PARTIE PHYSIOLOGIQUE DU LIVRE DE SERVET
senipor jungunturarteria etvena. In cor estpriusquam in hepar à Deo inspirata Adamse anima^ et ab eo hepati communicata. Per inspirationem in os etnares estverè inducta anima : inspiratio autem ad cor tendit. Cor est primum vivens, fons caloris, in medio corpore. Ab hepate sumit liquorem vita3^ quasi materiam, et eum vice versa vivificat : sicut aqn» li(juor superioribus démentis materiam suppeditat, et ab eis junctâ hice ad vegetandum vivificatur. Ex liepatis sanguine est animae materia, per elaborationem mirabilem, quam nunc audies. Hinc dicitur anima esse in sanguine, et anima ipsa esse sanguis, sive sanguineus spiritus. Non dicitur anima principaliter esse in parietibus cordis, aut in corpore ipso cerebri, aut hepatis, sed in sanguine, ut docel ipse Deus : Gènes. 9, Lev. Il, et Deut. 12.
Ad quam rem est priùs intelligenda substantialis generatio ipsius vitalis spiritus, qui ex aëre inspirato et subtiiissimo sanguine componitur et nutritur. Vitalis spiritus in sinistro cordis ventricuio suam originem habet, juvantibus maximè pulmonibus ad ipsius generationem. Est spiritus tenuis, caloris vi elaboratus, flavo colore, igneâ potentià, ut sit quasi ex puriori sanguine lucidus vapor, substantiam in se continens aquai, atiris et ignis. Generatur ex factâ in pulmonibus mixtione inspirati aëris cum elaborato subtili sanguine , quem dexter ventriculus cordis sinistro communicat. Fit autem comnmnicatio haec % non per parietem cordis médium, ut vulgô creditur. Sed magno artificio h dextro cordis ventricuio, longo per pulmones ductu, agitatur
1 Fit autem communicdiio hœc... C'est ici que commence l'admirable passa^re sur la circulation pulmonaire. — J'ai donné le coiTimonlairo pariiciiiicr de ce pas.sajyc à la page 11 et suivantes.
sanguis subtilis : à pulmonibus praîparatur, flavus efficitur, et à venâ arteriosâ in arteriam veiiosam transfunditur. Deinde in ipsà arteriâ venosâ inspirato aëi'i miscetur, et expiratione à fuligine repurgatur. Atque ità tandem à sinistre cordis ventriculo totum mixtum attrahitur, apta supellex, ut fiat spirilus vitalis.
Quod ità per pulmones fiat communicatio et prœparatio, docet conjunctio varia et communicatio vena; arteriosaî cum arteriâ venosâ in pulmonibus. Confirmât hoc magnitudo insignis venaî arteriosœ, quœ nec talis, nec tanta facta esset, nec tantam à corde ipso vim purissimi sanguinis in pulmones emitteret , ob solum eorum nutrimentum, nec cor pulmonibus hac ratione serviret ; cum praîsertim anteà in embryone solerent pulmones ipsi aliundè nutriri, ob membranulas illas, seu valvulas cordis^ usque ad horam nativitatis nondum opertas, ut docet Galenus. Ergô ad alium usum effunditur sanguis à corde in pulmones horâipsâ nativitatis, et tam copiosus. Item^ à pulmonibus ad cor non simplex aër, sed mixtus sanguine mittitur per arteriam venosam : ergô in pulmonibus fit mixtio. Flavus ille color à pulmonibus datur sanguini spirituoso, non à corde. In sinistro ventriculo non est locus capax tant» et tam copiosœ mixtionis, nec ad flavum elaboratio illa sufficiens. Demum, paries ille médius, ciim sit vasorum et facultatum expers, non est aptus ad communicationem et elaborationem illam, licet aliquid resudare possit*. Eodem artificio, quo in hepate fit transfusio à venâ porta ad venam cavam pi-opter sanguinem, fit etiam in
' Licct aliquid resudare possit... Dernier vestige de la vieille erreur de la cloison percée des ventricules. ~ Voyez, ci-devant, pagre 8 et suivantes.
puirnone transfusio à venu arteriosà ad arteriam venosani pi'optor spiritum.Si quis hsec conférât cum iis quœ scribit Galeniis lib. vi et vu de usu partium, veritatem penitùs intelliget, ab ipso Galeno non animadversam.
nie itaque spiritus vitalis à sinistro cordis ventriculo in arteriis totius corporis deindè transfunditur, ità ut qui tenuior est superiora pêtat, ubi magis adhuc elaboratur, praecipuè in tlexu retiformi , sub basi cerebri sito, in quo ex vitali fieri incipit animalis, ad propriam rationalis animœ sedem accedens. Iterum iile fortins mentis igneâ vi tenuatur, elaboratur, et perficitur^ in tenuissimis vasis, seu capillaribus arteriis , quœ in plexibus choroidibus sitœ sunt, et ipsissimam mentem continent. Hi plexus intima omnia cerebri pénétrant, et cerebri ventriculos interné succingunt, vasa illa secum complicata et contexta servantes, usque ad nervorum origines, ut in eos sentiendi et movendi facultas inducatur.
Vasa illa miraculo magno tenuissimè contexta, tametsi arteriœ dicantur, sunt tamen fines arteriarum, tendentes ad originem nervorum, ministerio meningum. Estnovum quoddam genus vasorum. Nam, sicut in transfusione à venis in arterias est in puirnone novum genus vasorum ex venâ et arteriâ, ità in transfusione ab arteriis in nervos est novum quoddam genus vasorum, ex arterise tunicâ et méninge : cum prœsertim méninges ipsœ suas in nervis tunicas servent. Sensus nervorum non est in molli illâ eorum materiâ, sicut nec in cerebro. Nervi omnes in membranorum filamenta desinunt, exquisitissimum sensum habentia, ad qufe ob id semper spiritus mittitur. Ab illis itaque meningum seu choroïdum vasculis, velut à fonte, lucidus
animalis spiritus, veluti radius, per iiervos efl'nndilur in oculos et alia seiisoria organa. Via eâdem, vice versa, advenientes extrinsecus sensatanim rerum lucida? imagines, ad fontem eumdem mittuntur, quasi per lucidum médium intrô pénétrantes.
Ex iiis satis constat mollem illam cerebri massam non propriè esse rationalis aniniae sedem, cum frigida sit, et sensùs expers ^ Sed esse veluti pulvinum dictorum vasorum, ne rumpantur, et custodem animalis spiritus, ne diffletur, quandô nervis est communicandus, et esse frigidam ad contemperandum igneum illum intrà vasa contentum calorem. Hinc quoque fit ut pra3dictis vasis communem membranaî tunicam in interna cavitate servent nervi, ad fidam spiritus custodiam : idque à tenui méninge , sicut et externam aliam tunicam habent à crassâ. lUa etiam ventriculorum cerebri spatia inania, quaî philosophi et medici admirantur, nihil minus continent quàm animam ^. Sed prima ratione facti sunt ventriculi illi ad expurgamenta cerebri recipienda, veluti cloaca? , ut probant excrementa ibi recepta, et meatus ad palatum et nares, à quibus detluxiones morbossB nascuntur. Et quandô ventriculi opplentur pituitâ, ut arteria; ipsœ choroidis eâ immergantur, tune subito generatur apoplexia. Si partem obstruât noxius humor, cujus vapor mentem inficiat,
1 Le cerveau proprement dit {lobes ou hémisphères cérébraux) est dépourvu de sensibilité, de la sensibilité cummunn aux nerfs et à la moelle épinière, mais il est le siège de V intelligence. (Voyez mon livre inlilulé : Rech. expér. sur les propriétés et les fonctions du système nerveux.)
2 Les espaces vides des ventricules du cerveau ne contiennent rien moins que l'âme. On verra tout à l'heure quel est l'Iiole étranjje que Servci lojje à côlé de l'âme.
generatur cpilepsia, aiit morbus aliiis, jiixtà partein in quam ille expulsus decumbet. Ibi ergù dicemus esse mentem, ubi eam aftici manifesté percipimus. Ex immoderato illorum vasoruni fervore , aut meninguni intlammatione^ fiunt manifesté deliria et phrenitides. Undè ex accidentibus morbis, ex situs et siibstantia^ ratione, ex caloris vi^ et cum contiiientium vasorum artificiosâ pulchritudine, et ex ibi apparentibus anima; actionibussemper coUigimusesse vasculaiila pra^ferenda, et quia eis reliqua omnia serviunt, et quia sensuum nervi eis alligantur, ut indè vim accipiant. Postremô, quia nos ibi laborantem intellectum percipimus, in forti meditatione arteriis illis usqueadtempora pulsantibus. Vix inteliiget, qui locum non viderit. Secuiidà alià ratione facti sunt ventriculi illi, ut ad spatia eorum inania penetrans per ossa ethmoïde inspirati aëris portio, et ab ipsis anim* vasis per diastoiem attracta, animalem intus contentum spiritum reficiet et animam ventiiet. In vasis illis est mens, anima et igneus spiritus, jugi tlabellatione indigens : alioque, instar externi ignis, conclusus sutîocaretur. Flabellatione et distillatione instar ignis indiget, non solum, ut ab aëre pabulum sumat, sed ut in eum suam fuliginem evomat
Sicut elementaris hic externus ignis terreo crasso corpori, ob communem siccitatem, et ob connnunem lucis formam alligatur, corporis liquorem pabulum, et ab aëre difflatur, fovetur, et nutritur, ità igneus ille
1 Toutes ces iJées de Scrvel sur la formation des esprits, le rôle des pUxus choroïdes, le siège de l'âme, etc., toutes ces idées viennent de Galien, comme je l'ai déjà dit (p. l 'il et suiv.). Ce(|ui suit est de Servet tout seul, et n'es! pas bien raisonnable : Vclut œgri somnia vana.
noster spiritus et anima corpori similiter alligatur, unum cum eo faciens, ejus sanguinempabulumhabens, etab aëreo spiritu, inspiratione et expiratione, difflatur^ fovetur et nutritur^ut sit ei duplex alimentum, spiritiiale et corporale. Hac loci et spiritualis fomenti ratione conveniens admodum fuit^ eumdem nostri spiritus lucidumnaturâ locum, spiritu alio sancto cœlesti lucido aftlari, idque per cris Christi expirationem, sicut à nobis inspiratione in eumdem locum trahitur spiritus. Decuit eumdem nostri intellectus , et lucentis anima? locum, cœlesti alterius ignis luce denuô illuminari. Nam Deus primam in nobis lucernam illuminât, et subortas ibi tenebras denuù vertit in lucem, ut ait David, psalm. 17 et 2, Samu. 22. Idipsum docetElihu in Job, cap. 32 et 33. Idipsum docuerunt Zoroaster trismegistus et Pyth agoras, ut mox citabo. Vasorum quoque formatio et temperies bona ad mentis bonitatem facit, ut illis sit anima melior, quibus sunt illa melius disposita. Sicut verô à bono spiritu insita illa lux magis et magis illuminatur, ità et à malo obscuratur. Si in vascula illa cerebri, cum animali nostro lucido spiritu tenebrosus et nequam spiritus intrudatur, tune dœmoniacos furoresvidebis, sicut per bonum spiritum lucidas revelationes. Vascula autem illa facilè impetit spiritus nequam, qui sedem habet vicinam in abyssis aquarum, et lacunisventriculorum cerebri ^. Spiritus ille nequam,
1 Servet prend tout au physique (Voyez, ci-devant, p. 139). L'ânf\e loge dans les ventricules du cerveau (Voyez, ci- devant, p. 206, note 2), et tout?, côté (dans un lieu voisin : sedem habens vicinam), l'esprit malin, dans les abîmes des eaux de ces ventricules. Abîmes des eaux, grande expression, et que (pour retourner une phrase de Servel) comprendra à peine celui qui a vu le lieu : Vix intelliget, qui locum non viderit; — p. 207.
(îujiis poteslas estaëris, unt\ cum inspirato à iiobis aère, lacunas illas libéré ingreditur, et aggreditiir^ ut cum spiritu nostro, intrà vasa illa, velut in aree coUocato, jugiter dimicet. Imô eum ità undique obsidet, ut vix illi liceat respirare, nisi quum supervenienslux spiritus Dei malum spiritum fugat. Ecce quam decenter loco illi conveniat, mentis, spiritus, revelationis, et intellectus ratio. Simili inspirationis ratione charitas Dei in corde per spiritum sanctum accenditur. In corde, ultra vitîe principium, est voluntatis imperium, et post tentationes intellectus, ac carnis stimules, prima peccati origo, ex consensu Matlh. 15. Sed ea qufe in cerebro sunt absolvamus, priusquam ad cor prœgrediamur. Variai pro illorum cerebri vasorum diversitate sunt mentis actiones, quemadmodum sunt varia organa in variis ventriculis quos nunc ità expono.
Animali illi et igneo spiritui, in illis choroïdis vasculis contento, communicatur inspiratus aër, parte exiguâ*, per ossa dicta ethmoïde,tendens ad prioresduoscerebri ventricules, in sincipitis dextro et sinistro constitutos. Ibique capillares illa> choroïdis arterife aërem illum dilatatte hauriunt , ad ventilandam animam. Ad easdem etiam nervi duo optici, connexu facto, visorum lucidas imagines deferunt, sicut et auditorii, et aliorum sensuum nervi, tegumento communis membrana^ semper servato, ad fidissimam et tutissimam omnium custodiam. Si enim in spatiis illis inanibus vagarentur species et spiritus cum anima, emungendo foras omnia cmit-
' Seivetfait, de l'air inspiré, deux paris: la plus pelile (parle exigud) péncirc jusqu'aux ventricules du cerveau par les Irous de l'os ellimoidc (Voyez, ci-devanl, p. 146); la plus grande vu aux poumons, des poumons au cœur, etc. (Voyez, ci-après, p. 2i;{).
:210 l'AHTlE PIIYSIOLOGIOIE
terentur, aut saltem per slernutationem Ibi csset anima, jam non esset in sanguine, si cum sanguine non sit extra vasa. In vasis ergô choroïdum est mens tutissimè sita. Tutissimum est tegumentum,et ad dicta vasa, parte quadam in prioribus \ entriculis sita , tendunt sensorii principes nervi ut sit ibi initium sensus communis, exteriorum sensuum in commune lata apprehensio, seu imaginatio , ut conferri invicem et commisceri apprehensa ibi incipient.
nie deindè inspiratus in cerebrum aër, à duobus ventriculis anterioribus fertur ad médium, sive ad meatum quemdam communem,concursu sub psalloide facto, ubi lucidior et purior est mentis pars : qua' divinitiis innata sibi idearum semina exerens, ex semel ibi appreliensis imaginibus, potest res novas simiiitudine quadam cogitare, sive componere, imaginalas conmiiscere, ex aliis alia inferre, inter ea discernere, et puram ipsam veritatem coUigare, lustrante Deo Minor est ibi ventriculus, et excellentior intellectus ratio : quia arteriaî clioroïdis sunt ibi copiosiores, qua^ suum igneum spiritum diastole reficiunt, et communis sensùs apprehcnsiones in ratiocinationis magis et magis luculcntum adducunt, luce eà spiritali intrk per vasa pénétrante, et Deitate ipsà refulgente. Spatium inane non tantum ibi
1 Si Vâme, Vesprit, les idées eussent erré çà et là dans les espaces vides du cerveau, Vâme aurait pu être jetée dehors par l'aclion de se moucher, ou du moins par l'élcrnumenl. Heureusemoul que l'âme réside dans les vaisseaux des plexus choroïdes : in vasis choroidum est mens tutissimè sita.
2 Quœ dixnnitùs innata... Passage Irès-élevc et plein de hon sens, — Potest res noiias simiiitudine quadam coqitare... Pensée ingénieuse : l'espril ne découvre le neuf que par une certaine ressemblance qu'il lui trouve avec Vinné.
est, quantum in aliis ventriculis, ut meatuni potius quàm ventriculumdixeris, seu longam et aiifranctuosam scrutinii viam. Quod factuni sapienter est, ob scrutinii difficultatem. Minor ideo est ventriculus, quia ubi est purior etlucidior mentis pars, non tôt congeri debuerunt excrementa. Et quai ibi generantur, in sul)jectam rectô choanam facile dilabuntur, ne mentis lucernam exstinguant, autei sint impedimento.Plura sunt ibivasa circà conarium, plures arteriarumpulsus, potentior ibi mentis et ignei spiritus actio. Nos quoque potentius ibi juxtà tempora pulsare laborantem intellectum exterius et interius deprehendimus, ut hoc solo experimento ad ipsum mentis locum manuducamur. Adde quod ei loco estpropinquior sensus auditus, qui est sensus disciplina; i. Miraculum rnaximum est hoc hominis compositio ^. Multi et longi ibi anfractus, usque ad cerebellum, ut iongo scrutinio anfractuosa? quieqiie res possint investigari, et tenebne illuminari, adjuvantibus etiam per comminiscendi facultatem iis quœ in memoriâ fuerant anteà recondita. Ibi quoque à janitore scolicoide, et sinuosis gluttis, cum intenditur cogitatio, retinetur quodam modo, augeturque ins|)ii'ati ai'ris fomentum, donec ab 60 llabeilatis et impetu pulsantibus onmibus mentis arteriis^ sit scrutinium perfectum, et lucide omnia illustrata. Menti ergo, quic ignea est, et lucisDei particeps,
' Sensus disciplinœ: l'ouio, mis de la discipline, expression très-jus le.
"2 Enthousiasme vrai, et de l'homme qui a fait le premier grand pas dans l'élude de celle admirable structure, de l'homme qui a découvert la circulation pulmonaire.
' Les artères de l'esprit: expression lianlio, mais qui peint hien le côté malcricl des vues de Servel.
apprimè cohœret locus ille igneus, et jam parta iiotitia qim etiam lucis est radius, et luminosa quiedam imago. Externe etiam rerum sensibiles species in oculum missa3, luminos* sunt, et ab objecto luminoso, seii lucis formam habente, per médium iuminosum missai. Unà et mens ipsa magis et magis illustratur.
Non solùm à visu, qui plures rerum differentiasnobis ostendit, intellectus ornatur, sed et ab aliorum sensuum objectis, quaî omnia cum lucido nostro spiritu cognationem aliquam habent. Cognatio est ex omnium substantiali forma, qua? lux est, et ex spiritali ipso in singulis agendi modo. Sonus et odor instar spiritus sunt, instar spiritus percipiuntur, et instar spiritus in nobis agunt. Auditorum perceptio fit, externo spiritu ad auris membranam feriente ipsum internum spiritum, in quo sita est lux animœ, et spiritalis harmonia? concentus, diastole et systole ordinatus. Odoratorum similis est ferè ratio. Quœ autem gustantur ettanguntur, quanquam corporea magis sint, tamen vires habent, ad immutandam animam aptas, illa per humiditatem, hsec per renixum, ex lucis item communi formâ, et ejus varié in spiritum actione. Lucis etiam substantia haec tota in animam agit, cum totius ideam in eâ imprimit. Substantias ipsas nunc vident sophistse, qui anteà docebant nihil videri nec in Deo, nec in nobis, nisi qualitates, et fucatas larvas. At nos in Christo videntes substantialem lucem, in aliis quoque verœ lucis visionem prosequimur.
Ab omnibus praedictis , in medio ventriculo illu-
* La connaissance déjà enfantée : encore une expression qui peint bien le matériel Servel. Je dis matériel : il y va trop lourdemenl pour qu'on puisse dire le matérialiste.
stratis, ad (luartum in parencephalide ventriculum, permittente janitore, spiritus ipse tendit, et Inminosa contïata imago, in ipsius animte lumine sita. Ibi verô, velut in cerebri fundo vasa illa suum menioria> thesaurum tenaciter observant, et qu* sunt sensu et ratiocinatione inventa recondunt : non parietibus affixa, sed in ipsà aniniaî substantiel, velut in materiâ quadam 2. Habet ibi anima retenti spiritus fortiora vasa, ne tam facile memoria diflluat. Omitto, quôd eâ via per spinœ magnos nervos, motrix totius corporis facultas ad musculos mittatur, animali illo spiritu veluti radiante. Sunt itaque in cerebro ventriculi quatuor, et sensus interiores très. Nam priores duo ventriculi sensum unum communem faciunt, imaginum receptorem. Media est cogitatio, et extrema memoria ^. Hœc de spiritali in cerebrum ductâportione, cerebri organis, atque potentiis''.
Parte aliâ majore inspiratus aër per tracheam arteriam ad pulmones ducitur, ut ab ipsis elaboratus ad arteriam venosam transeat , in quâ flavo et subtili
1 Les vaisseaux du fond du cerveau conservent et recèlent le trésor de la mémoire. Il fallait qu'ils fussent au fond pour mieux meVer.
' Comme dans une certaine matière : toujours le point de vue matériel, l'ânie-matière.
3 Ainsi, les deux ventricules antérieurs sont le siège du sens commun; le ventricule moyen est le siège de la force qui pense, et le quatrième ou dernier ventricule est le siège de la mémoire : c'est tout un petit système de localisation psychologique, à la manière de nos néo-phrénologues.
♦ Voilà pour la petite portion d'air (parte exiguâ, p. 209), porlèo dans le cerveau, pour \a. portion qui sert, selon Servet.aux fonctions de cet organe.
s Servet revient maintenant à \a. grande portion d' air inspiré, laquelle va aux poumons, passe des poumons dans {'artère veineuse, s'y mêle au sang rouge, arrive au veniricule gauche, et s'y fait esprit vital. (Voyez, ci-devant, p. 142 el suiv.)