‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 61 sur 138 · XI.1I · texte numérisé non relu

XI.1I

Dl'. REFECTORARIO .

Ad refectorium sunt duœ claves quarum unam semper tenet panetarius, ut si forte contigerit quod aliquis fratrum ad meridianam vel post completorium superveniat, possit ei humanitatem exhibere. Item postquam prior et omnes se collocaverint, si (plis pro aliqua causa completorium nondum cantaverit talemque sitim perpessus fuerit, cum licentiacellerarii bibere potest. Atsi erat in tra sep ta monasterii ad vesperas et ante completorium comedere neglexit, bibat, ut dictum est, si necesse habuerit; (79) sed ut quid comedat post completorium, nulla unquam ratione cuiquain

fratri permittitur, nisi gravetur tali infirniitate et in infirmaria sit.

Refectorarius vero habet aliam clavem. Qui omni dio mantilia mensis imponit, ponit cochlearia et panes. [Lecto] missœ majoris evangelio, ante et rétro facit, et ad cellarium tendit, vinum facit deferri, ut per vasa dividatur. Quod si bis comedatur, post vesporas qui libram suam totam manducavit et vinum ebibit ei apponitur dimidia libra et ea mensura vini quœ ea hora semper est danda, quia, etsi non semper dcnuo reficiant. denuo tamen bibere nunquam omittunt.

Quotiescumque fratres de collatione vadunt in refectoriuni ad caritatem, débet sacrista cereum portare coram abbate vel coram eo qui loco ipsius sedet; et refectorarius débet candelabrum proeparare. Similiter idem sacrista [débet] ferre ipsum cereum usque in chorum, coram abbate vel vicario ejus. Débet etiam prreparare cereos ardentes in mensis quotiescumque necesse fuerit. Item quoties itur ad caritatem, refectorarius vinum preeparat et uno ictu scillain percutit. Tune lector incipit légère et servitores vinum préparant. Lecto vero unerversu lectionis, idem refectorarius aliquandiu puisât scillam. et dicto Benedicite cum collecta, sacerdos dat benedictionem ; tune servitores vinum porrigunt fratribus. Sciendum quoque quod prœter illam consuetudinem quœ est in festis ut eatur de collatione ad caritatem, itur etiam multis aliis vicibus. cum videtur abbati aut priori calor nimius, aut cum magnum intervallum est inter finem cœnor' et collationem. aut cum ad defunctum nocte fratres excubaturi sunt.

Item scire débet refectorarius quibus diebus omnes mensœ refectorii ex toto sunt cum mappis cooperiend;p, scilicet in festis duplicibus et in quinque dominicis, et in vigiliis quinque principalium festivitatum in quibus solcmne générale datur. In aliis diebus nonnisi dimidia» tan tu m cooperiuntur, ita quod nec scutellœ nec vasa super mantilia reponantur. Verumtamen mensa principalis tota cooperitur, quotiescumque dominas abbas est in refectorio comesturus, et etiam tune debent duo ostia refectorii aperiri.

Item refectorarius servitoribus escas duni comedunt administrât, et propter hoc débet habere providentiam dum manducat.

Page 1