XLIX. — Df. armario et de us qu f. pertinent
AD EJUS PROVIDENTIAM.
Armarii est, si dominus abbas abfuerit, responsorium ejus cantare, atque ejus lectionem per consuetudinem légère. Vicarius enim ejus est. Quicumque legit in ecclesia sive cantat ab eo auscultare débet; ejus enim est omni hora providere ne eveniat negligentia de opère Dei in aliquo. ad omne officium quod fit in domo Dei. Si enim quilibet inscius aut oblitus non incipit responsorium aut antiphonam suam ad matutinas, seu quemvis alium cantum ad omnes horas. ipse débet esse provisus atque paratus ut continuo incipiat, sive eura qui fallitur reducat in viam. Ipse est (|\ioddam temperamentum totius cantus qui in monasterio cantatur; ad ipsius namque nutum incipitur, elevatur, humiliatur. Nullus prœsumere unquam débet quemlibet cantum altius incipere aut inceptum elevare, seu quovismodo variare, nisi armarius primum incipiat.
Ipsius est ponere omnes fratres ecclesise in tabula ad omnia officia, non secundum ordinem aut voluntatem eorum. sed tantum secundum quod videbitur et libitum ei fuerit œdificationem et honestatem intuenti. excepto ad lectiones et responsoria matutinorum ; illud enim ibi tantum providet quod junior non cantet aut légat ad matutinas super priorem suum. nisi pro aliqua necessitate, ut aliquis roget eum, aut aliquod pulchrum responsorium velit honestius cantari. aut defuerit qui scriptus in tabula fuerat. Ipse non dividit i.n solemnitatibus quœ in cappis fiunt cappas; in magnis vero festivitatibus. prioribuspretiosiores distribuit. eteisquos in transversum chori secum advocat. Et notandum qualiter quicumque
illuc ab eo adductus fuerit, sive prior sive quilibet alius. non débet eo inscio exire a quoeumque alio habeat licentiam : consuetudo namque est quod omnes revestiti qui exeunt de choro non reversuri ab abbate, sive a priore illoquemin choro inveniunt, pétant licentiam Quicumque cum eo sit, excepto (94) abbate aut priore majore inonasterii, primus incensatur, osculatur textum, nisi propter humilitatem suam significet servitoribus ut alii cuivoluerit prius serviant.
Totius scripturœ quœ in ecclesia fit, omnium scriptorum magister et provisor est; quibus prœcipit et quod prœcipit scribunt. Verumtamen de generali missa seu de regulari officio nullum remanere facit, nisi abbatis aut prioris licentia. Omnes ecclesiœ libros habet in potestate et custodia.
Si dominus abbas ad mandatum non fuerit, tantum preestolabitur donec videat priorem consedisse, et continuo incipiet antiphonam Mandatum novum, nullius nutum aut significationem expectans. Quando tenet chorum in solemnitatibus, cujuscumque ordinis sit, prior est in medio eorum omnium qui cum eo sunt, et nisi abbas ibi steterit, sive prior ecclesifr- major ab eo advocatus fuerit. Quandocumque autem seu soins seu cum aliis régit chorum, vel aliquis indutus cappa, semper per consuetudinem Kyrie eleison dexter chorus prior cum eo incipit. Idem cum in choro cappa indutus fuerit, si pro quavis necessitate eam de dorso traxerit, et de choro exierit, amplius in eadem missa, secundum antiquain consuetudinem. suum chorum tenere non débet. Cum omnes alii. donec ex toto Sanctus finiatur. sicut seinper mos est, ad omnes missas inclinantur, ipse atque illi [qui] cum eo in transversum chori sunt, erecti stant; ad collectas tantummodo et Pater noster inclinantur. Kt cum sacerdos vertitur dicens Orate fratres, sed responso Amen, eriguntur. quod aliis non licet. Eodem modo facit cum solus tenet chorum in festis in albis: quod non licet ei qui in dominicis vel privatis solemnitatibus archichorus existit. Illud autem sciendum quod cum archichorus cum cappa est in choro, ea die qua fratres super formas prosternuntur. cum finito Sanctus omnes prostrantur, ille qui ea indutus est et erectus usque ad Pater noster stat, et tune sicut ad collectas et ad Sanctus non prostratur. sed inclinatur donec sacerdos dicat Per omnia secula seculorum, eodem omnino modo quo ille qui in dominicis régit chorum.
Debent etiam armario adeo noti esse omnes libri ministerio ecclesiœ necessarii, collectanei scilicet exemplarii. textus ceterique hujusmodi, qualiter si quisquam eorum, quibus necessarii fuerint, in eis deviatus perdidit signum aut non potuerit reperire locum quem debuerit. ipse sine qualibet mora inveniat ei. Ejus etiam solius est, si sacerdos fallitur qui cantat horas. in capitulo seu in oratione,et ad missam etiam, et ubicumque, sive diaconus, aut subdiaconus, aut omnino quivis in choro. in cantu, aut in hujusmodi quee dicta sunt, emendare atque in viam reducere.
Prœterea est consuetudo [de] ipso armario qualiter ille qui in dominicis atque hujusmodi festis tenet chorum. postquam ad missam inceperit ofTerendam. accedere débet versus armarium, donec armarius possit eum videre et débet illi signum facere incipiendi versus offerendœ ; ipse enim nunquam incipiet; namque solius armarii est. Arma-
rius autem inclinabit ei, animons ejus petitioni, et archichorus illi.
Est etiam armarii (95) portare omnes cantus abbati <|uos ipse cantat, librum ad capitulum, et etiam ad collectam, nisi aliquis revestitus cum eo fuerit. Habet etiam unum suffraganeum qui et pueris cantet, et brevem faciat de antiphoniset responsoriis. Ceterum ipsa fratrum nomina qui lecturi et cantaturi sunt, vel aliud quid acturi, non alius quam ipse ponit, nisi forte et ipse ita voluerit, ejusque sufîraganeus hujus sit industriœ hujusque sensus. Si quid in officio suo contra usum prœsumpserit vel neglexerit. hoc omnino intérim dissimulato, in capitulo reclamabitur. Ad canticum evangelii quod cantatur vel ad vesperas vel ad matutinas antiphonam imponit, excepto quod dominus abbas, si sit prœsens, est impositurus etiam privatis diebus. Cum autem incipit cantor, non vertit faciem versus nltarc, sed, intonato cantico, inclinât, et frater qui est contra eum in alio choro inclinât similiter contra eum. Qui etiam, quamdiu est in conventu, armarius non se notât ad ullam lectionem vel responsorium, ut si dominus abbas forte non legerit, ipse pro eo légère sit paratus. Quod si in aliquo tono erratur, nullius scientia prœjudicat illi, ut non eum potissimum omnes attendant et sequantur. Solus ille non reprehenditur, si quam antiphonam aut responsorium nominaverit absque libro, indicens alicui fratri ut cantet.
Omni die diluculo postquam pueri, ut mos est. perlegerint, continuo venit ad eos ut illi qui lectùrus est in capitulo auscultet lectionem. Ea etiam vice, si ipsi pueri aliquid offendunt rantando, vel negligenter legendo, vel si minus diligenter cantum addiscunt, dignam ab eo disciplinam experiuntur. Lectiones quœ legendœ sunt ad nocturnos vel responsoria rite auscultât eis post nonam, et, in diebus in quibus non nisi semel comeditur extra Quadragesimam, post prandium, et in Quadragesima, post sextam.
Quœque missa rnajor seu matutinalis fuerit cantanda, duin sacerdos se cum ceteris servituris induerit, nullavice armarius consuetudinaliter defuerit, primnm ut videat si prœsto sunt omnes personœ obsecuturee, et insinuet si quid noverit opus esse. Similiter quotiescumque post nocturnos evangelium est legendum, vel si qui invitatorium cantaturi albis vestiuntur vel in cappis, totius rei est prmcipuus ordinator. Si quis fratrum infirmus oleo infirmorum est ungendus. vel si obieritad sepulturam efferendus. vel si quis defunctus de foris allatus recipiendus, ipsi est cura quis sacerdos induatur, quomodo ungatur, quomodo corpus dominicum apportetur, quomodo communicetur. et quœ collectée dum obierit ab abbate vel priore super eum dieantur, et dum lavatur, et dum vestitur, et quid antequam in ecclesia apportetur, vel in ejus obsequium cantetur. et quomodo tumulus benedicatur, et quœ collecta- dum benedicitur, et quœ dum sepelitur, et quœ post sepulturam dicendœ sint ; et omnibus iis intererit prœcipuus ministrator.
Cura brevium qui mittuntur per cellas nostras (96) vel per alia loca pro defunctis fratribus et eorum qui de foris veniunt, et numerandi tricenaria vel septenaria, vel notandi anniversaria, ad eum pertinet. Quando aliquis est in refectorio benedicendus, vel si talis hospes hujusque reversntiœ advenerit, antequam post peractam processionem,
imprimis, juxta quod in régula continetur, lectio est recitanda. quidquid tune est legendum, vel si cujusquam novitii coma et barba est benedicenda, ad hœc singula et horum similia librum competentem accipit et apportât, et providet ne fiât negligentia vel de persona vel de hoc quod persona est dictura. Et si forte episcopus aderit, vel nostri ordinis, vel talius opinionis, de quo vel domino abbati vel priori videatur ut det benedictionem in ecclesia, ipse stolam, librum et baculum ministrat, et imponit hune versum Humiliate vos ad benedictionem.
Quicumque in majoribus solemnitatibus ad officium majoris missœsint notati, non prœsumunt per seaccedere. nisi ipse manu sua cappas dederit quœ in capite formœ de melioribus a principali sacrista prœparantur. Nec de illis qui fuerint ad gradualem vel alléluia notati, quando ipse régit chorum, aliquis se intromittit nisi quibus libelles tribuendo innuerit. Sacerdoti quoque intimât quo tono Gloria in excelsis incipiat, et si opus habuerit diacono Ile missa est. Non accedit ad pacem in diebus festis, neque sui suffraganei, sed intérim, dum pax datur, cantat Agnus Dei. In omnibus festis in cappis vel in albis débet qui servit de thuribulo, dum offerenda canitur, afferre illud ad armarium cum acerra ; ipse vero débet ponere incensum et remittere ad sacerdotem. .Quicumque enim stat cum eo, nisi aliquis abbas ibi sit, ipsius est ponere incensum aut administrare episcopo vel abbati, si missam cantent. Eodem modo, in dominicis et in omnibus diebus in quibus ad majorem missam cappa est, et in choro facit ille qui tenet chorum, nisi abbas sive episcopus cantent missam. Tune enim débet ipsemetarchichorus cum allatasit acerra accedere ad altare atque ministrare in cochleari thus episcopo vel abbati. Ad finem missœ prœvenit idem armarius aliquantulum ceteros in exuendo cappam et in agendo ante et rétro, ut festinet deponere signorum restes et ut ipse primus imponat manum ad sonandasscillassicut facit in initio missœ. Si quando festiva imbreviatio est agenda, non agitur in illa minori tabula quotidiana, sed in alia proprie ad festivitates deputata. Fit etiam apud nos alia imbreviatio non inutilis, sed quoniam armarius alias est occupatus commissa est alii fratri memori et diligenti, scilicet ut qui servierint in coquina omnes per ordinem conscribantur ne forte per oblivionem contingatut quisquam frequentius quam alii eo officio gravetur.