BÏIKFS DU PAPE URBAIN VIII
nis experiebamur quidem esse fercula, quasad nos e Japoniensi vinea mittebantur. Dum enira istuc Apostolicae sollîcitiidinis oculos convertebamus, nil fere aliud poteramus intueri, quam religionera in tenebris delitescentem, christianos sacro sanguine explentes sitioi Diabolicse crudelitatis, infernum in tyrannorum arcibas et carniflcum lanienis dominantem. Nunc autem gratia, laus et gloria Domino nostro Jesu Ghristo^ qui descendit cum servis suis in foveam terrons, et in viticulis non derelinquit eos. In catenis coronas, in suppliciis triumphos, in felle draconum mana cœli didicistis reperire, dilecti fiiii quorum pietas invenitur pretiosior auro quod digne probatur. Declararùnt liter» Vestrae ad Paulum V et ad nos delataé oves istas quamvis lupis circumfrementibus obsessas corde tamen non trémente audire vocem Pastoris in Pontificiâ spécula excubantis, eaque animatas fieri leones indociles morlem pavesceie, et DiaboHs metuendos. Porro autem Dilectus filius Sebastianus Viera Sacerdos Lusitanus Societatis Jesu, quem diu Japonia habuit Ëvangelicse sapientias prsedicatorem, testis in hac mundi parte fuit eorum triumphol'um, quos Japonienses Cbristiani de tyrannorum barbarie reportarunt. Multipliées vobis dédit piausus Romana Ecclesia, culta regum obsequiis. Martyrum vestrorum nomina erunt in benedictione Ghristianitatis dum ipsorum animœ cum Ghristo régnantes judicant nationes» et dominantur orbi. Gupimus quidem humanse imbecillitatis memores florere in istis novalibus segetem felicitatis. Dum tamen vestra décora recensemus, et constantiam vestram reminiscimur^ audemus dicere : Superabundate gaudio, in omni'tribulatione vestra. Possunt enim beala illa Ghristianae patientiœ arte, fieri in vobis cruciatus corporis pretia beatitudinis, et vincula carnificum arma lucis, quibus muniti per iter proprio sanguine purpuratum progrediamini triumphantes ad Regiam Im« mortalitatis. Quaîa nobis profîcisci poterunt auxilia, ea etiam non petentibus committet Gharitas Apostolica. Quamvis in orbe divisi, commoramini in corde Pontificis Maximi, dilecti filii; etdesalute vestra dies noclesque cogitamus. Assiduis orationibus conciliare vobis conamur patrocinium Omnipotentis, lum eos semper in Japoniam sacerdotes allegabimus quorum sacrum eloquium sit tanquam pluvia in œstu, ad fecundandos istius Vineae palmitps. Gaudemus autem tanto vobis solatio esse Sacerdotes Societatis Jesu, quorum Charitatem debetis certc omni officiorum génère et grati animi cultu remunerari. Hinc enim-conjicere potestis,
quâm pretiosse animai vestraehabeantur in Romanà Ecclesiâ. Adeas enim redimendas istuc mittuntur sacerdotes literis exculti et moribus insignes^ qui patrias exiliis mutant : et per naufragantis Oceani minas, ad eos portus navigant ubi omni tempestate crudeliorem sœvire sciunt iram tyrannorum. Tanti certe est animas vestras Ghristo lucrifacere^ ut cœlum custodientes angelos, Roma satagentes sacerdotes ad vos mittat. Gurate ergo, ne unquam ingrati habeamini in Gœlestem clementiam et Romanam charitatçm. Nos certe dabimus operam ut ad praecipuas nostras curas £cclesiam vestram perlinere Oriens inteliigat ^obisque apostolicam Benedictionem impartimur, et Pontificium patrociniutn pollicemur. Datum Romse^ apud Sanctam Mariam Majerem sub annulo piscatoris. Die XUI octobris MDGXXVI^ Pontiûcatus nostri anno quarto.
URBANUS P. P. Vlir.
[CEristianis Arimensibus in Japonia.
Dilecti Fiiii, salutem^ etc. Ex Japoniensibus regionibus Oriental! fertilitate claris, intei' ea quae Europaei admirantur nibil unquam bue deiatum est, quod Pontificium animum tanta admiratione repleverit quanta vestrae literae. Non autem peregrinarum ^rborum levigata spolia, ignotis cbaracteribus» et aureis maculis exarata, sunt ea quse curiose suspeximus, sed in ter barbarie» impie tatis non solum contagia sed etiam tormenta, constantiam vestrse iidei indignante diabolo triumpbantem. Audiant alii mirabundi Japouiensia avium ferarumque portenta^ et baud credendam peregrinorum fructuum magnitudinem extollant. Unum clementiœ omnipotentis opus in isto caelo^ Pontificiam charitatem oblectat. Dicuntur enim Evangelicae istius Vineae propagines crescere suppliciorum grandine verberatae, et salutifera putatione revirescentes profundere gloriosam sanguinis vindemiam. Atenim fatemur hoc (Dilecti Filii), nos cbristianae consolationis fructus ex nimis acerba spinarum messe coUigimus. Licet enim tyrannorum feritatem veslra fortitudine vinci gaudeamus, tamen è nostris oculis paterna charitas lachrymas elicit, quas in vestris, cohibet Divinus amor, et quamvis periculorum istorum vivamus expertes, dolorum tamen vestrorum participes sumus. Consolamur plane in Do-