XLI. — DE HF1SD0MADARI0 MF.NS.-E LECTORE
Mensœ lector, dominica, finita majori missa, venions ad gradum facit ante et rétro, et ter hune versum toto conventu respondente pronuntiat : Domine labia mea, etc. Quo dicto sacerdos dicit : Salvum fac servum tuum. Mitte ci Domine auxilium de Sancto. Dominus custodit te ab omni malo ; deinde absque salutatione : Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, et auferal a te spiritum elationis. it) Amen. Iterum qui lecturus est facit ante et rétro. Ad matutinalem et ad majorem missam accipiens librum in quo l<:gendum est, prœvidet lectionem ; libros autem in quibus legendum est in refectorio portât et reportât qui legit ad servitores. Tamen lector adjuvat eum, si fuerit nimium pondus. De quo non est consuetudo ut prœvideat lectionem, sed tamen ostendit ei lector majoris mensœ ubi incipere debeat. Et quia nullus fratrum quidquam gustaverit vel refectorio exierit aut intravorit, donec lectio sit incepta, cum primum dominus abbas vel prior consederit, petit lector benedictionem, et accélérât lectionem exordiri. Quod ut expeditius facere possit, prius débet librum aperuisse et ad locum ubi incepturus est signum posuisse. Graves historias nutriti debent légère in refectorio. Finita lectione venit ad gradum, faciens ante et rétro. Qui cum conventu pergit ad ecclesiam : cum autem conventus in ecclesia fuerit, ipse cum servitoribus in refectorio revertitur comesturus. In hebdomada si uno die aut duobus alium ut pro se légat rogaverit, non reprehenditur. Quod si amplius, nisi pro infirmitate, et hoc petens veniam in capitulo | monstraverit], notatur.