‹ Histoire de la vie des écrits et des doctrines de Martin Luther (volume 2)Chapitre 69 sur 74 · N'^IX · texte numérisé non relu

N'^IX

Lettre de Luther au pape Léon X, p. 308.

Beatissimo Patri Leoni X Pontifici maximo F. Mart. Lutherus Augustinianus salutem œternam.

Beatissime Pater, cogit iterùm nécessitas, ut ego faex hominum et puWis terrœ ad Beatitudinem tuam tanlamque ma-

jestatem loquar. Qoare paternas ac verè Christi vicarias aures huic oviculœ tuœ intérim clemecitissimè accommodare dignetur Beatitudo tua, et balatum meum hune offlciosè intelligere.

Foit apud nos honestus hic yir Garolus Miltitz, Beatitudinis tuœ secretarius cubicularius, gravissimè causatus nomine Beatitudinis tuœ apud iUustrissimum principem Fridericum de meâ in romanam Ëcclesiam et Beatitudinem tuam et irreyerentiâ et temeritate, expostulans satisfactionem. Ego ista audiens, plurîmùm dolui, oQiciosissimum officium meum tam infelix esse, ut, quod pro tuendo honore Ëcclesise romanae susceperam, in irreverentiam etiam apud ipsum verticem ejusdem Ecclesiœ ac plenam omnis mali suspicionem Yenerit.

Sed quid agam, beatiss. Pater? Desunt mihiconsilia prorsus : poteslatem irsB tuœ ferre non possum , et quo modo eripiar, ignoro. Revocationem expostulor disputationis : quae si id posset praestare, quod per eam quœritur, sine morft ego prœstarem eam. Nunc autem cùm resistenlibus et prementibus adversariis, scripta mea latiùs vagentur, quàm unquàm speraveram : simul profundiùs hseserint plurimorum animis» quàm ut revocari possint : quin cùm Germania nostra hodfie miré florct ingeniis, eruditione, judicio : si romanam Ëcclesiam volo honorare : id quàm maxime mîhi curandum video, ne quid ulio modo revocem. Nam istud revocare nihil ûerct, nisi Ëcclesiam romanam magis ac magls fœdare et in ore omnium hominum accusandam tradere.

lili, iili, heu beatiss. Pater, hanc Ecciesiœ romanœ intulerunt injuriam et penè infamiam apud nos in Germania quibus ego restiti, id est, qui insulsissimis suis sermonibus, sub nomine Beatitudinis tuae , non nisi deterrimam avaritiam coluerunt, et opprobno iEgypti contaminatam et abominandam reddiderunt sanctificationem : et quasi id non satisfuerit malorum, me, qui tantis eorum monstris occurri, euctorem suad temeritatis apud Beat, tuam inculpant.

Nunc, beatiss. Pater, coram Dco et totâ creaturâ suâ testor, me neque voluisse neque hodie velle Ecclesiœ roman» ac Beatitudinis tuae potestatem ullo modo tangere aut quâconque

PlikCES JOSTIFlGATlVfiS. 451

vcrsotiâ demoliri : quin plenissimè confiteor hujus Ëcclésiae potestatem esse super omnia : necei prœrerendum quidquam sive in cœlo siye in terra , prœter unum Jesum Christum Dominum omnium : nec Beatitudo tua uliis malis dolis credat , qui aliter de Luthero hoc machinantur.

Et quod unum in istâ causa facere possum , promittam libenlissimè Beatitudini tu» , istam de indulgcntiis materiam me dcinceps relicturum, penitùsque taciturum (modo et adversarii mei suas tanas ampulias contineant ) , editurum de&ique in Yulgus , quô intelligant et moveantur ut romanam Ecclesiam pure cotant, et non iliorum temeritatem huic imputent : neque meam asperitatcm imitentur adversus romanam Ecclesiam , quâ ego usus sum , imô abusus et excessi adtersus balatrones istos; si quâ tandem gratiâ Del, rel eo studio rursum sopiri queat excitata discordia. Nam id unicum à me quaesitum est, ne avariliaB alienœ fœdidale poilucretur Ecclesia romana mater nostra , neye populi seducerentur in errorem , charitatem discerent posthabere indulgentiis. Cietera omnia , ut sunt neutralia , à me viliùs asstimantur. Si autem et plura facere potero aut cognoyero , sine dttbio paratissimus ero. Christus servet Beatitudinem tuam in œternum. Ex Âltenburg, 3 martii, anno MDXIX.

F. Martious Lutberus, doctor.

Lettre de Léon X d Luther^ p. 362.

Dilecte fili, salutem etapostolicam benedictionem. Summoperè nobis placult ex litteris dilecti filii Garoli Miltitz, nuncii nostri ad diiectum fiUum nobilem yirum Fridericum Saxoniœ ducem destinati intelligere ea, quœ minus rectè à te scripta, aut yerbo dicta fuerunt non eo consilio ac proposito, ut nos aut sedem apostolicam et sanctam romanam Ecclesiam in aliquo oiïenderes, sed ut à quodam religioso per diiectum iiiium nostrum Albertum tit. sancti Chrysogoni presbyterum cardinalem ad pubiicandas certas indulgentias deputato pro.

vocatus, ei respondens, à te scripta dicta vc fuisse, teque, dum acriùs illum persequeris, prolapsum ultra quàm voluisses lionestatis ac veri terminos excessisse , maturèque illis consideratis amarissimo dolore tactum doluisse ac ingemuisse, paratumque esse omnia etiamscriptis revocare, acprincipibus et aliis, ad quos tua scripta pervcnerunt, erroreai tuum significare; in posterumque à simiiibus abstinere yelle , ac omnia etiam coram legato ista nostro revocaturum fuisse, nisi legatum Ipsum diclo religioso , quem tui erroris causam fuisse asseris, adversùs te nimiùm favere, ac in te duriùs animadvertere velle, timuisses. Nos igitur considérantes, quôd spiritus quidem promptus, caro autem infirma est ; et quod multa iracundiœ calore proferuntur, quœ deinde saniore consiiio cmendari debent, agimus gratias omnipotenti Deo, qui cor tuum illuminare dignatus fuit, ac etiam providere, ne Christi fidèles in his, quœ animarum salutem concernant, auctoritate ac doctrinâ tuA confisi, in tam graves ac perniciosos errores trahi possent. £t proptereà, Nos, qui illius vices in terris gerimus, qui non vult mortem peccatoris , sed ut convertatur et vivat , excusationes tuas paterno afTectu admittiçnus ; ac pro eâ, qaâ omnes viros, in quâcunque et prœsertim sacrarum litterarum scientiâ doctos.benevolentîA prosequimur, te coram audire et videre desideramus , ut revocationem , quam coram nostro legato facere veritus fuisti, coram nobis Chrigjti vicario, securè ac liber facerè valeas. Preesentibus igitur litteris acceptis, teitineri accinges» et ad nosrectà venies ; speramus autem quôd postpositis odiis, et conciliato animo, nec passione aliquâ, sed solo Spiritu Sancto repletus, et caritate munitus, ea, quae omnipotentisDei laudem concernunt, procurabis ita quôd nos te obedientiœ ûlium fuisse gaudebimus , tuque nos pium et ciementem patrem invenisse Isetaberis. Datum in villa nostrâ Manlianâ, sub annulo piscatoris, die XXIX martii, MDXYIX, pontificatûs nostri anno septimo.

PIJSGES JUSTIFICATIVES. $^53

Page 1