‹ Histoire de la religion chrétienne au Japon depuis 1598 jusqu'à 1651 (volume 2)Chapitre 27 sur 113 · LE P, CARVALHO AU SOUVERAIN PONTIFE. H · texte numérisé non relu

LE P, CARVALHO AU SOUVERAIN PONTIFE. H

poniæ de veritate certior fieret, vires omnes adhibui : libelli aliquot in quibus religiosorum Japoniam intrantium finis, et intentio, nec non ChrisUanæ religionis puritas , veritasque aperiretur, atque adeo a calumniis vindicaretur, sunt compositi, iique aulicis in nos bene affectis oblati, ac lecti summopere placuerunt, qui Regem si eos legeret, a sinistra opinione quam de nobis, deque re Christiana imbiberai, procul dubio dimovendum affirmarunt, seque Régi eos libellos , ubi primum se dederit occasio, ostensuros promiserunt. Verum cum Regis in Christianam rem odium maneat alla mente repostum, quantumvis licet multa ad eum placandum, informandumque media sint adhibita, nemo tamen pro nostra causa siiam apud ilium autoritatem interponere ausus est. Raque Regis jussu prædictus gentilis gubernator religiosos omnes tam nostræ societatis, quam aliorum trium Ordinum clericosque e Japonia abire coegit. Qua de causa præcipuam domum rectoralem, quam in urbe Nangasaqui habebamus, cum residenliis quinque deserere coacti sumus ; denique in tria navigia impositi ineunle mense Novembris currentis anni in Macaensem Siuarurn portum vêla fecimus , ad quem incolumes appulimus triginta très sacerdotes e societate, fratres novern et vigiuti, omnes fere Japones, et complures adolescentes, seminarii alumni, aliique operarii, quos Beatitudo Vestra insigni liberalitate , paternaque provideutia in bis remotissimis Orbis partibus sustentât. Quoniam vero Collegium Macaense plures capere non poterat, ad insulas Philippinas sacerdotes Europæos octo, fratres Japones quindecim cum aliquot alumnis e Japonia transmisi , quos omnes salvos appulisse constat. Quod attinetad septem presbyteros Japones, eorumquidem quatuor erant parocbi totidern parocbiarum in urbe Nangasaqui, reliciui eoriim coadjutores. Hi omnes de meo eliam consilio statuerant rernanere in Japonia, ut oves suas sacramentis pascerent : at fieri non potuit, quin illi navigia conscendere compulsi sint a ministris Regiis. Itaque omnes fere uno navigio Maniliam pelierunt, eo tamen animo, ut saltem très parocbi (nam quartus eodem, quo ego navigio vecluseslin portum Macaensem) desilirent clam in alio portu non procul à Nangasaqui, unde solverunt : an vero desilierint, remanserintque in Japonia, niibi adbuc non constat.

Ego vero ne e Japonia egrederer, pro viribus contendi, sed votis obstiterunt excubiæ ventique reflatus, quo navigium , ubi Regis mandato vebebar, ab illis locis rejectum est in quibus parva alia navigia ad desiliendum, remanendumque expedita babebam. Non

mansit (um ecclesia ilia sufficienlibus operariis destituta; vicarios enim constitui, et duodeviginti de nostris sacerdotes, et fratres novem, præler alios seminarii alumnos, latenter reliqui, ut Christianos doctrina instruerent, et sacramenlis munirent. Porro anno sequenti Deo dante, redire ad eam ecclesiam in animo est, quanlumvis licet persecutio ardeat, quæ tamen diu non durabit ob continuam Japoniæinconstantiam, et ob decrepitam jam Regis ætatemcujus intenta princeps regni hæresetiam interibit, aut saltem, quoniam dynaslis displicet, non irnperabit : qui vero imperavcrit, nobis, ut speramus, ac Chrislianæ rei favebit. De bis omnibus ad Beatos Vestræ Sanctitatis pedes devolulus pater Gabriel de Matos, quatuor votorum professus, qui hujus Japonicæ ac Sinicæ provinciæ procurator rite electus Urbcm petit, plura clarius referet.

lllud in tanlis laboribus solatio est, quod Deus, ut solel, uberes ac gloriosos fruclus inde colligit. Nam, imprimis anno præterito in urbe Arima pagisque circumvicinis pro fideenecati suntquatuordecim Japones Ghristiani, e quibus octo vivenles adhuc igni dati: in urbe Yendo ejusdem fidei causa duodetriginta capile truncati ; horum acta quamvis jam incepta, ob difficullates tamen examinandi testes idoneos non sunt absolula. Hoc autem anno novein gloriose occubuerunt pro fide, quorum très flammis consumpti. Hosce ego Christi Domini athletas Vestræ Sanctitati offero, neque enim in Japonia quidquam melius aut Vestræ Beatitudini gratius invenire potui. Deus, qui est benedictus in secula, quam diutissime ut optamus, Vestram Beatissimam Sanctitatem Christianæ reipublicæ servet incolumem. — Macao, vigesimo octavo die Decembris, anno post Christum natum, millesiino sexcentesimo decimo quarto.

Valentinus Carvalho.

Lettre des exilés de Tsoungarou (1).

« Le 12 de la 4® lune (8 mai 1614) nous fîmes voile de Tsourounga, en rasant tout le littoral de Yetcbigen, et quoique le voyage

(1) Ureman, p. 89, éd. de Naples.

Page 1