‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 67 sur 138 · L. — Dl'. PUERIS · texte numérisé non relu

L. — Dl'. PUERIS

Puer qui cum clericali vel laicali habitu venerit(97) hune camerarius in vestiarium ducit eodein modo vestiendinii quo quilibet novitius vestitur, pra'ter quod non ei staniiueum sed pro stamineo camisia linea datur. Cum vestitus fuerit, domino abbati prœcipit ut professionem faciat et eum benedicat et cucullam benedictam ei tradat. Qualiter autem benedici debeat et ipse et cuculla in collectaneo continetur. Professionem autem suam si sciât scribere, eam scribere propria manu débet ; si vero nescit scribere, alter ab eo rogatus scribit. Est autem forma professionis hœc :

Ego talis frater promitlo stabilitalem et conversionem morum meorum et obedientiam serundum regulam sancli Benedicti, eoram Deo et sanctis ejus, in hoc monasterio Divionensi, quod est construction in honore Dei et salvatoris

nostri Jesu Christi sanctseque ejus Genitricis Marhe simulque beatorum martyrum Benigni atquc Mauritii, in pnesentia domini talis abbatis.

Lecta autem professione, offert eam super altare. Est autem sciendum quod non débet benedici nec professionem facere quousque habeat quatuordecim annos. Pueri autem qui sunt in conventu nostro senarium numerum non excedunt. Habent auteni proprios magistros nec licet unquam alium assumi pro magistro, prseter eos qui deputati sunt. Cellerarius tamen, grenetarius. hospitarius. elemosinarius, camcrarius, si viderint quod opus sit, possunt esse magistri sine licentia, et intrare scholas eorum.

Korumdem vero puerorum disciplina est hujusmodi. Primo simul in loco uno dormitorii jacent, scilicet a parte superiori in niedio; nullus eo alius accedere prœsumit. Si (|uis eorum opus habuerit in nocte ad necessarias ire. [prius majorem magistrum sonitu excitât prope se jacentem, qui] surgit et surgere facit et alium puerum cuni eo, prius tamen laterna accensa. Eorum alterutro sursum tenente laternam. [médius inter eos magister incedit, sic nimirum eos ducit et reducit,] nec candelam extinguit usque dum ambo sint recollocati. Cum autem cuncti se levaverint ad nocturnos, eunt simul ad necessarias, et pueri [et magistri] ita ordinati ut jam de duobus prœmisi. Sedes eis in medio duobus lineis circulis sunt prsenotata>. in quibus eis venientibus nullus audet ut sedeat. Capellum non induunt sicut alii. nisi quamdiu sederint. Surgentes stant midis capitibus, invicem expectantes.

Cum autem prior chorum intraverit et ipsi pueri intrant chorum ad gradum presbyterii acccdentes, morantes ibidem donec orationes a priore fuerint terminatœ; et ipse prior très illas fratrum orationes terminât, quas vel ea vice vel post completorium gerunt, faciens signum cum pede. In hyeme in prima sit mora spatii psalmi L, id est. Miserere met Deus; in [secunda Paler noster, Credoin Deum et Deus in adjutorium meum;] in tertia Pater noster, Credo in Deum, et Deus misereatar. In œstate vero Pater noster et Credo in Deum in unaquaque tractim sufficit. tEst vero aliud intuendum quoniam magis oportet ipsas orationes adbreviare quando fratres super pedes stant. quam quando super genua, et citius de dormitorio venire cum stant quam cum jacent in terra. (98) Finita tertia oratione, puer Ad Dominum cum tribularer incipit. Ad nocturnos autem immo ad omnes horas, si quid ipsi pueri offenderint in psalmodia vel in aliocantu. vel dormitando vel aliquid taie ullo modo committendo, minime differtur quin a priore eantore vel eorum magistro virgis vel aliter verberentur absque mora. In prœsentia domini abbatis non débet quis disciplinare ipsos pueros, non in capitule), non in choro. sine ejus licentia.

At vero quamdiu abbas est in dormitorio. in lecto suo. nullus débet facere sonitum illum quo niane excitantur fratres ad surgendum. Si prior viderit horam qua fieri debuisset prtPterisse multum, quiète surgens, débet tantum tangere unumquemque infantum leviter ut ex somno expergefiant, et quietius quam poterint surgentes et exeuntes dormitoriuni, lavant se. et pectunt, et faciunt orationes suas, ut mos est. Unde reversi in claustro cum summo silentio sederc debent donec cognoscant abbatem dormitoriuni [descendisse. Alii vero multum quiète dormitorium] exire debent. unus post alium surgentes, sicut

comperiunl horam surgendi transire. Abbas vero, sive tempestive sive tardius surgat, cum surgit ipsemet, si placet, facit sonitum, si non, descendit dormitorium. Prior vero cujus per consuetudinem sonitum est facere, considerare débet sollicite utruin abbas surrexerit an non, ut continue abbate egresso dormitorium, si viderit aliquos fratres adhuc jacere, sonitum incipiat.

Alias vero pueri quotidie, facto sonitu, cum manus suas laverint, et capita pexuerint, orationibus etiam in ecclesia factis, ante crucifixum in dormitorio alta voce cantant Miserere mei Deus. Ad omnes horas faciès eorum versa est contra occidentem, quantum puto ut videri possint a prioribus qui in illa parte stare soient. Cum ventum fuerit ad preces vertunt. Ad utramque missam, ad quam et priores mutant loca, vertunt se omnes pariter in chorum et similiter in sabbato ad processionem quœ ad vesperas et ad matutinas agitur ad sanctam Crucem, et in duodecim lectionibus ad tertiam, et ad eam processionem, si quam aliquando facimus, pro aliqua tali persona veniente; ad quam etsi aliquando cappis utimur, ipsi tunicis utuntur. Cum tamen ad missarum solemnia conventus indutus est cappis, ipsi quoque tunicis sericis induuntur, si tamen processio agitur. Ad secretam et canonem, si conventus est inclinis vel etiam procumbit, et ipsi similiter.

In claustro et in capitulo ubi sedent, ita separati esse debent ab invicem, ut unus nec amictuin alterius aliquo modo tangat. In ecclesia quando sedent, super scabellum sedium sedent, versis faciebus ad chorum. Ad lectiones nocturnorum, in diebus festis et octavis. vel privatis quando très leguntur. sedent. Si quando cum psalmodia defuncto assidetur, sedent hinc inde circa feretrum.

Pueri flagellantur consuetudinaliter. si (99) opus fuerit. dum locutio est in claustro, post vesperas nunquam. Juvenes possunt clamare eos de illis tantum offensis quas faciunt contra eos. sicut est de risu aut signo facto sibi, aut si qua sunt hujusmodi. De aliis nunquam. nisi quia debent notum facere magistro suo vel priori ; qui magister verberabit eos, vel prior eos faciet verberari. Juvenes vero nunquam clamabunt eos in majori capitulo : ibi enim mul. toties suscipiunt magna judicia. et est mos qualiter magister eorum nunquam expectat ut prœcipiatur ei. sed ex quo audit aliquem eorum exuturum. statim non jussus surgit et verberare non cessât donec dicat qui tenet capitulum ut dimittat.

Est consuetudo ut quoeumque ipsi pueri insimul eant. vel in dormitorium, vel in monasterium. vel quoeumque. magistri debent subsequi. Nullus autem facit eis signum. nec etiam magister major nisi raro et valde necessarium. Infantibus quippeubique débet esse custodia cum disciplina, disciplina cum custodia. Et sciendum quod ha?c est tota disciplina eorum : aut co'duntur virgis. aut fortiter velluntur eis capilli. Nunquam enim calceo. pugno. vel quolibet alio modo disciplinantur, nisi solum ut dictum est. In longis vero noctibus hyemis. est consuetudo ut eorum magister post primum sonum surgat, et cum candela et virga circumeat lectos eorum, considerans quomodo se habeant. Si quis ipsorum est discoopertus, tantum tangit virga leniter, propter fratres, quo sit excitatus. et significat ei ut cooperiat se. manu autem nunquam ibi tangit eum nec verberat, nisi cum collocant se aut surgunt. si viderit eos moram facere in collocando vel in surgendo.

Quanclo cantor auscultât eis lectiones vel responsoria, omnes qui in crastino lecturi sive cantaturi sunt stant coram eo. Ad missam et ad collectas quœ dicuntur ad Crucifixum, cum itur ad processionem, inclinantur sicut conventus, et ad preces tertiœ cum revestiti sunt. Ad gloriam vero responsoriorum, psalmorum, hymnorum, et ad Paler noster in vigilia mortuorum, inclinantur versus altare. Ad preces autem horarum et ad alias inclinationes, ita inclinantur sicut conventus. Et cum, pulsato signo ad capitulum, conventus omnis surgit et vertitur versus altare, et ipsi pueri similiter [alius] rétro priorem. Omni die ad missas, et ad tertiam cum revestiti sunt, et ad Crucifixum, eodem omnino modo habent se quemadmodum conventus. Cum autem omnia signa pulsantur ad vesperas, vel ad matutinas, versus altare vertuntur eodem modo privatis diehus. Quocumque conventus eat ad processionem, in rnatutinis et in vesperis, unus eorum portât cereum accensum, a vice-sacrista prœparatum, et cum vadunt ad Crucifixum, stant semper coram prioribus versus majorem portam ecclesiœ.

Cum lavant ad lavatorium bini et bini sicut sunt priores, unus post alios tergunt manus, quam remotius possunt alter ab (100) altero, id est, ad cornua tersorii. Ad spatium illud quod est antequam signum comestionis fratrum pulsetur. in refectorio stant ad gradum donec dominus abbas vel prior veniat, et tune ipsi prope nectam veniunt et inclinant donec dominus abbas vel prior pulset scillam. Ipsorum est incipere Benedicite, et Miserere moi Deus finito prandio vel cœna, aut si rauci fuerint. canloris. Nullus unquam loquitur alicui eorum private nisi ad confessionem : quod cum fit. presbyter potest eos de schola ducere in capitulum atque reducere per consuetudinem. Verum ad dominum abbatem ducit eos magister eorum. Stando eonh'tentur ; bis quoque in hebdomada veniunt ad confessionem. Ad omnes autem commemorationes sanctorum debent omnes assurgere, ad collectam vero inclinari. Similiter omnes faciunt fratres. Si quis eorum opprossus somnolentia ad nocturna non bene cantaverit. magister dat ei in manibus unum codicem grandiusculum donec expergefiat. Thesaurarius magister dat eis in manibus tunicas in festis in quibus fit processio. Ceterum de manu pueri vel etiam juvenis qui in custodia est, nullus débet aliquid accipere, neque ei dare, non librum, neque ullani rem, sed juxtaeum ponere. nec surgunt de suis sedilibus nisi jussi. Verumtamen si magister voluerit eis aliquid dicere, sedebunt ante eum ad terrain, et audientibus aliis dicet quidquid ei dixerit. Et prior bene potest ire et per consuetudinem aliquoties debent ire cellerarius et camerarius et possunt ire et sederc sine omni licentia, etdicunt eis infantes audientibus omnibus qua de re indiguerint de ministeriis eorum. Nec faciunt mandatum nisi in diedominica cum domino abbati si affuerit vel cum cantore si abbas defnerit.

Solis pueris conceditur in choro légère ad missam, cum prœviderit aliquis lectionem vel hujusmodi, aut si quis eorum est novitius poterit psalmos suos firmare ad utramque missam, dum tacet conventus. In invicem adjuvant se ad divestiendum tantum. Nam ipsimet cingunt et revestiunt se, et cutn revestiti sunt ad tertiam, stant contra se in choro visu ad visum. Similiter ad Crucifixum quia eodem modo stant cum incipiunt antiphonam de sancta

Maria. Tempore illo quo [in loco] antiphoiut' Alléluia cantatur, omnis, sive magnus sive infans sit, qui pronuntiat ipsum alléluia, finito primo versu psalmi qui incipitur, antequam faciat ante et rétro, incipit antiphonam unde alléluia est. Qui autem legit ad matutinum cum una tantum lectio legitur, cum petit benedictionem vertit se ad eum qui daturus est eani, ubique ipse sit.

Non faciunt ante et rétro in circuitu, nisi cum conversi sunt ad occidentem, seu post finem horœ. Mos quippe fuit antiquitus quod expleto opère Dei verterent se omnes in circuitu, quia Deus ubique est: (101) quod adhuc infantes faciunt; ideirco dicuntur portare vexilla conventus. Cum autem ii qui de dextro choro sunt cantant ad matutinum responsoria. ad sinistram faciunt, et tantum dimidium quemadmodum ad versum de tertia cum sunt revestiti, et ad Crucifixum, et ad antiphonam et ad responsoria et versus de vesperis et rnatutinis de sancta Maria. Cum vero ad vesperas et ad laudes cantat aliquis eorum responsorium ambrosianum, vel versum post hymnum dicit, seu etiam cum dicit versum ad omnes horas post capitulum, versus altare vertit faciem suam ; si vero antiphonam incipit, versus Crucifixum ; quoties vero aliquid incipit sive dicit in choro, facit ante et rétro.

Omni die ad matutinas et completorium faciunt ipsi pueri orationes ad gradum presbyterii. et etiam ad tertiam quoties diluculo prima cantatur ; fratribus bis in die reficientibus, et ad nonam ; et ad ceteras horas omni die [cum] bis signa pulsantur, prœter primam et completorium et ipsam nonam cum statim versu prandii finito incipitur. Et hoc notandum de eisdem infantibus quia ex quo ad gradum propter orationem veniunt imprimis omnes altari profunde inclinant, deinde surgentes erecti stant donec sciant priorem et ceteros ad orationem inclinasse.

Est etiam consuetudo ut cum magister eorum viderit quemlibet negligenler ante et rétro facere, prœcipiat ei qualiter onine ante et rétro quod fecerit sic faciat ut manus trahat per terram donec absolvat eum inde. Si aliquando contigerit quod aliqui eorum non possint cum aliis et toto conventu occurrere ad versum prandii, solus magister eorum ad gradum ibit ; ipsi vero recta via ad justas suas ibunt, ibique ante et rétro tantum facient. Magister vero, expectato quod responsum sit Amen post benedictionem, exil refectorium et post paululum redit ad gradum, petitque comedeudi licenliain sicut qui ad principium versus non fuit. Cum quis eorum tam debilis aut infirmus est ut non possit bene stare, huic licentia prioris permiltitur sedere in eodem loco ubi stare solet. In sedilibus eorum nulli licet sedere unquam pra'ter illos solos. Si quis eorum adeo lener est et parvus ut opus habeat. in ipso claustro ubi sedet summo diluculo apportatur ei panis ac vinum. Collecta fragmenta ponunt in cophinos unus prias et alius post. Quando de refectorio vel post prandium vel post cœnam exeunt, inter utriusque chori fratres medii procedunt. Faciunt et aliud iidem infantes quod non est ignorandum. Videlicet quando fratres eunt de collatione ad cantum, accendunt candelas in laternis suis et eas alte portant usque ad ecclesiam. Similiter de. collatione portant ad ecclesiam, si non fiât caritas. Post completorium autem portant eas accensas in dormitorium et lampades accendunt in dormitorio : sufficiunt autem sex pueris très lanternm. Cum in refectorio est propinatio caritatis de

pigmento vel de quolibet potu, refectorarius. si est maturao œtatis ut mos, potest (102) pueris tenentibus scyphos invertere eis potum. Est autem consuetudo quatenus cum unus ducitur immanendi causa infirmariam duo alii debent cum eo ire, videlicet pro reditu. Non enim débet quoquam unus solus exire, nisi contingat quod alio modo fieri non possit. et tune magister cum eo eat. Ea quoque die qua quis eorum exiturus est infirmariam, lautissime accuratur de carne, antequam exeat.

Cum autem aliquis de foris ad monasterium adducitur benedictionis vel cujuslibet rei causa, non ducitur aliquis eorum qui in monasterio sunt contra eum. sed qui eum adducunt, quam secretius possunt ponunt ipsum in conventu infantium. Benedictionem vero venientium ante suos adductores solus, quasi abbas accipit sine omni magistro. et ctiam si plures fuerint coram altari in presbyterio. Cum autem completo pro quo venerit reducitur, duo de iis qui in monasterio sunt exeunt cum ipso usque in auditorium. Sciendum vero de eisdem infantibus quod nunquam exeunt de schola nisi de voluntate abbatis; cum autem placuerit abbati ut de schola exeant, signifient cantori et cantor ad vesperos adducet eum ad pedes abbatis, et obtenta licentia ab abbate ducit eum ad sedes médiocres.

Quando agenda est processio ut aliquis defunctus a foris allatus suscipiatur, si totus conventus vadit vadunt, et tune posterueem primi egrediuntur atque intersepeliendum psalmos et antiphonas iniponunt. In omni processione quœ agitur per claustrum, post crucem semper incedunt; in Ramis palmarum et Rogationibus, inter idiotas et cantores.

Panis eorum et générale non sunt minora quam aliorum fratrum. Post nonameum fratresbiberint. et adcollationem exeunt de refectorio, novissimi et ante dominum abbatem vel priorem. Ubicumque transierint per claustrum [fratres, aliquantulum se levant et inclinant, tam] si fuerint duo quam omnes. Servitores quoque de refectorio exeuntes si sedent ubi sedere soient, inclinant contra illos et illos assurgentes contra eos. Quod si quidam ex eis scliquando ad regularem horam tardius occurrunt. non ut alii veniunl ad gradum, sed vadunt in locum suum. Magister (|iii comitatur eos tenet consuetudinem.

Hoc autem obsequium ab eis est rite gerendum : ad horas omnes regulares singulos psalmorum versiculos pronuntiare, in privatis diebus antiphonas imponere ; et ad missain matutinalem débet unus eorum choriim regere et versum responsorii cantare. Similiter ad matutinas et vesperas responsoria decantare, versus dicere ; in œstate ad nocturnos illam minimam et unicam lectionem légère. In capitulo légère (103) semper, in refectorio nunquam. Tabulam ad licentiam loquendi quinquies percutiendam eum qui legit in capitulo priori porrigere. Si domnus abbas aut prior in capitulo imperaverit aliquem psalmum per aliquot dies decantari, ipsos audientes inclinare, quia in eorum prtecipue sollicitudine débet esse ne remaneat. Et quia ipsi quotidie legunt in codice marlyrologii et fratrum memoriali, ab ipsis sciendum et notandum (juando tricesiruus cujusque defuncti sit consummatus, ab ipsis refectorario pronuntiandum quantorum sit anniversarius fratrum, ut tôt quoque super mensam majorem mittat prœbundas, et secretario quando sint omnia signa

pulsanda pro anniversario cujusque, quod bene notatum est in régula.

Mane cum se levant ad sonitum vel cum prima cantatur diluculo, possunt dimittere prius ire ad necessarias quam ad ecclesiam, sed vel finita prima si voluerint, vel orationibus factis. Si vero feeerint, non est reprehensibile. Et sciendum quoniam magistri infantium nunquam debent sedere in schola claustri, nisi ibi sint infantes. Ad mandatum non lavantur pueris pedes. Finitis completorii orationibus nunquam sineunasaltem candela, quantacumque dies adhuc sit, vadunt in dormitorium, de qua statim accendunt lucernain in dormitorio. Ipsi enim [magistri] vicissim soient providere ut opportune accendantur luminariadormitorii et necessariarum ; nec debent esse extincta antequam fratres in die illic se recognoscere possint. Opus habentes pueri codicem vel ipsam tabulam brevialem accipere alio loco quam ubi sedere soient, nunquam accipiunt absque licentia magistri. Eorum sessio in claustro ita est ordinata ut pueri sedeant juxta mùrum, magister juxta eos. Et ut tandem de ipsis concludam, difficile mihi videtur ut ullius régis filius majori diligentia nutriatur in palatio, quam puer quilibet in regulari monasterio.

Df. juvenibus custodiendis.

Frater i lie qui est hujus œtatis ut adhuc sit imberbis et si ultro seculo abrenuntiaverit et optimœ sit opinionis, minime tamen custodia carebit; sed et aliquando illis maxime qui nutriti sunt in monasterio, si in moribus viri esse noluerint virilis œtas nihil eis profuerit ut a custodia solvantur : hujusmodi contra suraina vigilantia custodiendi sunt. Nunquam sine custodia debent esse; non debent sine custodia passum pedis ire extra (104) conventum. Lecti eorum in medio dormitorii sunt, et subter crucifixum. In nocte veroquoeumque perrexerint, portât ante se laternam et candelam intus accensam, accensa laterna pergit ad necessarias. Cum iturde collatione ad refectorium, vel ad ecclesiam, vel post completorium in dormitorium, vel post matutinas ad processionem, debent laternasaccensas portare, nec quousque se collocent extinguere. Si vero de choro aliquis ipsorum exierit ut eat in dormitorium, seu propter quamlibet causam, tune eam extra chorum accendit. Cum autem revertitur usque in chorum affert ipsam laternam, et coram omnibus extinguit.

Si custos eum in ecclesiam duxerit, non eum deserit usque durn perveniat in chorum ; et in refectorium, donec sit intra ostium et in prœsentia conventus. Ad très orationes quœ rite fiunt ante nocturnos vel post completorium; seu, in die, adillas similiter très quœ fiunt sive in hyeme ante tertiam, sive in œstate vel in omnibus duodecim lectionibus vel in octavis ante primam. nunquam ab invicem separantur. Consuetudo namque est ut nunquam stet juvenis in quinta statione a domino abbate vel priorc, sed etiam si necesse fuerit ponit super se minores suos qui sunt majoris personœ. Est etiam mos ut cum aliquis eorum prior aliorum est revestitorum. superponatur ei in processione aut etiam in choro alius maturior, cujuscumque ordinis sit. Quod si in custodia est diaconus vel subdiaconus lecturus evangelium vel epistolam, si taie quid ei contigerit ut légère non possit, propter hoc nec verbo nec signo quemquam sui similem

appollat ul pro se légat ; sed impossibilitatem suam maturius per custodem innotescet armario, ut ipse tempestive provideat cui taie officium injungat. Cum ponuntur juvenes extra scholas puerorum et benedicuntur, consuetudo est ut sint juniores omnium qui prius fuerint benedicti. Si verocum illis novitii benedicti fuerint, juvenes erunt omnium priores. Nunquam sedere ita debent juvenes in claustro ut habeant visus suos versos ad scholas infantum, vel sibi ad invicem. Nunquam débet juvenis se jungere alii qui videatur juvenis esse, in quovis negotio, vel si ille non sit in custodia, nec loqui nec etiam signum facere nisi de qualibet necessitate, vidente et audiente et concedente custode. Alii vero maturiores qui bonœ opinionis sunt possunt cum juvenibus loqui de necessariis et utilibus rébus. Sconsa illaquœ portatur ad lectiones ad providendum utrum fratres dormiant, si ponatur ante juvenem. portabit cam per majorem chorum tantum ac peracto circuitu ponet eam super gradum ante quem capitur venia, cum reditur de lectione.

(105) Custodes non habent aliam disciplinam nisi quod clamant eos fortiter. Illud autem cavendum multum est de eis ut non sint duo in infirniaria in una mansione. Et sciendum quod si talis juvenis sit in infirmaria qui sciatur ridiculosus vel dispersr.s esse, nullo modo débet ibi conversari sine custode. Si vero notum fuerit de aliquo quod timeat Dominum et bonee conversationis testimonio polleat, uni infirmorum (|ui sicut dictum est notus sit potest commendari. Summopcre cavendum est ut si stant vel sedent in ecclesia, in capitulo, in refectorio, vel alicubi, ita sint remoti quod se ad invicem [non impingant], nec unquam ullo modo alter contingat alterum, sicut mos est quod omnes custodiant se de tactu infantum. Omnes illi qui in reia sunt, quando privatis diebusrevestiunturadepistolam, sive ad evangelium, vel ad quodlibet altaris officium. non ideo mutant stationem reia? ad tertiam; sed si fuerint duo ex una parte, prior qui in choro fuerit ad solam illam horam ponet alterum ex alia parte. Nunquam enim vel revestitus vel divestitus audet aliquis mutare chorum sine jussione. Et si devestito semel prsecipitur non débet in chorum suum sine altero prcucepto redire. In privatis diebus, quando fratres jactant se super formas, possunt ad scabella sedere in suffrages sanctorum; aliis vero diebus non licet, sed stent et sicut infantes lèvent et liassent, erecti ad antiphonas, inclini ad collectas.

LU. — De disciplina foris iter agentium.

Monachus cum iter aggreditur equitare, in cuculla nec magnum nec parvum débet equitare nisi forte calor nimius aut hujusmodi quoelibet intolerabilis anxietas artaverit eum. Quod si contigerit poterit equitare in cuculla. Sed hoc summo studio cavendum est ei ne sic equitans intret burgum aut villam aut obviet alicui. Ideoque débet post se portare frocum suum ligatum, ut cum opus fuerit statim induat eum. Si haliet opus ut cingulo succingatur, prius induat cappam ac post succingatur. Nunquam enim sine cappa succingi, vel non succinctum equitare, regularem monachum certum est. Quando ascendit ita débet se girare graviter quod pedcm sinistrum, qualicumque modo stet in alto, primitus débet in stafam mittere, deinde dextrum super renés equi, quoadusque vestimenta sua sub

se componat, parumper sustentare sicque se cum gravitate super equum deponere. Super quodlibet jumentum nec comedere débet nec bibere. Non débet super unam coxam equitare. Non débet pedem super equi collum ponere, ut gambam sustentet. Neminem débet post dorsum (106) portare.

Non débet per mercatum ire ut aliquid emat, sed si aliquam parvam causam vult comparare, débet jubere famulo suo emere ; si autem grandem, in aliquam solitariam mansionem mercatorem cum sua revocare et cum omni honestate facere ut benedicatur Deus in servis suis. Nullam usquam feminam permittitur osculari, neque sororem, nisi matrem tantummodo, sed nec débet capere quidquam de manu feminœ nec etiam communicare, et cum offerendam ab ea accipit, manum suam velare débet. In pellicia sua, vel nudis pedibus, nec edere débet nec bibere. Ad prandium leget sicut mos est, in principio et in fine, et versum totumque Miserere mei Deus. Sed non facit ante et rétro nisi in monasterio sit. Verumtamen cavendum est illi ut neque in privatis, neque in aliis diebus habeat capellum suum in capite, aut chirothccas in manibus, dum psallit horam.

Cum autem venerit ad tantam congregationem fratrum quœ adeo magna fuerit ut sit ibi schola infantium, si nunquam ibi amplius fuerit, aut si fuit aliquoties et, moratus per annum aut dimidium, non illuc redierit, consuetudo prœcipit quatenus ad monasterii introitum, prius ablatis calcaribus et fasciolis, petat veniam unam super genua, et orationes suas intus faciat prostratus, quœcumque dies sit. Si vero aliquando, saltem transiens, ipsum monasterium ingressus, quod dictum est persolvit, atque ad redeundum plus quam quatuor aut quinque mensibus moram non fecerit, non petet ad introitum preefatam veniam neque orationes prostratus faciet. nisi forte conventus ad preces super formas prosternatur.

Quisquis autem habet obedientiam foris ad unam leugam, vel ad duas, vel ad amplius, vel etiam ad minus, si exierit ad eam non reversurus duobus diebus vel tribus, non vadit nec rêve rtitur sine benedictione. Si autem quilibet, postquam exierit, revertatur in crastino. et iterum ipso crastino exierit et jacuerit foris, tortia die si redierit, accipict benedictionem venientis, quippe qui duabus noctibus jacuit foris. Si vero ea ipsa die voluerit inde exire non reversurus in eadem, [non exit] nisi [prius] acceperit benedictionem v-enientis eodem modo : quotiescumque ita exierit, débet utramque accipere benedictionem postquam bis jacuerit foris, et si acceperit. tuebitureum euntis benedictio etsi forsitan ad eundum non sit ei necessaria.

Page 1