N^ XII
Lettre de Luther à LéonXy p. 391.
Leoni X, romano pontifici , Martinus Lutherus , salutem , in ChristoJesu, Domino nostro, amen.
Inter monstra hujus sœculi, cum quibus mihi jam in tertium annum res et bellum est, cogor aliquandô et ad te suspicere, tutque recordari , Léo pater beatissime; imè cùm tu rnihi belli causa passim habearis, non possum ttnquàm.tut.
non meminisse. Et quanquam impîis adulatoribus tuis in me sine causa sœvientibus , coactus fueriro à sede tuâ ad futurum convocare concilium , nihil yeritus Pii et JuHi tuorum prœdecessorum vanissimas constitationes, id ipsum stullâ tyrannide proliibentium, non tamen unquàm intérim à tuA Beatîtudine sic alienavi , ut non totis yiribus optima quaequœ tibi sedique tuœ optârim, eademquc sedulis, alque quantum in me fuit, gemebundis precibus apud Deum, qusesierim ; atqui eos qui me autoritatis et nominis tui majestate hactenùs tenere conati sunt, penè contemnere ac triumphare cœpi, Unum superesse video, quod contemnere non possum, quae causa fuit, ut denuo scriberem ad tuam Beatitudinem. Hœc est, quôd accusari me et magno verti mihi vitio întelligo meam temeritatem , quA nec tuœ personne pepercisse }udicor.
Ego verè, ut rem aperlè confitear, conscius mihi sum, ubîeunque tuœ personae meminisse oportuit , non nisi magnifica et optima de te dixisse. Si verô à me secùs factum esset, ipsemet nuilis modis probare possem , et illorum de me judicium omni calculo Juvarem , nihilque libentiùs quàm pâlinodiam hujustemeritatis et impietatis meae canerem. Appellavi te Danielem in Babylone ; et innocentîam tuam insignem adversùs contaminatorem tuum Silvestrum quàm egregio studio tutattts sim , quivis lector intelligit abundè. Scilicet , célébra tior et augustior in omni tcrrarum orbe, tôt tantorum virorum litteris cantata opinio et vitœ tuœ inculpata fama , quam à quovis vel maximi nominis possit quâvis arte impeti. Non sum tam stultus , ut eum incessam , quem nullus non laudat; quin et mei studii fuit, eritque semper, nec eos incessere, quos publica fama fœdat. Nullius enim delector crimine, qui et ipse mihisatis conscius sum magnœ trabis mea; in oculo meo , nec primus esse queam, qui in aduiteram lapidem mittat.
Communiter quidemîn impiasdoctrinasinsectus sum acriter, et adversarios , non ob malos mores , sed ob impietatem, non segniter momordi. Cujus me adeo non pœnitet ut ani* mum induxerim, contempto hominum Judicio, ineâvehementià zeli perseverare, Cliristi ei^emplo, qui genimina vipe-
rarum , cœcos bypocritas , filios diaboli suos adyersarios pro zelo suo appellat. £t Paulus fîlium diaboli, plénum omni dolo et malitiâ magum criminatur, canes, subdolos, cauponatores quosdam tradit. Ubi , si des molliculos istos auditores , nihil erit Paulo mordacius et immodestius. Quid mordacius prophetis? Nostri sanè sœculi aures ita dclicatas reddidit adula* torum vesana multitudo , ut quàm primùm nostra non sentiamus probari, morderi nos clamemus, et cùm veritatem alio titulo repellere nequeamus, mordacitatis, impatientise, immodestise prœtextu f ugimus. Quidproderit sal, si non mordeat? Quid os gladii , si non csedat ? Maledictus vir, qui facit opus domini f raudulenter.
Quare , optime Léo , bis me lilteris rogo expurgatum admittas, tibique persuadeas me nihil unquàm de personâ tuâ mali cogitasse. Deindè me talem esse , qui tibi optima velim contingere in œternum, neque mihi cum ullo homine de moribus, sed de solo verbo veritatis esse contentionem. In omnibus aliis cedam cuivis. Yerbum deserere et negare non possum^ nec volo. Qui aliud de me sentit, aut aliter meo hausit, non rectè sentit, nec verahausit.
Sedem autem tuam , quœ curia Romana dicitur, quam noque tu, neque ullus hominum potest negare, corruptiorem esse quAvis Babylone et Sodomâ, et quantum ego capio, prorsùs deploratœ , desperatœ atque conclamatœ impietatis sanè detestatus sum , indignèque tyli sub tuo nomine et prœtextu Romanœ Ecclesiœ , ludi Christi populum , atque ita restiti, resistamque dum spiritus fideiin me vixerit. Nonquôd ad impossibilia nitar, et sperem meâ solius operâ , tôt repugnantibus furiis adulatorum , quidquam commoyeri in istâ Babylone confusissimâ. Sed quôd debitorem me agnoscam fratrum meorum, quibus consuli à me oportet, ut yel pauciores, yel mitiùs à Romanis pestibus perdantur. Neque enim aliud è Româ jam è multis annisin orbem inundet (quod non ignoras ipse) quàm yastitas rerum , corporum, animarum, et omnium pessimarum rerum pessima exempla; luce enim hœc omnibus clariora sunt , et facta est è Romanâ Ëcclesiâ , quondam omnium sanctissimâ , spelunca latronum licentio* sissima, lupanar omnium impudentissimum, regnum peccati.
mortis et inferni ; ut ad malitiam quod accédât , jam cogitari non possit , ne Antichristus quidem , si venerit.
Intérim tu, Léo, sicut agnus in medio luporum sedes , sicut Daniel in medio leonum , et cum Ezechiele inter scorpiones habitas. Quid his monstris unus opponas? Addetibi eruditissîmos optimos cardinales très aut quatuor. Quîd hi inter tantos? Antè yeneno omnibus pereundum yobis , quàm de reroedio statuere prœsumcretis. Actum est de Romanâ eurifl ', pervenit in eam ira Dei usque in finem. Concilia odit , reformari metuit, furorem impietatis suœ mitigare nequit et impletmatris suœ elogium dequA dicitur : Guravimus Babylonem, et non est sanata, derelinquamus eam. Ofiicii quidem tui cardinaliumque tuorum fuerat^ his malis mederi; sed ridet medicam ista podagra manum , et nec currus audit habenas. HAc aiïectione tactus dolui semper, optime Léo, his sœculis te pontificem factum , qui melioribus dignus cras. Non enim Romana curia meretur te tutque similes^ sed Satanam ipsum, qui et yerè plus quàm tu in Babylone istâ régnât.
O utinam deposita ista , quam tibi gloriam esse jactant hostes tui perditissimi, privato potiùs sacerdotiolo , aut hœreditate paternâ yictaresl Hâc gloriâ gloriari non sunt digni, nisi Schariotides, filii perditionis. Quid enim facis in curiâ , mi Léo, nisi ut quô quisque est sceieratior et execratior, eô feliciùs utatur tuo nomine et autoritate , ad perdendas homi- Dum pecunias et animas, ad multiplicanda scelera , ad opprimendam fidem et yeritatem, cum totfl Ëcclesiâ Dei? 0 reyerà, infelicissime Léo, et periculosissimo sedens solio! Yeritatem enim tibi dico, quia bona tibi yolo. Si enim Bernhardus suo Eugenio compatitur^ cùm adhuc meliore spe Romana sedes, licet tùm quoque corruptissima , imperaret, quid nos non queramur, quibus in trecennis annis tan tùm accessit corruptionis et perditionis?
Nonne yerum est , sub yasto isto cœlo nihil esse Romanfl curift corruptius, pestilentius , odiosius? Incomparabiliter enim Turcarum yincit impietatem. Ut reyerà quœ olim janua cœli, nuncsit patens quoddam os inferni , et taie os, quod , urgente ira Dei obstrui non potest , uno tantùm relicto mi-
&S8 PIÈCES . niSTIFIGATlVBg.
seris consilio , si queamus aliquot à Romano (atdixi) isto
hiatu revocare et servare.
Ëcce, mi Léo pater, quo consilio, quâ ratione in sedem istam pestilentiœ debacchatus sim. Tantùm enim abesl, ut in tuam personam saeYirem , ut sperarem etiam gratiam inituru m me , et pro tuâ salute staturum, si carcerem istum tuum imô infernum tuum strenuè et acriter pulsarem. Tibi enim tuœque saluti profuerit, ettecum multis aliis quidquid in impiœ hujus curiœ confusionem moliri potest omnium ingeniorum impetus. Tuum oflicium faciunt, qui huic malè faciunt. Christum glorificant, qui eam omnibus modisexecrantur. Breviter, christiani sunt > Romani non sunt.
Sed ut ampliùs loquar, nec hoc ipsum unquàm super cor meum ascendit, ut in Homanam curiam Inveherer, autquidquam de efl disputarem. Yidens enim desperata omnia salutis remédia, contempsi , et dato repudii libello, dixi ad eam: « Qui sordet, sordescat adhuc, et qui immundus est, immun- » dus sit adhuc, )> tradens me placidis et quietis sacrarum litterarum studiis, quibus prodessem Tralribus circum me agcntibus.
Hic cùm nonnihil proficerem, aperuit oculos suos Satan et servum suum Johannom Eccium, insignem Christî adversarium, extimulavit indomitâ gloriœ libidine, ut me traheret in arenam insperatam, captans me in uno verbulo, de primatu RomansB Ecclesiœ , mihi obiler elapso Hic Thraso ille gloriosus, spumanset frendens jaclabat , pro gloriâ Dei, pro honore sanctae sedis apostolicae , omnia se ausurum, et de tuâ inflatusabutendfl sibi potestate , nihil certiùs oxpectabat quàm yictoriam ; non tam primatum Pétri, quàm suum principatum inter theologos hujus sfeculi quœrens : ad quem non parvum momentum habere ducebat, si Lutherumducrret in triumpho. Quod ubi sophistse infeliciter cessit , incredibilis furia hominum oxagitat. Soniit enim suâ culpâ solius factum esse quidquid Romanœ infamioe per me natum est.
Atque sine me, quseso, optimoLeo, hic et meam aliquando causam agere, verosque tuos hostes accnsare. !Notum esse arbitror tibi, quid mecum egerit cardinalis sancti Sixti legatus tuus imprudcns et infelix , imo inQdelis. In cujus manu ,
PIÈCES JUSTIFIGAnVES. 459
ob tui norniois reverentiam, cùm me et omnia mea posuîs* 6em,non hoc egit, Dtpacem statueret, quam udo verbulo potuisset facile statuere, cùm ego tom promitterem sîlentium et finem causœ mrœ facturum, si adyersariis idem mandaretur. At homo gloriae non contentus eo pacto, cœpit ad versanos justificare, licentiam aperire, et mihi palinodiam mandare, id quod in mandatis prorsùs non habuit. Hic sanè, ubi causa in opiimo locoerat, illius importuna tyrannide venit in muttè pejorem ; unde quidquid post bœc secutom est , non Lutheri, sed Cajetani iota culpa est, qui utsiierem et quiescerem non est passus , quod tùm suinmis viribus poscebam. Quid enim facere ar^piiùs debui?
Secutus est Carolus Miltitius, et ipse Beatitudinis tuœ nuncius , qui multo et vario negotio cursans et reeursans , nihilque omittens, quod ad reparandum causœ slatum, quem Cajetanustemerèet superbe turbaverat, pertineret, vix tandem etiam auxilio illuslrissimi principis Friderici electoris effecit, ut semel et iterùm familiariter mecum loqueretur. Ubi de tuo nomine cessi paratussilere, acceptans etiam judicem vel archiepiscopum Treverensem, vel episcopum Nuremburgcnsem. Atque ita factum et impetratum. Dum hœc spe bonâaguntur, ecce alter et major hostis tuus, irruitËccîus cum disputatione LipsiGâ,quam instituerai contra D. Carolostadium, et nova accepta de primatu papsB quaestione, in me vertit insperata arma , et penitùs hoc consilium pacis dissipât. Expectat intérim Carolus Miltitius. Disputatur, judices eliguntur, nec h\c allqnid decernitur. Nec mirum; quandô Eccii mendaciis, simulationibus, technis, omnia ubique erant turbatissima , exulceratissima , confusissima , ut quocumquc inclinftsset sententia^ majus esset exoriturum ineendium ; gloriam enim, non veritatem quœrebat. Nihil et am hk omisi, quod ad me fleri oporteret.
Et fateor hâc occasione non parùm venisse ad lucem Romanarum corruptelarum, sed in quâ, si quid peccatum est, Eccii culpa est, qui onus suprà vires suscipiens, dùm gloriam suam furiosè captât, ignominiam Romanam in totum orbem révélât.
llic est ille hostis tuus, mi Leo> seu potiùs curiœtuas.
Hujus unius exenoplo discere possumus, non esse hostem adulatore oocentiorem. Quid enim su& adulaiione promovit» DÂsi malum, quod nuUus regum promover^ potuisset? Fœtet enim hodiè Romana curia in orbe, et .langue! papalis auctoritas, famosa inscitia malè audit, quorum nuUum audiremus, si Éccius Caroli et mecum de pace consilium non turbâsset, id quod non obscure et ipse sentit, serôet frustra indignatus in libellorum meorum editionem. Hoc debebat tùm cogitare, cùm totus in gloriam , sicut hinniens emissarius , insaniret , neque alia quàm sua in te, tuo tamen maximo periculo quaereret. Sperabat homo yanissimus me formidine nominis tui cessurum et taciturum (namde ingenio et eruditione non credo quod prœsumpserit) ; nunc cùm nimiô me confîdere etsonare videat, sera pœnitentiâ temeritatis suse, intelligit esse in cœlo, qui superbis résistât, et prœsumentes humiliet, si tamen intelligit.
Mihil itaquehâc disputatione promoventibus nobis nisi majorera confusionem Romanœ causœ, jam tertio Carolus Miltitius patres ordinis capitulo congregatos adit , conciiium petit componendœ causœ , quee jam disturbatissima et periculosissima esset. Mittantur hinc ad me , cùm viribus in me (Dec propitio ) non sit spes grassandi , aliquot celebriores ex illis, qui petunt, ut saltem T. B. personam honorera, et litteris humilitatis excusera innocentiam et tuam et meam; esse adhue rem non in extremo dcsperationis loco, si Léo X pro suA innatft bonitate manura admoveret. His ego, qui semper pacem et obtuli et optavi , ut placidioribus et utilioribus sludiis inseryirem, cùm et in hoc ipsum tanto spiritu sim tumultuatus, ut eos, quos mihi longissiraè impares esse videbara , magnitudine et irapetu^ tara verborura quàra animi compes* cerem , non modàiibens cessi^ sed et cura gaudio et gratitudine acceptavi, ut gravissiraura beneficium, si dignum fuerit spei nostrœsatisfacere.
Ita yenio, beittissime pater, et adhuc prostratus rogo, si fieri potest, manum apponas^ et aduiatoribus istis, pacis hostibus, dùm pacem simulant, frenum injicias. Porropalinodiara, ut canam , beatissime pater, non est quod uUuspraesuraat i nisi malit adbuc majore turbine causam inyolyere.
Deindè leges intcrpretandi verbi Dei non patior, cùm oporteat verbum Dei esse non alligatum , quod libertatem docet omnium aliorum. His duobus salvis, nihil est quod non faceVe et pati possim, ac libentissimè velim ; contentiones odi , neminem provocabo , sed proyocari rursùs nolo : provocatus autem, Christo magistro, elinguis non ero. Poterit enim tua Beatitudo brevi et facili yerbo contentionibus istis ad se vocatiset extinctis silentium et pacem utrinque mandare, id quod semper audire desideravi.
Proindè, mi pater Léo , cave syrenas istos audias, qui te non purum hominem , sed mixtum Deum faclunt , ut quœvis mandare et exigere possis. Non fiet ita , nec prœvalebis. Servus servorum es, et prœ omnibus hominibus miserrimo et periculosissimo locb. Non le fallant , qui te dominum mundi fingunt, qui sine tuâ auctoritate nullum christianum esse sinunt, qui te incœlum, infernum, purgatorium posse aliquid garriunt. Hostes hi tui sunt, et animam tuam ad perdendam quaerunt, sicut Esaias dicit : c( Popule meus, qui te beatum «praBdicant, ipsi te decipiunt. » Errant , qui te supra concilium et universalem Ecclesiam evehunt. Errant^ quitibi soli Scripturœ interpretandœ jus tribuunt; suas enim hi omnes impictatcs sub tuo nomine statuere in Ecclesiâ quœrunt, et, proh dolor! multùm per eos Satan profecit in tuis prœdecessoribus.
Summa , nullis crede , qui te exaltant, sed qui te humiliant. Hoc enim estjudicium Dei : Dcposuit potentes desede, et exaltavit humiles. Vide quàm dispar sit Christus suis successoribus , cùm tamen omnes yclint ejus esse vicarii , et metuo, ne reverà corum sint, et nimiùm seriô vicarii ejus. Vicarius enimabsenlis principis est. Quod si pontifex , absente Christo et non inhabitante in corde ejus, prsesit, quid aliud quàm yicarius Christi est? Ad quid tùm illa Ecclesiâ nisi multitudo sine Christo est ? quid verô taiis yicarius nisi antichristus et idolum est? Quanta rectiùs aposloli, qui se servos Christi appellant prœsentis , non yicarios absentis.
Impudens forte sum , tantum verticem yisus docere, à quo doceri omnes oportet , et sicut jactant pestilentise tuae, à quo Judicaiitîum throni accipiunt sentenliam.Sed «emulor sanctum
pitCB^
/CSTIFIGÂTIVES.
i^ • iib^ii^ de ConsideraHone ad Eugenium , oaifii Berosr^'"'"^oriter noscendo. Neque enim docendi studio ,
poati^^' ^^^glisque soWicïiudinis officio hoc facio, quaecogit
^'^ ^fm omï^ià tua vereri proximis nostris, nec patitur ra-
'^^em dîg'ii^^^^ aut indignitatis haberi, solis periculiset
^^^^oiodis aJienis intenta. Cùm enim sciam tuam Beatitudi-
ijetti versari et fluctuari Romœ, id est, medio mari inOnitis
pericuiis undiquè urgente, etcfl te miseriœ conditione labo-
f-antem , ut etiam cajusque niinimi fratris minimâ ope indi-
geas , non videor mihi absurdus» si intérim msgestatis tuae
obliviscar, dùm odicium impie vero. Noio adulari in re tàm
scriâ et pericuiosâ, in quâ si amicus esse et plus quàm subjec-
tissimus tibi non inteiiigar, est qui intelligat , et judicet.
In fine, ne yacuus advenerim, beatissime pater, meum affero tractaculum hune sub tuo nomine editum, yelutauspicio paciscomponendœ, et bonœ spei; in quogustare po^sis, quibusnam studiis egomalim etpossim fructuosiùsoccupari, si per impios adulalores tuos iiceret, etjiactenùs licuissel. Parva res est, si corpus spectes, sed summa, ni fallor, viCœ christianae compendio congesta , si sententiam captes. Ncque habeo pauper aiiud , quo gratificer, nec tu alio eges, quàm spirituali dono augeri. Quo et meipsum Paternilati et Beatitudini tuae commeudo, quam Dominus Jésus servet in perpetuum. Amen.
Wittenbergœ, mdxx, 6 aprilis.