‹ Histoire de la religion chrétienne au Japon depuis 1598 jusqu'à 1651, comprenant les faits relatifs aux deux cent cinq martyrs béatifiés le 7 juillet 1867; (volume 2)Chapitre 57 sur 126 · BREFS DU PAPE URBAIN VIII · texte numérisé non relu

BREFS DU PAPE URBAIN VIII

mino, qui stat a dextris vestris ne commoveamini, et calenas, cruces, gladios, flammas, quas sa&vientis impietaiis flagella siint, videmus fieri per vos fidei frustra oppugnatae trophsea. 0 vos non modo non iniseros sed etiam beatos^ si digni habili qui coutumeliam patiamini pro Jesu Chrislo, leviorem jacturam esse creditis vitae, quam religionis ! Triumphabitis in carceris squallore, tanquam in arce glorJas. Extra pairios fines eliminati, in desertis etiam regionibus veram salutis viam exules invenietis quibus caelum patria est : ex quâ arcere vos jiequeunt tyrannorum leges. Sane noi) solum in beatorum sede sed etiam in hominum ore gloriosi habendi sunt qui in gloriam vertentes rem necessariam morte quam voluntas occupât et fides exigit hostem et infernum devincunt. Ha3C vestrarum calamitatum solatia non nobis dictât ars humanae eloquentiae, sed sapientia crucis Christi, quae vos docet mortalis vitae dispendio aeternitatem Beatitudinis comparare. Nos certe ea tormenta laudamus, quse sponte subiremus pro fidei Orthodoxse veritate, si tali pretio redimenda esset salus vestra^ dilecti filii, quos in sinu et visceribus Pontificiae misericordise gerimus. Allegamus tamen isthuc sacerdotum cohortes, quse non aurum sed martyrium sitientes, patriam et parentes relinquunt, ut exploratum sit Orientalibus nationibus quanti salus vestra sit apud Romanam Ecclesiam. In notalittora diuturnis laboribus et periculis peragrata, revocat hujusraodi charitatis ardor dilectum filium Sebastianum Yieram, sacerdotem Lusitanum Societatis Jesu, qui vobis apostolicas litteras reddens, Pontificiam benevolentiam testabitur. Benedicîmus vobis, fidèles Ghristi Testes, Deumque Omnipotentem assiduis precibus exorare studebimus, ut pericula vestra in securitalem, et calamitates in feliciiatem convertat. 'Gaeterum existimatote gregem Japonium potissimam sollicitudinis nostrse curam esse, quem semper pontificio patrocinio ~muniemus.

Dalum Romae, apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die xiii octobris MDGXXVI, Pontificatus nostri anno quarto.

336 ANNEXE no.

URBANUS P. P. VllI.

Christianis Japoniœ, Oxu et Deyœ, Régna incolentibus.

Dilecti Filii, Salulem, etc.

Europam unîversam complet odore suavitalis nova isthuc Japoniensis Ecclesise vinea, divinse gratiae rore et SS. martyrum san< guine fecuTidata. Uva ejus qiiondam fel draconum, et venenum aspiduro^ nunc autem mana cœli, inferendum conviviis Omnipotentis, postquam torcularia vestra manant lacrymis et cruore fideliura. Horrent quidam viscera Pontificiae misericordiae barbaricos illos cruciatus, quibus tenebrarum prînceps Christianam Religionem conatur, non solum e templis eliminare, sed etîam ex anirao extirparepopuiorum istorum. Quare nos qui in hocallissîmae Apostolicae majestatis solio pctimus prospcctum maris ac tcrrae, dum speclaculo inlersumus calamitatum ac pericnlorum testrorum, rogamus sempiternum dominantium Arbitrum, ut Angelorum legionibus tueatur vitîB vestrae incoluroitatem, et domus vestras montibus eœlestîs palrocînii circumvallalas excubîfor ipse, et bellator,dies noctesque obambulet. Tamen non adeo formidat Ecclesia gladios tyrannorum ut in cruenta illorum camificina non inlrospicîat pullulantes cœlestium palmarum fructus. Credimus autem adeo constanler regnare Dominum in cordibus vestris, utnullis deterritipericulis, coronasinvincuIis,triumphosinsuppliciis, immortalitatem in morte cogitetis. Emptiestis prelio magno, Dilecti Filii, id est pretioso sanguine Domini nostri Jesu Christi. Vos ille nunc sub vexillo crucis cenluriavit propugnaturos regnum Deî, et deleturos potentiam Diaboli in remoiissimis istis terrarum secessibus. Gratias agimus Patrî mîsericordiarum dum ex litteris vestris ad Paulum V scriptis et ad nos delatis cognovimus conquiescere isthic sanguineam furentinni Dynastarum tempestatem. Arma tamen lucis paranda sunt. in pace, ut invicti esse possitis in bello. Quare armemini galcâ salutis et loricâ Fidei, sumite scutum inexpugnabilc œquitatem, acctpite gladium ancipitem quod est verbum Dei, et quamvis consistant adversus vos castra impiorum, pugnabit provobis mundus, et Deus adversus insensatos. Nil certe desperandum est auspice et patrono Christo, quaî prœclaram istam Japoniorum Regnorum haereditatem videtur, hoc tempore divini beneplaciti adiré, faciens vobiscum misericordias suas. E Sacer-

BREFS DU PAPE URBAIN Vlll. 337

dotibus nostris jampridem audiislis quam féliciter et gloriosè in orbe nostro triumphet hflec patria generis humani, et magistra Evangelicae veritatisRoma. In ejus tamen Gapitolio sedem posuerat idololatria atque sacrilegas aras consociatis domiti orbis viribus saeviens defendebat. Protulit hic aër Nerones, coronavit Diocletianos, coluit Julianos, et caetera non minus impietatis, quam po~ tentiae nomina, qui cadaveribus martyrum, constraverunt Provincias^ sanguine fidelium infecerunt flumina, et sitim diabolica crudeiitatis explerunt. Viri tamen divitiarura inopes, et habiti sterquilinium terrae, nullum alîud ferentes sceptrum vel gladium quam crucis ludibrium, victricem terrarum Urbem suis cruciatibus expugnarunt, et quae fuerat synagoga Satanae facta est oraculum Gœli et regia Christianitatis. Visuntur hodie cryptae ac latibula in bis campis in quse confugere olim cogebantur fidèles trépidantes, et palatiis principum anteferuntur. Catense B. Pétri desiderabiliores auro et lapidibus pretiosis adorantur tanquam vincula conjungentia cœlum terris, omnino quae in manibus carnîiScum fuerunt instrumenta sacvitiae, hodie ob honorem sanctorum corporum quae cruciarunt in altaribusEccIesiaecoluntur, tanquam divitiae cœlo et trophaea sanctitalis. Haec vero urbs quae ferro mundum subegerat crudeliter, eundem pie domuit Evangelio. Potentissimi autem reges genua flectunt et diademata deponunt ante sepulcrum Piscatoris, et Pontificis pedes religiosis osculis venerantur. Ita est, Dilecti Filii, qui seminant in lacrymis in exultatione metunt, et ex segete dolorum colligere potest Omnipotens fructus gloriae. Speraraus tempus adfore, cum e Japoniis insulis exulet Diabolica superstitio, et reges isti aut eorum posteri venientes in adoptionem filiorum Dei gloriosum sibi ducant eorum reliquias adorare, quos furentes avi indignis cruciatibus vexarunt. Ut beatam hanc Pontificiae Charitatis spem ad felicem exitum Cœlites perducant, eos assidue orabit Romana Ecclesia, quae nihil a se alienum unquam arbitratur quod pertineat ad salutem Christianitatis Japoniensis, quamvis extra mundi commercia in ultimas Orientalis oceani latebras segregatae. Porro autem nullum relinquemus officium quod vobis alicui usui esse possit. Dilectus Pilius Sebastianus Yiera, sacerdoslusitanus Societatis Jesu, quem in Urbe audivimus vestrarum iaudum praedicatorem, testis esse poterit illius anxiae sollicitudinis, quâ vos semper complectuntur brachia Âpostolicae charitatis nostrae. Gaudeamus autem adeo salutares isti Ecclesiae esse labores, dilecti filii Hieronymi de Angelis, cura-

bimus ut coDsimile beneficium reliquis etiam sacerdotibus debeatis, quod istuc identidem allegabimus. Benedictionem Apostolicam vobis intimo affecta cordis impartimur, et paternum patrocinium nostrum pollicemur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem Die xiiii octobris M.D.C.XXVl pontificatus noslri anno quarto.

URBANUS P. P. VIII

Ghristianis Japoniis Regnorum- Coquinaî urbes Ozachse, Sacay, Fuximi et Miyaco incolentibus.

Dilecti Filii, salutem, etc.

In nostras tandem manus pervenerunt litterœ quas felicis recordationis Paulo V scripseratis. Cum autem solatium declaretis, quod ex Apostolicae charitatis testificatione olim percepistis, Nos ideo libentissime vos alloquimur qui Pontificiae non solum sollicitudinis sed etiam beneficentiae monumenta apud vos extare cupimus. Sane vestras litteras, cum et jucunditatis et miseriarum simul spectaculum praebeant, vario affectu saepe perlegîmus. Nobis enim perjucundum accidit in illis inspicere singularem vestram observantiam in banc sacram Sedem, cui reges et triumpbatores pia religiosi obsequii tributa pendant, Porro autem mirifice nos recrearunt, non secus ac voces Angelorum, illi sermones quibus vestram pietatem ac constantiam testamini. Expectat mortalium avarilia ex istis littoribus gemmas quibus niteant manus. Pontificia charitas inde aurea verba recepit quae recondat in corde. Sed beu quam crudeliter nostra viscera excruciant nuntii commémorantes tormenta quibus Christi haereditas isthic torquetur, et Veritas mulctaturl Sane vestras calamitates proprii sanguinis effusione libenter redimeremus, qui (licet immerito) iilius Pastoris vicemgerimus, qui animam suam posuit pro ovibus suis. Verum non mediocriter spes illa solatur in quam adducimur posse christianorum fidelium constantiâ atque etiam martyrio parari regnum Romanae fîdei in istis regionibus, in quas Romana arma nunquam penetrarunt. Ipsam enim jam idolorum cultricem antiquam Romam non armatis Pœnorum legionibus, non turrigeris immaniunni belluarum armentis sub cœlestis imperii jugum Deus exercituum olim misit, sed doctorum eloquio et Martyrum sanguine, cujus

Page 1