‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 59 sur 138 · QUALITER FIF.RI DEBEAT · texte numérisé non relu

QUALITER FIF.RI DEBEAT

Mandatum trium pauperum quod inchoatur in capite jejunii et perdurât usque ad kalendas novembris. ita fit. Finito versu prandii, sive crenœ cum bis comeditur, famulus elemosinarii ter percutit tabulam juxtaostium claustri. Kratres vero videlicettres qui facturi sunt mandatum, statim adunantur in claustro ante ostium ecclesiœ, et incepto psalmo L pergunt ad locuin huicoffîcio deputatum dicendo ipsum psalmum. medio sacerdote qui dicturus est collectas. Debent autem, si poterint. sic ordinare psalmum dictum ut cum dixerint Gloria Patri tune pétant veniam coram pauperibus sedentibus, pedibus nudatis et a famulis prir-lavatis. Ipsam autem domum ubi hoc fit ingrediuntur, junioribus prœeuntibus, sicut monasterium, cum revertuntur inde. Ad veniam vero quœ fit coram pauperibus, ille qui médius in itinere fuit, débet esse extremus et superior. Tune prœcincti linteis, inceptaque antiphona Mandatum novum, lavât unusquisque pedes suo pauperi, ac tergit oseulaturque. ore et oculis tangendo, post tersionem. Quo facto depositisque linteis quibus prœcincti fuerant, lavant ipsi fratres manus suas et tergunt, ministrata sibi aqua et manutergio quod ex more ad hoc solum opus ibi dependet a famulo elemosinariœ. qui etiam omnia qua> huie officio pertinent ministrat eisdem. Deinde superior dat aquam manibus pauperi suo, ministrato sibi manutergio ab alio fratre. id est, ab eo qui ultimus est. Ipse vero ministrat illud medio, médius autem ultimo, et eodem modo dant aquam post eum reliqui ceteris pauperibus, et tantummodo osculantur ipsas rnauus ore, non oculis tangendo.

Post hoc cessant a cantu, et tune unus juvenum puisât scillam quœ ibi dépendit, et ea dimissa. dicunt medioeriter : Benedicite daturque benedictio (78) hœc : Omnipotent Dominus, et deinde quisque ministrat suo panem et

vinum, et osculatur eis ad utrumque manus. Tune redit |sacerdos| in medio et dicit hoc capitulum : Ostende nobis Domine misericordiam tuam ; et inclinantur super genua sine venia ante ipsos pauperes, prosequentes post capituli responsionem : Kyrie eleison et Pater noster. Postquam sequuntur hœc capitula : Suscepimus Deus. Tu mandasti. Dominus vobiscum. Oremus. Adesto Domine officio. Et responso Amen tantum, factoque ante et rétro, revertuntur eodem ordine quo vénérant, psallendo prœdictum psalmum, usque ad gradum ubi satisfactiones fiunt in choro. Ibi si privata dies fuerit prostrati, sin alias super genua incurvati, finito psalmo quem inceperunt, prosequuntur : Kyrie eleison. Pater noster, capitulum Et veniat super nos. Dominus vobiscum, orationem Actiones nostras, iterumque finita eadem Dominus vobiscum, Benedicamus Domino, et ad ultimum ante et rétro faciunt.

Page 1