‹ Histoire de la Flandre et de ses institutions civiles et politiques, jusqu'à l'année 1305, traduite de l'allemand, avec corrections et additions de l'auteurChapitre 35 sur 46 · ÏJ. ANCIEN TEXTE LATIN Î · texte numérisé non relu

ÏJ. ANCIEN TEXTE LATIN Î

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod secundum quod ratio videtur illis d'Yppra hansa Flandrensis, Brugensis scilicet , et illorum, qui ad hansam illam pertinent , stare debet hoc modo.

(I. Omnes illi qui hansam suam lucrari voluerunt, debent habere hansam Londoniensem, hoc est, quod ille qui legitimus hoc est teburdegh est, cujus scilicet pater hansam suam London. habuit, debet hansam suam London. emere y solidos iij denarios sterling; de quibus debet habere comes hansae ij denarios et scildraca j denarium ; ille vero qui non est legitimus, cujus scilicet pater hansam suam London. non habuit, debet emere xxx sol. iij denarios sterling, et illos ïij denarios habent comes hansae et scildraca sicut prius.

$ 2. Illi vero qui non sunt legitimi, hoc est universi, qui veniunt in Angliam vel alibi, ubi libertas ista teneri debet, utpote illi qui subscripti sunt, scilicet textores, fullones, tonsores hoc est qui cum helsena consuunt vuulsciters, casearñ, buturiarï, hoc est qui caseum scindunt et vendunt denariatim et butirum similiter.

Si hujusmodi homines inventi fuerint ultra mensem vel in Anglia, vel alibi ubi Hibertas ista tenetur, causa negociandi, perdent omnia, quae ibi habebunt, nisi per annum et diem offciis suis renunciaverunt , coram scabinis villae suae infra villam suam legitime, et legitimum testimonium per litleras villae suae patentes, obtulerint, quod caritatem suam habeant, quam caritatem nullo modo habere possunt, nisi prius dederint unam marcam

l Aux archives de la ville de Lille, :

? Orthographe vicieuse, puisée dans la prononciation locale d’Ypres, pour geburdegh , aujourd'hui geboortig, natif.

auri vel tantum plus quantum plus scabinis et consilio villae suae bonum visum fuerit; tunc possunt hansam suam emere xxx sol. ii den. sterling sine remittendo, et in eo habebunt jus suum comes hansae, et scildraca, sicut praedictum est.

6 3. Preterea sciendum, quod oportet quod comes hansae sit de Brugis; et in omni pleno jure hausae debent habere illi de Brugis octo inventores, si presentes sunt ; et illi de Yppra debent eligere et habere sci/draca, et si unus solus ibi esset, debet esse scildraca; et illi de Yppra debent quatuor inventores habere in omni pleno jure hansae, si sunt presentes; sed si nullus de Yppra ibi esset , illi de Dixmuda debent esse scildraca et duos habere inventores , si ibi essent ; et si illi de Dixmuda non essent, in pleno jure hansae debent esse scildrgca illi de Erdenborgh, et duos habere inventores, si sunt presentes; et si illi de Erdenborgh non fuerint presentes, debent esse scildraca illi de Insula, et duos habere inventores, si fuerint presentes in pleno jure hansae, et illi de Oudenburgh unum, et illi de Ostburgh unum et illi de Dam unun, et illi de Thorout unum, et illi de Bergh unum, et illi de Furnis unum, et illi de Tornaco unum , et illi de Orcies unum, et illi de Bellis unum, et illi de Poperinge unum. Et sciendum, quod omnes aliae villae quae ad hansam nostram pertinent, in quibus singulis septimanis forum conventuale tenetur, debent habere unum inventorem in omni pleno jure hansae, si inveniri possint.

$ 4. Sciendum autem quod de omnibus oppidis vel villis ad hansam nostram pertinentibus , nemo de jure alium potest convenire vel arrestare, nisi prius in proprio oppido suo justiciam facere denegaverit ; et quicumque hoc de infregerit, unum ! facit , et ipse debet eum acquitare de omni custo et damno quod exinde habuerit.

$ 5. Sciendum etiam quod nemo hansam suam lucrari potest, nisi apud Londonium, vel apud Winchester, vel apud sanctum Yvonem, vel in portu Angliae, vel in portu Scothiae, ubi potest lucrari; et sciendum quod si aliqua bona residua fuerint vel arreslata , 1lla debet tenere scildraca vel aliquis ex parte sua et inde debet facere securitatem, et debit illa bona afferre in proximis

! Le texte le porte ainsi. Peut-être devrait-il y avoir furefacit.

nundinis Flandriae , coram illis de Brupis, de Yppra , de Dixmuda, Erdenborgh, et Insula, si in illis nundinis fuerint, ad hansam pertinentes, vel coram aliis ad hansam pertinentibus, si predicti in nundinis non fuerint ; et bona illa debet de consilio istorum locare et disponere ad usum hansae. Sed oportet quod unus de Brugis ad hansam pertinens, ad minus intersit.

6 6. Praeterea sciendum, quod si aliquis calumniatus esset de hansa , et ibi auxilinm non haberet , deberet facere fidejussionem, si legitimus esset, tres plegios, si vero illegitimus, quinque plegios, quod afforciabit suum tetughe ! in primis nundinis Flandriae, vel iu secundis ad ultimum. Si se auxilium competens habere dixit coram praedictis probis hominibus, ad hansam pertinentibus, videlicet coram illis de Brugis , de Yppra, de Dixmude , de Erdenborgh, et de Insula, si presentes fuerunt, vel coramillis qui ad hansam pertinent, et suum tetugh aflorciare non potest, nisi per duos homines duarum villarum ad hansam pertinentium ad minus, sed oportet quod aliquis de quinque villis Brugis, Yppra, Dixmude, Erdenborgh , vel de Insula intersit, ubi suum tetugh afforciabit et si in primis nundinis suum te{ugh non potest aflorciare, in primo sequentibus nundinis Flandriae, et si in sequentibus nundinis non potest afforciare, quidquid inde dederat amitterct, et quilibet plegiorum suorum amitteret hansam suam, redimendam sicut primo emerat.

Page 1