vel sœpe admonitus negligens (67) quis inter eos repertus fuerit, aut in capitulo ducitur et regulariler ibi vindicatur, aut, priore in cella novitiorum ad eos eunte, simile judicium ibidem accipit.
Cum vero domino abbati placuerit dare eis benedictionem, in capitulum eo prœsente venientes, ablatis caputiis frocorum. per omnia eodem modo quo prius petitionem faciunt, et inquisita iterum voluntate eorum et obedientiœ perseverantia usque ad mortem, et audita, revertuntur in cellam novitiorum, donec ad placitum abbatis, scilicet ante missee introituin vel post evangelium, benedicantur. Post bendictionem autem, cucullis indutis, et osculatis fratribus universis, per chorum eunt in rétro choro, ibi tribus diebus continue permansuri. dum dicuntur horse canonicm et dum conventus sedel in claustro, nec exinde recedunt nisi causa necessitatis corporalis, vel quando cum aliis fratribus eunt in refectorium causa reficiendi, vel dormitorium quando conventus illuc vadit post completorium vel ad meridianam. Ad pacem accedunt et inde pergunt ad communionem. Die vero tertia, postquam communicaverint ad missam Corporis sancti, dissuuntur eorum capulia quon per triduum consuta fuerunt, et eunt in chorum cum aliis. El ex illa hora sequuntur per omnia conventum, excepto quod non cantant vel legunt in conventu seu aliquod officium faciunt, donec abbas prsecipiat. Magister vero eorum in capitulo facit coram abbate memoriam de illis, dicens quatenus, si ipse prœciperet, possent in conventu légère atquecantare ex illa hora; quo respondente Eia fiât cum Dei benedictione vel aliquid taie quidquid ei libuerit, inclinant versus eum de sedibus suis, nisi ipse prœcipiat ut veniant ante eum. Et notandum quod htee permissio non est nisi tamen legendi et cantandi in conventu. Sacerdotes enim, si qui sunt, non cantant missas nisi aliam licentiam habeant.
Cum autem de cellis ad monasterium pertinentibus adducuntur novitii ad benedicendum, una nocte in hospitio jacent, sicut mos est de omnibus quicumque sint qui ex toto remansuri sunt in monasterio. In crastinum vero du-
cuntur in capitulum, ahlatis prius extra claustrum caputiis frocorum, si ipsa die benedicendi sunt, aut si aliqui fuerint in cella novitiorum ita ut dictum est. Qui et eodem modo faciunt petitionem ad abbatem, sive ad priorem prœcepto abbatis, si non fuerit ei commodum tune in capitulo esse, quo supradixinius de alijs.
Similitcr omnino veniunt in capitulum et faciunt petitionem, sed non ablatis caputiis, hi quos, pro timoré mortis vel pro aliqua rationali necessariaque causa, abbas extra monasterium ad cellas ad quas veniunt ad conversionem benedixit. Quamvis enim benedictionem ab abbate (68) susceperint, veniunt tamen ut professionem omnes, ii scilicet qui ad prioratus qui sunt sine abbate venerunt ad conversionem. faciant ad capitale monasterium. Verumtamen, quia abbas eos benedixit. quando faciunt in capitulo petitionem, non eunt ad pedes ejus qui tenet capitulum. si ipse abbas non affuerit. |nec faciunt trinas genuum curvationes, sive abbas affueritj sive non, sicut facit ille qui ex toto recipitur. aliquis videlicet [monachus extraneus ; nec fit eis illa secunda sermocinatio. videlicet] prsndicatio de duris et aspcris. sed dicitur tantum ut eant sessum, hoc solum verbis brevibus intimato ipsis quod oportet eos in omnibus conventus morem addiscere et sequi. Et est mos ut ultimi sedeant, nisi abbas elevet eos.
Si vero venerit quis addiscendi ordinem causa, aut morandi quantumlibet temporis, non jacet una nocte foris. seddaturei in primis societas in capitulo, et ipse sicut quilibet extraneus facit trinas genuflexiones, et sic concedentc abbate habet capitulum et cetera fratrum consortia. Similiter non jacet foris monachus' illius abbatis cui a domino abbate data est ahbatia, nisi. quœsita licentia a suo abbate, ad hoc veniatut velit professionem facere et ex toto remanere; sed sine omni petitione et licentia venitin capitulum. et manet per quot dies voluerit in monasterio : et hoc ideo quod fertur pêne tantumdem valere conversionem professionemque illam quir facta est ad illum abbatem cui dominus abbas baculum pastoralem dédit, quantum si ad ipsum capitale monasterium fieret.
PraHerea non est ignorandum qualiter omnis qui a tenente capitulum absolvitur fin ipso capitulo. vel post cujus petitam veniam absolvitur] quis, seu sanus seu infirmus sive defunctus, vel etiam si fit ei stanti ante se ab abbate vel priore aliqua precatio vel benedictio ad cujus finem conventus respondeat Amen, ad pedes illius débet ire. excepto eo qui de infirmaria adductus pro timoré mortis absolvitur, et eo qui, postquam de infirmitate convaluit, rediens in conventum petit, ut mos est, veniam. si carnem comedit. et dicit quod non servavit ordinem sicut oportuisset. Nec mirum. cum iste faciat statim très inclinationes conventui, non tamen positis genibus ad terram; ille vero adeo infirmus est quod vix etiam adducitur in capitulum. Scicndum vero quod hi taies cum veniunt, si inveniunt novitios nondum benedictos, propter benedictionem quam habent. super eos sunt donec professionem faciant; facta autem professione, statim redit quisque in ordine quo venit, sive benedicti sint novitii quos invenit. sive non. Quando autem aliquis alterius monasterii professus vel quicumque facit professionem in monasterio, illico facta professione quicumque sit, sive prior sive abbas, débet stare omnium ultimus, donec abbati placeat ut reddat ei locum in quo prius stabat, vel det alium quem voluerit.
Novitio etiam qui nondum est benedictus, quamdiu sine benedictione fuerit, non est usus (69) aut consuetudo ut fiant cocturse aut detur caro ad manducandum, etiamsi [in] infirmaria sit multum debilis, vel fiatei ullahujusmodi medicina, preeter sanguinis minutionem, nisi forte tanta fuerit nécessitas pro cujus magnitudine impietas videatur non infringere consuetudinem.
De novitio iterum instruendo. — Igitur non parvo studio quilibet novitius est instruendus ut regulariter sciât inclinare, scilicet non dorso arcuato, ut quibusdam negligentibus est familiare, sed ita ut dorsum sit submissius quam lumbi et caput submissius quam dorsum. Quam inclinationem nos per usum « ante et rétro » appellamus, quia incipit contra orientem et finit contra occidentem. Quam et agimus primo ante nocturnos et post completorium, scilicet post très orationes; et de reliquo, quotiens convenimus in ecclesia vel in capitulo vel in refectorio, agimus eam et ad introitum et ad exitum, sed in ecclesia, dominica prius oratione ad introitum pra> missa; et si quando a prandio vel a coena vel a collatione imus in ecclesiam, tune non nisi quando hora regularis, si quœ eodem momento sequitur, fuerit finita. Item ad officium, si in die cantatur, non inclinamus nisi ad finem, et quotiens venimus ad ecclesiam Sanctee Mariœ ; in choro quoque, stationem quotiens mutamus ad alterutram missam, inclinamus. Ad missas enim qui sunt seniores stant primi et proximi altari, ad regulares horas novissimi in extremitate chori ; prêter ad tertiam in duodecim lcctionibus, in quibus. c|uia solet eamdem horam missa matutinalis preecedere et major statim succedere, propter hoc puto quia statio non mutatur. De his autem praîfatis scholaris Christi non tam auditu quam visu instruitur.
Opus quoque habet ut signa diligenter addiscat. quibus tacens quodam modo loquatur, quia, postquam adunatus fuerit ad conventum, licet ei rarissime loqui. Et taies in claustro officino? sunt in quibus traditum est a patribus nostris et prœfixum ut perpetuum silentium teneatur, id est ecclesia, dormitorium, refectorium et coquina regularis : in his singulis tam in die quam in nocte, si vel unum verbum quoquam audiente loquitur, non facile veniam absque judicio meretur; et si vel unam antiphonam vel responsorium vel aliud quid taie absque libro nominaverit et in libro simul cum emissione verbi non viderit, de hoc non aliud quam plane silentium censetur infregisse.
De ipsis. autem signis ut taceam, quia quantum puto melius nostis quam ego, videndum est de secuturis ut ea loquar qusp necessaria sunt illi qui nobiscum voluerit conversari.
Primo igitur audito signo, ad norturnos illico se levare festinat et, priusquam coopertorium dejiciat, induit se cuculla, cruraque tegit cum illa antequani ponat ante lectum; ipsum quoque lectum (70) non ita negligenter dimittit, sed honeste coopertorium desuper extendendo componit. Necessarias non intrat nisi caput' capello coopertum. Ante infantes solet venire in ecclesiam. et sollicitus est illis tribus orationibus interesse qua? signo dimisso fiunt. Nam si non interfuerit, in capitulo veniam petet, sicut etiam pro eo si quam regularem horam dimiserit, nisi forte sit frater sacerdos, ut intérim mis- .^arn cantet; vel |si| dimiserit collationeni, vel capitulum absriue licentia, vel aeneralem refectionem. Procum-
bens ad orationem super cubitos et genua, frocum retrorsum attrahit ne pendeat super pedes ad terram. Quod si alii|uo modo contigerit ut non occurrat ante gloriam psalmi [Fenttel, intrans chorum vel veniens ad gradum, honeste tractimque veniam petit super manus et genua, paululuinque protendit summitatem froci ut super teneat manus, et surgens contra altare altius inclinât; inde non se movet usque dum prior fratrem aliquein ad eum dirigat ut recédât. Cui cum manu innuenti paululum inclinât, et facto ante et rétro recedit ad stationem suam, ubi rursus petens veniam, ut prius, inclinât contra conventum et conventus contra eum .
Ad gloriam singulorum psalmorum qui sunt in regularibus horis manus non tenet in sinu, sed in manicas mittit easque constringit, ne inter inclinandum ad terram pertinent, quia illa inclinatio multum débet esse submissa, nec adeo ad aliam psalmodiam.
Quod si sedere voluerit inter psalmodiam, observât ne sedeat juxta alium sedentem, sed ita ut unus stet per duos psalmos et sedeat alter; et invicem exhibere debent occasionem sedendi. Ubicumque sedet, nunquam manicas dimittit ita negligenter ad terram pondère, sed, si manus sunt intra sinum, manicee extra sinum in transversum sunt collectée.
Si propteraliquid du choro exiit vel si postea venit quam hora inchoata, in faciem suam inclinât, omnibus similiter inclinaturis. Contra majus altare nunquam inclinât, nisi manibus de manica extractis et capite pêne usque ad terram demisso; et contra crucifixum in capitulo, contra alia altaria moderatius. Si psalmos noverit et si in aliquo versu erraverit, eodem modo ante se petit veniam quo superius diximus ad gradum esse petendam pro |occursione tardiore. Lectori a gradu ubi facit ante et rétro et eunti ad lectionem et redeunti reverenter inclinât. At si obdormierit, et lanterna posita fuerit ante eum, excitatus perlustrat primum cum ea dextrum chorum, sinistra eamdem sconsam tenendo; post, accipiens eam in dextera et per médium rediens, chorum perlustrat exteriorem novissimeque sinistrum. Si quem offenderit obdormisse, tune contra oculos ejus [ter] lumen intendit; si tertia vice non evigilaverit, ponit ante eum lanternam ut ab ipso quoque excitato similiter portetur.
Ad lectum rediens iterum (71) se collocat cum disciplina, nec cucullam prius exuit quam coopertorium usque sub cubitos trahat; tune quidem eam exutam diligenter complicat et ponit ad caput. Quantumlibet aliquando calorem sentiat, nunquam tamen plus corporis sui detegit quam pedes, brachia et caput.
Ad sonitum qui diluculo fieri solet ad excitandos fratres, quantocius surgit et lotis manibus et facie, eum plura manutergia pendeant simul in claustro, non tergit ad aliud quam quod suis similibus est deputatum. Non ut seculares, sed honeste débet tergere. Pectit caput, facit très orationes in choro, anterior et propior altari quam seniores, sicut etiam ad nocturnos ; in quibus, posteaquam pueri légère incipiunt, non multum moratur.
Sedcns ad lectionem ita sedet ut una sit ulna inter se et alium juxta sedentem. Anteriora froci sui semper ita in gremium attrahit ut pedes possint bene videri. Girones quoque vol quos quidam sagittas appellant colligit utrimque ut non sparsim jaceant. Quocumque incedit,
semper demisso capite incedit, et si aliquando visus fuerit erecta cervice, non negligenter notatur.
Non débet librum super petram ponere, sed et cum deponit eum, semper débet prœvidere an ausolœ sint desuper. Cum legerit, débet manus a litteris et manicas cavere. Quanto vero quisque majorem profectum |ex libro se percipere] cognoverit, tanto plus eum custodit; qui vero eum maie tractât, profecto ostendit quiaparumei profecit.
Si opus habet ad confessionem pro aliquo excessu venire, accedit ad sacerdotem ad quem potissimum voluerit, et stans ante eum, dextram de manica extractam ponit super pectus, quod est signum confessionis. Surgit sacerdos quem prsecedentem sequitur in capitulum, et primum ante eum petit veniam toto corpore prostratus ; a quo jussus se levare, postquam consederit, loquitur quod habet. Si taie quid ei contigit in nocte, quod verecunde |fragilitatem] appellamus, ante confessionem septem psalmos poenitentiales dicit vel, si psalmos nescit, dominicain orationem septies, et, postquam fuerit confessus, quod sibi jusserit sacerdos. lio die nec textum evangelii osculatur, nec ad pacem venit, nec ad offerendam. Ad offerendam vero nec anterior nec posterior accedit quam suus ordo.
Audito signo quod ad primam pulsatur, ecclesiam cum aliis intrat, et, quia pulsatio signi rite protelatur quousque septem psalmi possint esse cantati, aliquando si voluerit, postquam pueri transierunt, (72) exit pro corporis necessitate ; sed rediens lavât manus ne, cum ventum fuerit ad offerendam, rursus habeat exire ; quia. si tam fréquenter exit, hoc quoque in capitulo non tacetur. Sed nec débet unquam exire quoquam. quamdiu de regularibus horis ulla in die cantatur. nisi pro inevitabili necessitate, ut, verbi gratia, si de naso cruor émanât.
Quando scilla pulsatur ad capitulum, stamineum suuin undique detrahit et honeste componit ut paratus sit, si aliquo modo accusatus judicium queerere jubetur. Cum dominus abbas dixerit Benedicite, inclinât; postquam ventum fuerit ad actionem capituli, si quid ei excessus aliquo modo contigit, quod alius vidit et digne potuerit reclamare, ipse prseveniens petit veniam toto corpore prostratus culpamque fatetur : sed, quantacumque fateatur, tamen non amplius petit veniam prœter illam quam petivit. Quod si alius de illo reclamaverit, tune quidem totiens se reclamare audierit. totiens veniam petit. In respondendo a multiloquio cavet, et si culpabilem unde clamaturse esse cognoverit, emendationem illico promittit; sin vero, non ideo improbe se defendendo culpam aut auget aut facit, sed humili satisfactione ei qui sibi prreest se id minime recognoscere innotescit. Quod si sedens et reclamationem audiens prius quidquam responderit quam veniam petat, jussus ut se prosternât, in ipso froco suo unam accipit de virga percutionem, postea de eo quod est reclamatus sustinet quod prrolato videtur, vel vapulare, vel esse in culpa leviori, vel ei ea lege ut de cetero emendet dimittitur. Stans ante dominum abbatem vel ubicumque steterit, illud etiam non negligit ut pedes habeat œqualiter compositos et nunquam inter standum ab invicem divaricatos.
Exiens a capitulo, si est ea diesin qua loqui non prohibetur, priusquam ullum verbum dicat, librum accipit et sedet. Stando nihil omnino loquitur; [quod loquitur,
loquitur] submissa voce. Loquela sua ut audientia non est nisi de spiritualibus vel de iis quibus hocc temporalis vita carere non potest. Si quid opus habet a camerario quœrere, tune maxime quœrit. Si opus habet ungues secare, tune secat. Si opus habet cultellum suura acuere, tune acuit ad cotem quœ ob hoc pendet in claustro. Si quid [opus ,habet] de vestimento suo ad solem extendere [tune extendit], et bene meminerit ut auferat ante collationem, vel, si duodecim lectiones in sequenti nocte fuerint, ante vesperas.
Si quem fratrem infirmatum visitare voluerit, tune maxime accepta licentia visitât. (73) In auditorio nunquam sine licentia loquitur. Domuminfirmoruin sine licentia non intrat, vel cellam novitiorum; non ad Sanctam Trinitatem [vadit], non ad Sanctum Michaelem; nec unquam claustro sine licentia exit. Postquam de foris ad conventum redierit, sine licentia exire non débet. Si autem est absque obedientia, quantum ad hospites, tantum [non] loquitur ad quemquam [eorum] famulorum, nisi cum licentia. Nihil appellat singulariters?«<m, sed omnia dicit nostrum, nisi de pâtre vel matre vel de peccato : de his solum licet dicere meut-, mea et rneum. Si quem fratrem appellat. nunquam puro nomine nisi domnus adjungat. et pueros fratres vocat. Item proprium nomen dicturus semper frater prœmittit.
Inter loquendum autem si signum ad horam audierit regularem et si est in claustro. ipsum verbum quod habet in ore non perheit. sed continuo tacet et occurrit ad orationem interesse. Sed et omni tempore, inox ut auditum signum fuerit. librum. si legit, claudere et surgere, et monasterium adiré débet, etibi contrito corde omnipotenti Deo vota sua offerre. Quod si scribit. tamen non débet morari, si o litteram inceptam habet. ut perficiat : hœc enim pro summa velocitate dicitur. Non débet tabulam «eratam ante orationem aspicere nisi lecturus antiphonarium, nec aliquid aliud. postquam signum pulsatur. Postquam sedet in chorn et quousqtie sacerdos missam cantaturus sit revestitus, intendit lectioni, a qua tamen primum ictum secundi signi audiens illico cessât et surgit. sicut etiam ad signa quœ pulsantur ad vesperas. Veniam quam petit diligenter observât ne unquam tardais vel celerius quam alii petat. Cum aliis se summittentibus se summittit, cum se levantibus se levât ad venias, ad preces, adorationes; aliis non legentibus nec aliud quam solum divinum officium attendentibus ipse quoque nunquani librum aperit adlegendum. maxime in choro. nisi aliquem antiphonariuni ad majorem missam propter aliquem graviorem cantum qui ad pivesens cantatur, vel ad vesperas librum liyiimorum propter aliquem hymnum ea ipsa vice canendum. Kt si sacerdos est hebdornadarius, incollectaneo licet ei qua- opus habuerit videre ; aut si lector est in refectorio et juvenis adhuc positus in custodia, ad utramque missam si voluerit in choro prsnvidet lectionem.
Signa quoe cum manu fiunt pro locutione non amat fréquenter faeere. conventu maxime cernente; et quotiens facit, facit reverenter et pro necessitate et nunquani absque alicujus utilitatis ratione. In dormitorio non débet signa faeere ad necessarias ex toto nullum. Ut cetera membra. ita ipsum quoque visurn cohibet a vagatione. Finita rnissa. cum sumnm silentio sedet ad lectionem, quousque |pueri] redeant de mixto. Ad horam prandii vel
cœnœ, si in dormitorium non ascendit, lavatis manibus, statim intrat refectorium ; ad sedem suam facto ante et rétro, stando reverenter expectat dominum abbatem, nisi adeo sit infirmus quod stare non possit; tune sedet. Nec débet reexire inde, nisi forte (74) necessarius sit aut necessaria causa interveniat, ut si fuerit refectorarius vel aliquis talis ; cui nec conceditur loqui in cellario vel alibi, postquam versum audierit de prandio. Nec débet tune circuire claustrum, vel stare sive sedere aut quamlibet moram faeere ante ostium refectorii, sed ut dictum est ad justam suam psalmos canendo stare. Si offenderit in refectorio seu coquina regulari, postquam cymbalum pulsatum est, in refectorio petere veniam débet, incepta lectione. Quod si etiam sonitum fecerit dum legitur, prostratus ante dominum abbatem débet veniam petere, immo ante Deum in cujus preesentia omnia sunt. Si non fuerit ad Benedicite, non débet ad gradum ire donec lector incipiat lectionem. Si vero fuerit, débet stare inclinatus ad gloriam usquequo sacerdos dicat Per omnia secula seculorurn ; tune reficiendus débet dicere Amen.
Panis, leguniina etvinum debentessead benedictionem, nec tamen alia post portanda, sed nihil omnino portandum neque ad scillam [eundum] antequam lectio sit incepta. Non débet illotis manibus ad versum intrare et post exire et lavare, sed si ad versum esse non potest, [débet] ire ad gradum. Nihil omnino comedit antequam lectio sit incepta. De nullo gustat generali antequam benedicatur, sed nec débet générale incidere aut frangere usquequo benedictio detur. Quando vero benedictio super générale et super pulmentum datur. quidquid in manibus tenetdeponat et intentus sit ad Amen. Flabelli enim salicei ponuntur ad tabulas propter muscas abigendas a festivitate sancti Johannis Baptistœ usquequo earum infestatio cesset. Panem débet œqualiter incidere. Minime quoque bibit aliquando, nisi pateram cum ambabus manibus tenendo, et nunquam i.isi sedendo. Non débet maximum flatum in bibendo tenere, sed quasi columbus propinare.
Tarn ad bibendum quam ad manducanduni nequaliter débet loco suo contentus esse. Non débet ad alterius scutellam aspicere, si major vel minor fuerit; si sibi despicabilis scutella ante posita fuerit, non débet eani ante alterum ponere vel per alium transeuntem [ferre alibi]. Sibiinetipsi nihil unquam apportât prcHer sal et aquam, nisi forte generaliter serviendo veniat ad sedem suam. Si quid ei per alium apportatur, reverenter contra porrigit manum, et aliquantulum inclinât. Si quid ei vel ab ipso domino abbate, vel a priore ad scillam sedente, dirigitur, ex toto surgens altius inclinât, et quantuinlibet forte cupiat abstinere, de hoc tamen pradibare non dimittit. Scutellam quoque applicat ad eum potissimum fratiem qui juxta se superius sedet, ut comedat secum. Si renuerit. applicat ad inferioreni. Qui tribuit et recipit. quodeumque sit, debent se invicem salutare. Cochleares dum reddunt, inclinant. Post cochleares, fragmenta sua debent de niensali cum cultello corrodendo accipere, et ad recolligenda puero praqmrare apte, ut ad ultimum cum Habellogramineo in scutellam colligantur, et ad elemosinam deferantur. Sed etiam de sinu suo débet micas colligerc, et super tabulam mittere, de quibus diligentissime cavet ne quid vel miniitissinium radat ad terrain et pereat. Prior autem débet post omnes dimittere (75) et ante omnes incipere. Lecta
lectione, simul omnes curn priore debent mantili tabulam cooperire, [et] inox ut scilla pulsatur omnes surgere.
Ibi ad prandium et ad cœnam débet se magister cavere a disciplina infantium, sed si est eorum talis offensio, potest eos a quolibet cibo suspendere, aut eis signum dare ut in crastinuin veniain accipiant. Quarndiu autern non est a conventu separatus, ut sit cum infirmis, nec unum granum gustat piperis nec ullo modo (|\iid(|uam potionis pro aliqua infirmitate, nisi in refectorio. Quod si per vices contigerit, sicut dictum est, ut aliis considentibus ipse in primis non adsit. postea venions ad graduin cum signo petit a domino abbate licentiam coinedendi. Quoannuente quœ cum aliis fecisset et dixisset eadem per se facit et dicit. id est, primo ante et rétro, et versum, si est prandium Oculi omnium, si cœna Edent pauperes, et contra inclinis Goria Patri et orationem dominicain, erectus manu et ore ita benedicit : Oremus. Benedic, Domine, dona tua quœ de tua largitate sumus sumpturi : Per Dominum, inclinât domino abbati et recedit utsedeat. Quod si et opus habuerit ali<|uando, ut priusquam ceteri surgat a mensa, rursus veniens ad gradum et manum expansam tractim a pectore trahens, cum hujusmodi signo licentiam queerit abeundi. Qua accepta inclinât, et versum dicit, si est prandium Confiteantur, inclinis Gloria Patri, erectus Agimus tibi gratins, etc. ; si cœna Memoriam fecit et Benedictus Deus, etc. Facto ante et rétro incedit pedetentim cantando psalmum L usque ad ostium refectorii ; ibi se inclinans contra mensam principalem dicit omnia quœ in ecclesia dicuntur a sacerdote et a conventu, id est, Dispersil, dédit pauperibus usque Benedicamus Domino. Novissime facto ante et rétro exit. Quod si non amplius quam semel eo die fratres comedunt, tune non alios versus dicit quam illos ad cœnam pertinentes, et Agimus tibi gratias. Verum nunquam ad unam vieem facit utrumque ut tardius quam alii veniat et citius surgat.
Post refectionem, ad hanc sibi horam majori studio quam [ad] aliam silentium est indictum, et, secundum <|Uod tempori vcl ordini est consentaneum, aut in claustro sedet legendo vel cantando, aut si pergit dormitum et légère voluerit jacendo legit, et ita compositus ac si statim cupiat obdormire. Non modo ea signa quœ curn manu fiunt devitat, sed etiam nutum oculorum nequaquam dirigit ad lcctum alterius : causam tollere, etiam. si permissa fuerit, non solers ; non nocturnales, nec pedules, neque fenuin, sine jussu camerarii; non in alio lecto dormire, omnia vero cum licentia.
Post nonam, sive sitim habeat sive non, tamen non dimittit cum aliis in refectorium ire biliituris. Quoties post vesperas cœnatur, cœna facta, dormitorium ascendit, | et] in claustro sedere venit, ubi ad illam horam, quarndiu sedet, tantopere silentiostudet ut, si scribendi sciolus forte quid scripserit nec pergameno nec ipsa penna quidquam sonitus ullo modo committat. Aut si tardius quam ceteri de dormitorio descendit, tam lente pedem ponit utejus incessus. si videtur ab aliis, minime tamen ab ullo possit audiri.
liodem modo se habet diebus prandii, inter missam et sextam. His quippe horis, (76) tantum in claustro débet esse silentium ut ullus alteri signum nec litteram ostendat, non sonitum facial ulla mussitatio. Qui incedit, [incedit] suavius quam in nocte per domitorium, in tantum summa
[esse débet] quies et suinma trauquillitas, quamvis in exilio et non adhuc in patna, in tantum, ut dixi, quod stridulum scribentis pennœ prohibeat
Ante mandatumquod fit in capitulo diebus sabbati, débet lavare pedes suos in claustro, et ungulas incidere, si voluerit, nec débet ibi gambam discooperire, sed solummodo pedem usque ad cavillam.
Post completorium cum iterum fiant très orationes, ad hae locum tenet extremum et priores anteriorem ; aspersus a sacerdote aqua benedicta et veniens ad ostium ecclesiœ caput operit capello, nec amplius dénudât usque dum se collocaverit in lecto.
In vita quoque seculari quœcumque contra salutem animée suœ commiserunt, omnia domino abbati confitentur ; postea cum ei visum fuerit, jubet eos ante se in capitulum venire ; quibus venientibus et veniam petentibus, postquam surrexerint, iterum quoque ut prius aliquanta insinuât de austeritate disciplinée regularis, et inter alia non tacet melius esse ut sine benedictione ad seculum redeant quam accepta benedictione de cetero non perdurent. At si ipsi e contra omnem obedientiam et stabilitatem pollicentur, annuit tandem eos benedictione confirmare.
Post evangelium majoris missœ, si domin.us abbas cantat missam, benedictio ita est agenda. Si ea die cantatur Credo in unam Deum, veniunt omnes in chorum, atque ordinate stantes |ante] graduin presbyterii prœstolantur donec finiatur. Quo finito, continuo sicut sunt priores ibidem legunt professiones suas. Unusquisque legit in brevi sua, et ipsam brevem mittit super altare, jugiter reservandam. Si litteras nescit, legit alius pro eo. signum tamen aliquod propria manu facit in brevi, positaque super altare, ibi capit unam veniam super genua sua ante altare, ac redit in locum suum. Quo facto ab omnibus, statim sicut mos est, ter dicunt omnes insimul : Suscipc me Domine \secundum eloquium tuum et vivam], petentes venias super genua sua, et respondente conventu tertio eumdem [versum], in fine dicunt Kyrie eleison cum Gloria Patri. Tune omnes sicut sunt gyrum faciunt poplitibus flexis, et prosternunt se ad orationem. Tune dicto ab omnibus Pater noster, dicit dominus abbas : Et ne nos et psalmum L, id est, Miserere mei Deus. Quo finito cum Gloria Patri prosequitur capitula, uti mos est, cum collectis, in extrema quarum quum dicit Per Dominum nostrum, finem faciens spargit super unumquemque aquam benedictain. Deinde sine mora cucullis benedictis ac sparsa in eis aqua benedicta. accepto thuribulo, incensat tam novitios quam ipsas cucullas. Ad quos accedens sigillatim unumquemque manum eidem porrigendo élevât, et exuens eum tunica induit cuculla. osculans mittensque in chorum ad osculandum fratres. Inter exuendum quoque ad unumquemque dicit : Exuat te Deus veterem hominem cum aclibus suis. Ad induendum vero subsequitur : Et induat te novum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Intérim vero totus conventus stat versis vultibus ad altare. et tain ad exuendum quam ad induendum respondet : Amen. Quibus expletis. statim incipit : Dominus vobiscum, et incipitur ab archichoro offorenda. Hoc idem cui complacuerit, finito [evangelio ante Credo in unum Deum potest facere. Cum autem non célébrât missam, aliquando ante introitum missœ, aliquando finito] evangelio, sola stola ad collum, benedicit eos et eodein modo. Usque in tertiuin diem caput
non dénudant capello jugitor coopertuin. In cucullis dormiunt. Nihil omnino loquuntur. Ad offerendam vadunt (77) et ad pacom et ad communionem : quod nequa(|uam dimittunt, etiatn si taie quid eis contingit dormiendo. Tertio tandem die, cum sacerdos eos fuerit osculatus post Pax Dominide capitibus eorum abstrahit capcllos, et de cetero licet eis sicut aliis fratribus loqui et exuere cucullas. Si quis infirmas, et ut aiunt ad succurrendum benedictionem accepit et prœ infirmitate silentium tenere non potuit, cum aliis qui benedicuntur capita contcgentibus, ipse quoque eontegit, et omnia quœ illi faciunt eo triduo «imiliter facit, ut quod prius omissum erat suppleatur. Krgo ab illo die nequaquam ulterius a capitulo separantur, et dominus abbas, secundum gratiam quœ singulis data est. jubet eos de cetero in ecclesia servire, seilicet ut legant et cantent qui sciunt, et qui ad aliud non valent candelabra et thuribula portent. De iis tamen qui sacerdotes sunt vel levitœ diligenter examinât quomodo sint ordinati, qualis sit eorum |scientia, qualisconscientia, et per aliquod tempus probat eorum] conversationem, priusquam eis hujus ministerii licentiam permittat. Prœcipue qui sacerdos erat antequam veniret, omnino ad hoc officium non admittitur usquedum sœpius prospiciens addiscat quam multiplici studio taie sacramentum tractatur a nobis.