JESUS
Gratiam et pacem k Domino nostro Jesu Cbristo. Quèd ego Majestatem tuam serenissimam, imperator optime Garole, audeo litteris adiré, nemo non optimo jure mirabitur. Quid enim insolentius videri poterit, quàm regem regum et dominum dominantium in terris à yili et infimie sortis homuncione compellari? Verùm minus mirabitur, quisquis causai magnitudinem contemplatus, de evangelicâ veritate agi intellexerit : quse cùm digna sit etiam cœlestis majestatisthronumaccedere,non indigna videri débet, quse terrenum principem conveniat. Accedit, qu6d terreni principes, ut sunt imagines cœlestis, ita eos decet hune imitari, ut et ipsi in altis habitent, humilia tamen respiciant in terra, et suscitent de terra inopem et de stercore erigant pauperem . Veuio itaque inops et pauper ante pedes tuae serenissimae regiae Majestatis prostratus, indignissimus, dignissimam tamen causam producturus.
Editi sunt k me nonnulli libelli, quibus multorum et magnorum mihi conflavi invidiam et indignationem-: ubi duplici tutus esse prresidio début : primùm, quôd invitus inpublicum veni, nec nisi aliorum vi et insidiis prodiens scripsi, quidquid scripsi, uibil unquam ardentioribus votis expetens, qukm .ut in angulo meo laterem : deindè qu6d, teste conscientiâ meâ, ac optimorum virorum judicio, non nisi evangelîcam veritatem studui evulgare adversùs superstitiosas humanae traditionis opiniones, propter quam tertius jam finitur fermé annus, ex quo patior sine fine iras, contumelias, pericula et quidquid adversarii possunt excogitare mali. Frustra intérim veniam peto, frustra silentium offero, frustra pads conditiones propono, frustra erudiri meliora postulo : unum est quod in me paratur, tnntùm ut extinguar cum universo Evaiigelio.
580 lUSTOlRË DE LUTHER.
Ciiin aulein omnia frusti'ii tentariin, visum est tindeni, exemplo sancti Atliaiiasii, iaiperatoriam majestatem inyocare, si forte Dominus dignetur per eam su» caus» adesse. Quare serenissimse Majestati tuœ, Ga~ rôle princops regum teitae, suppliciter procumbens supplico : diguetur non me, seid causam ipsam veritatis, ob quam tibi solam datum est gladium gestare, in vindictam malorum, laudem verô bonorum, sub iinibram alarum tuarum suscipere : et me in illâ non ampliùs nec longius tueri, quiim donec reddità ratione, aut vicero, aut victus fuero. iXolo defendi, si impius et hsereticus inventus fuero. Unum peto, ne danmetur siye yeritas, sive falsitas inaudita et inconvulsa.
Hoc emm regium et imperatorium tuuin decet thronum, boc tuum omabit imperium, hoc tuum consecrabit posteris sa}culum, si non patiatur Majestas tua sacratissima, ut impius conculcet et devoret justior(^ se, et sit faciès bominis, ut propbeta ait, quasi pisces maris, et quasi reptilia non babentia dueem, dum sit judicium et contradictio potentior. Ita me commendo, ita confido, ita speroin tuam sacratissimam Majestatem, quam Dominus Jésus nobis servet, et magnificet ad gloriam Ëvangelii 'sui sempitemam. Amen. Datum Wittcmberga?, die 15 ja> nuarii, aono mdxx.
Serenissimae Majestatis tuœ ac regia* imperatoriic
Clientulus devotus
MaHinusLuTnERus,