LE P. CARVALHO AU SOUVERAIN PONTIFE. 11 S
tesimi decimi quarti migravit e vita. Quoniam vero in ilia Ecclesia iiondum est capilulum, a quo, sede vacante, gubernelur, post ejus mortem septem sacerdotes clerici nalione Japones, non enim plures erant sacris ordinibus initiati, me in Vicariura generalem et Gubernatorem omnium suffragiis elegerunt, donec Aichiepiscopus Goensis Metropolitanus provideat. Elecfionem acceptavi turn juàtis de causis, tum quia viri docti, religiosi, ac Deum timenles ad hoc onus subeundiim me injecto etiam conscientiæ vinculo obligarunt, judicantes id cedere in manus Dei, et Veslræ Sanctitatis obsequiura. Vestra Sanctitas pro summa in conimissum sibi gregem vigilantia dignabitur episcopum idoneum illi præficere Ecclesiæ, quæ bis maxime teniporibus pastore indiget, quibus ingens a Japoniæ Hege , et principe ejus fdio, duobusjam rétro annis adversus chrislianos et Evangelii ministres excitata est persecutio; quæ etsi aliquo lemporis intervallo cessavil, magis tamen sæviit mense januario hiijus præsenlis anni, quo Chrisliani omnes trium urbium, quas appellant Miaco, Ozaca et Fuximi, jussu Regis ideo describi cœperunt, ut capite plecterentur, sicut nonnulli aiebant, aut saltem in ultimas ac désertas Japoniæ insulas relegarentur.
Raque sequentis Februarii decimo quarto die nostræ Societatis religiosis (nam de aliis infra sermo erit) utMiaco exirent, ac urbem, quam vocant Nagasaqui peterent, denuntiatum est. Parendum fuit, nostrique magno cum dolore, et omnium illoruin Christianorum lacrymis, Miacensi domo Rectoral!, tribusque residentiis præcipuarum urbium, quas modo commemoravi, egressi sunt : ædes omnes una cum templis demolitæ, ac maxima pars flammis absumta. Non tamen omnes suam stalioneni deseruerunt : ex meo namque præscripto de nostris sociis sacerdotes très, et nonnulli patres Japones una cum aliquot seminarii alumnis occulte remanserunt, ut Cbristianis animos adderent, ac sacramenla ministrarent. Præterea nostri e tribus residentiis regni Bungo, ab unaetiam regni Aqui, ab altéra regni Canga, a duabus regni Fijem, ab aliis duabus insulæ Amacusa, ab alia item ditionis Omura fuerunt expulsi.
Tandem persecutionem passi sunt religiosi omnes , qui ex tribus Ordinibus ab insulisPhilippinis in Japoniam transmigrarunt; nam Dominicani e duabus, tribusve exiguis residentiis regni Fijen : Augustiniani e duobus domiciliis regnorum Bungo et Fiunga : Franciscani, ex urbibus Ozaca et Fuximi, ubi residebant, ejecti
ANNEXK 27.
sunt. Omnes denique in urbem Nangasaqui convenientes hujus persecutionis eventum præslolabamur. Causæ, quibus permotus Rex nos, Ghristianosque persequitur, duæ potissimum fuerunt. 1“ Quod aliqui elhnici Christiani norainis hostes Régi persuaserunt in noslra evangelii lege doceri, colendos eos, qui suis dominis non parèrent, et adorari a Christianis nocentes, et regni legum violalores. Primæ calumniæ occasio sumpta est ex felici eorum fine qui in ditione Tacacu jubenti domino, ut üdem deserereiit, non paruerunt, mortemque ob id pertulere, quos Christiani, quod Deo potius, quam dominis suis obedire nialuerint, venerantur. 2* calumniæ fundamentum fuit, quod Christianum quemdam, qui contra Regia édicta certum argenti genus cum alio commutaverat in crucem actum nonnulli Christiani dum animam ageret flexis genibus Deo commendarunt : inde arrepta occasio calumniandi adorari a Christianis nocenlem in patibulo. Quibus calumniis cum Rex aures daret, fidemque baberet, ira percilus prorupit in hæc verba : «Lex, in qua ejusmodi doclrinatradilur, diabolica est.» Atque illico Nagasaqui urbis gubernatori geritili, qui præsens aderat, injunxit, ut religiosos omnes et clericos è Japonia exterminaret : dynastis etiam imperavit, ut indigenas Chrislianos, non solum cruciarent, afficerentque injuriis, donecad pristinam superstilionem redirent, sed etiam Evangelicæ legis prædicatores e suis finibus pellerent, eorumque domicilia una cum templis destructa comburerent. Cui sane mandate regio omnes obtemperarunt. Fuisse vero prædictas calumnias hujus persecutionis causam constat, tum ex omnium sermone famaque, tum etiam ex duabus epistolis quas duo aulici Régi gratia conjunctissimi ad nos dederunt.
Præter causas prædictas aliam, quam status appellant, subesse suspicantur Japones gentiles iique imprimis nobiles : namque Rex ipse, et regni proceres non pauci putant, religiosos in Japoniam mitti, ut prælextu prædicandi Evangelii régna invadant : quæ suspicio allas jam dudum in Japonorum animis radices egerat, posteaque in dies majores egit, ex quo Hispanus quidam maritimæ Japonicæ oræ altitudinein exploravit, aliaque fecit , qua prudentia aliorum esto judicium : confirmarunt suspicionem Belgæ nonnulli et Angli qui ad Japoniam appulsi Regiam Curiarn adierunt, ibique in malam partem prædictas Hispani diligentias interpretati sunt, aientes, earum omnium scopum esse, ut Japonia Hispanorum imperio adjungatur, marisque altitudinem ideo explorari, ut bellicæ naves Japoniæ oræ tuto appelli possint. Cæterum ut Rex Ja-