‹ Histoire de la vie des écrits et des doctrines de Martin Luther (volume 2)Chapitre 70 sur 74 · N«> XI · texte numérisé non relu

N«> XI

Lettre de Luther à Charles^Quint , p. 367.

Ad serenissimutn principem et dominutn , dominum Carolum y, Romanorum CfiBsarem, imperatorem augustum, Hispaniarum , etc., regem, archiducem Austriœ, etc.

Jésus.

Gratiam et pacem à Domino nostro Jesu Christo. Quôd ego Majestatem tuam serenissimam , imperator optîme Carole , audeo litteris adiré , ncmo non optimo jure mirabitur. Quid enim insolentius videri poterit , quàm regem regum et dominum dominantium in terris à vilietinOmse sortis homuncione compellari? Yerùm minus mirabitur, quisquis causœ magnitudinem contemplatus, de evangelicâ yeritate agi intellexerit : quae cùm digna sitetiam cœlestis majestatis thronum accedere, non indigna videri débet, quœ terrenum principem conveniat. Accedit, quod terreni principes, ut sunt imagines cœlestis, ita eos decet hune imitari, ut et ipsi in altis habitent, humilia tamen respiciant in terra , et suscitent de terrft inopem et de stercore erigant pauperem. Venio itaque inops et paupcr anle pedes tuae serenissimœ regiae Majestatis prostratus, indignissimuSi dignissimam tamen causam producturus.

Ëditi sunt à me nonnulli libelli , quibus multorum et magnorum mihi conflavi invidiam et indignationem : ubi duplici tutus esse prœsidîo debui : primùm, quodinvitusin publicum yeni, nec nisi aiiorum vi et insidiis prodiens scripsi, quidquid scripsi, nihil unquàm ardentioribus yotis expetens, quàm ut in angulo meo laterem : deindè quod , teste conscientiâ meft ac optimorum yirorum judicio, non nisi eyangelicam yeritatem studui eyulgare adyersùs superstitiosashumanœ traditionis opiniones , propter quam tertius jàm finilur fermé annus, ex quo patior sine fine iras, contumelias, pericula et quidquid adyersarii possunt excogitare mali. Frustra intérim veniam peto, frustra silentium ofTero , frustra pacis conditiones propoifo , frustra erudiri meliora postulo : unom est quod in

454 PliCBS IDSTIFICAT1YB8.

me paratur^ tantùm ut extinguar cum universo Evangelio.

Cùm autem omnia frustra tentftrïm , visum est tandem , exemplosancti Âthanasii, împeratoriam majestatem invocare, si forte Dominus dignetur per eam suae causas adesse. Quare serenissimœ Majestalituœ, Carole princeps regumterrae. suppliciter procumbens supplico : dignetur non me, sed causam ipsam veritatis , ob quam tibi solam datum est gladium gestare, in vindictam malorum, laudem verô bonorum , sub umbram alarum tuarum suscipere : et me in illâ non ampliùs nec longiùs tueri , quàm donec redditâ ratione , aut vicero , aut victus fuero. Nolo defendi, si impius et hœreticus inventus fuero. Unum peto, nedamnetur sive veritas , sive falsitas inaudita et inconvulsa.

Hoc enim regium et imperatorium tuum decet thronum , hoc tuum ornabit imperium , hoc tuum consecrabit posteris sseculum : si nonpaliatur Majestas tua sacratissima, ut impius conculcet et devoret justiorem se, et sit faciès hominis, ut propheta ait, quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem, dum sit judicium et contradictio potentior. Ita me commendo, ita confido, ita spero in tuam sacratissimam Majestatem , quam Dominus Jésus nobis servet, et magniScet ad gloriam Ëvangelii sui sempiternam. Amen. Dalum Wittembergœ, die iSjanuarii, annoMDXX.

Serenissimœ Majestatis tuœ ac rcgiae imperatoriœ

Clientulus deYotus Martinus Lutherus.

Page 1