‹ Histoire de la Faculté de médecine d'AvignonChapitre 49 sur 53 · BREVET DE MAITRE-APOTHICAIRE · texte numérisé non relu

BREVET DE MAITRE-APOTHICAIRE

(Litteras Pharmacopolae) (i)

XVIe-XVIIe-XVIIie SIECLES

Universis et singulis présentes litteras inspecturis, nos Gabriel Oliverius, in celeberrima artis medicae Academia doctor et regens ordinarius. et pharmacopœi coliegii rectores et conservatores sapientissimi, subnotati, salutem in Domino, qui omnium vera salus et vita est. Cum in omni bene morata optimeque constituta civitate in more positum civiliterque institutum sit, ut qui artem, quam summa cum cura, labore, vigiliis et assiduaanimi contentione didicit, publiée et publica auctoritate profîteri et exercere concupiscat, is ante omnia apud ejusdem artis peritos, scientes et exercitatos suum probet ingenium et veram eruditionis significationem omnibus exibeat, ne in re tam séria ac hominis sanitas et vita est, pererret et in alterius noxam et incommodum sapientior évadât, quod cum in omni artium tum sublimium cum mechanicarum génère utilissimum et toti reipublicee commodissimum esse semper creditum sit et principaliori quodam jure in arte pharmacopœorum laboriosa et perdifflcili, in qua recte electa, industriose praeparata et methodice composita, medicamina salubria et deorum munus sunt; contra vero, inepte et inscienter concinnata

!)Voy. pag. 238.

insalubria et perniciosissima visa sunt. Hinc cum Antonius Pons, Avenionensis, honestissima stirpe et legitimo matrimonio natus, studiis pharmaceuticis per aliquot annorum decursus, seriam, assiduamque dedisset operam, hujus artis publiée exercendœ gratia, nos Gabriel Oliverius, medicinae resens ordinarius in Universitate Avenionensi, et rectores prœfati, vita morumque integritate et probitate supra omnia diligenter expensa, ne exoleta, adulterina et supposititiapro integris, veris et legitimis exiberent, illi varias qusestiones de medicaminum delectu ab ipsorum substantia, quantitate, qualitate, actione, situ, tempore, de corumdem preparatione, tritura, coctione, ustione, infusione, dissolutione, demum de mixtione et compositione proposuimus, quibus ita plene et abunde satisfecit ut omnium suifragiis et nemine prorsus dissentiente dignus,idoneusque artifex in pharmaceuticis exercitamentis obeundis hic et ubique terrarum habitus sit, quem propterea talem judicamus et judicavimus. In quorum fîdem has subnotavimus Avenione, anno a Virginis partu millesimo sexcentesimo trigesimo secundo, die vero octava mensis julii.

Sigillentur : N., medicinœ regens ordinarius,

N. N., pharmacopœi Colle gii redores.

(Sceaux sur cire rouge du primicier et de la corporation des maîtres-apothicaires).

Préface

Page 1