‹ Histoire de la ville de Noyon et de ses institutions jusqu'à la fin du XIIIe siècleChapitre 102 sur 123 · QUEDAM ORDINATIO SUPER DEBITIS VILLARUM ET COMMUNITATUM HIC · texte numérisé non relu

QUEDAM ORDINATIO SUPER DEBITIS VILLARUM ET COMMUNITATUM HIC

DESCRIPTORUM.

Ordinatum est de debitis communitatum villarum Noviomensis et Hamensis.

1. Primo. Vocabuntur omnes creditores duobus edittis, cum intimatione quod si non comparuerint, quod de cetero super tradito suo non audientur.

2. Secundo. Inducentur et compellentur creditores illi qui venerint, primo ad remittendum de debito eo quod fuit usurarum, aut summaria cognitione prehabita, de usuraria pravitate suspectum. Deinde eciam quod purum et legale restabit debitum inducetur ad remissionem quote, si possint induci, sine compulsione tamen.

3. Tertio. De illo debito quod restabit, prededucta usura, ut dictum est, et remissione prehabita graciosa, fiet sic : quia scietur et inquiretur diligenter per quorumdam administratorum maliciam, dolum vel culpam communia dampnificata fuerit, et de quantitate dampni fiet executio in bona ipsorum ubicumque sint, mobilia et immobilia, et ad quemcumque transierint per obligationem contractam sive per venditionem, sive per dationem in solutum. De residuo vero debiti fiet executio in bona mobilia omnium de universitate, ubicumque sint, et in immobilia

tantum existencia extra villas communitatum, similiter aut per venditionem aut per dationem in solutum.

4. Quarto. Vocabuntur omnes renduales, id est illi qui emerunt redditus super communias ad vitam suam, ut compareant cum instrumentiset litteris, cum intimatione quod nisi invenerint infra terminum competentem; quod de cetero, super illis redditibus non audientur. Et cum venerint, scietur cumeis et per litteras eorumdem quantitas precii et tempus emptionum. Et si tanto tempore perceperint redditus, quod concurrat utilitas percepta cum ulilitate precii vel excedat, suspendetur exactio dictorum reddituum quousque communitas de debitis fuerit liberata.

5. Quinto. Quia occasione servientum dampnifîcantur in multis creditores et communie, duo servientes deputabuntur cum moderatis gagiis ad execucionem predictorum, secundum formam que tradetur eisdem; et computabitur bis in anno et jurabunt quod ultra gagia nichil percipiènt, etiam si eisdem offeratur.

6. Sexto. Hereditates vero que sunt intra villas predictas non vendentur nec dabuntur in solutum, ne destruatur corpus communie et quia de facili non invenirentur emptores.

7. Septimo. Quod nullam causam moveant, nisi prius petita licencia a deputatis qui eis dabunt vel denegabunt, prehabito consilio curie, si fuerit danda vel deneganda.

8. Ad bec autem exequendaet fideliter implenda deputabuntur taies, ballivus Viromandie et Stephanus de Scambio.

9. Et a die vel termino assignatis creditoribus, ut premissum est, dabitur licencia hominibus communitatum ut mercaturas' suas eundo et redeundo ad nundinas et mercata valeant exercere, ita quod nullus, occasione debitorum, in eos vel eorum bona manum possit extendere, nisi persone que per nos ad hoc super hoc fuerint deputate.

In parlamento Candelose, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo.

( Arcli . Nat. JJ, 34, n° 31, f° 36, publ. dans Giry. Documents sur les relations de la royauté arec les villes, en France, de 1180 à 13lk, p. 138, indiq. dans Boutaric : Actes du Parlement, n° 2753, B. — Texte français dans Boutaric : Rapport sur une mission en Belgique. Arch., missions scientif., 2e série, tome U, p. 312; d'après une copie du XNe s. des Archives de Gand.

Bornage de la banlieue de Noyon.

C’est la veue que li roys et le ville de Noyon fîsent a l’evesque de Noyon, dedens les merkes de le commune de Noion, en l’an M CG IIIIXX et XII, as ottaves de le Pasque.

Premièrement au berfroy la ou les cloques pendent de le commune et d’iluec en le maison de le ville, la ou li maires et li juré tienent leurs plais, et d’iluec au markié au blé, et par les quarrefours du markié au blé et d’iluec au quarrefour de la rue Saint-Eloy, et d’iluec a la croix de fer et d’iluec parmi le pré Saint-Eloy, et d’iluec au pont de l’Orgueil et du pont de l’Orgueil a la capelle de Morlaincourt et d’iluec a le bousne de le croix messire Raoul Flamenc et d’iluec a le haye de le vigne de lozait, droit au mont Saint-Simion et d’iluec a le mote dessus Happlaincourt et d’iluec a l’arbre de Happlaincourt et d iluée a la bousne dehors l’ourme d’Aquilly et d’iluec a la bousne du bos le castellain, et d'iluec a le vigne de l’abbeye, au bas d’iluec, a le bousne de le sole Saint-Martin et d’iluec a l’espine dehors Vauchelles et d'iluec a le rue Judas et d’iluec a le bousne de Haurmont et d’iluec au Pont l’Evesque a le bousne devant le maison Colart de Lacheny, et d’iluec a le courbe fauls qui es près le castellain et d’iluec a l’abruroir des Glers et d'iluec au pont de l’Orgueil la u on commencha.

Ghest le monstrée que on fist au bailli l’evesque et a sen prevost et a sen procureur, la fut li prevos de Channy de par le roy et y eut des hommes le roy ch’est assavoir Thumas de Pontmel et Raoul de Viri, et comme homme l’evesque, Jehans de Nunle et Régnault le Ventrier en tesmoignaje et grant foison des autres gens.

(Livre rouge, f° 2G r°.)

1292, Rr JUIN .

Vente au roi Philippe le Bel , par le châtelain Gautier ou Gaucher , de la

châtellenie de Noyon.

In nomine Domini nostri Jesu Gbristi. Amen. Anno incarnationis ejusdem Domini M° GG° XG° II0, indictione V., Kal. junii, die scilicet Trinitatis, in mei Simonis notarii et te.st.ium subscriptorum presentia constitutus vir dominus Galterus, dominus de Tborota, quondam castellanus Noviomensis, recognovit et in veritate asseruit, de assensu et voluntate domine Margarete, vicedomine Gastellanensis, uxoris sue, vendidisse, tradidisse et nomine venditionis pureetbonein perpetuum quitavissc ac penitus dimississe excellentissimo principi et domino nostro Philippo, Dei gratia Francorum régi illustri, et suis heredibus et successoribus et causam habituris ab eis, sesteragium Noviomense, molendinum de Gourcelles cum homagiis pertinentibus ad eumdem, riparium, pro ut se protendit, intra et extra communiam, omnem justitiam et dominium que habebat in aqua Verse usque ad calceiam de Genvri , et super eamdem calceiam justitiam quam habebat in vannellis levandis , quando opus ; subtus vero dictum molendinum omnem justitiam et omne dominium et punctum aque, usque ad os Isare ; item, joindragium suum, preposituram Noviomensem, cum omnibus expletis ad eos pertinentibus intra villam et banleucam Noviomensem, domum suam prout se comportât, sitam ante domum episcopi Noviomensis ;

item procurationem commestibilium seu cibariorum et cavellarüm redditum quem habebat in sale; terram arabilem de Ponte Episcopi, census omnes quos habebat et habere consueverat, apud Hairimont et in locis adjacentibus, sive intra sive extra communiam, ventas, exitus, justitiam et dominium eorum, piscariam et quidquid habebat in aqua, portus pontesque, cum justitia et dominio quibuscumque eorumdem, et specialiter quidquid habebat et habere poterat et debebat jure quocumque in castellania Noviomensi et ejus pertinentiis, infra terminos predictos ville Noviomensis et banleuce predicte, in proprio dominio [cum] redditibus , obventionibus, juribus, justitia et dominio altis et bassis et quantiscumque aliis, absque retentione quacumque sibiet suis heredibus, seu successoribus in posterum, reservando tamen molendino et sesteragio predictis de XL modiis bladi, II sestariis minus, neenon censibus Noviomensibus et de Hairimonte de X libris, ex una parte, et XXX solidis par. ex altéra etiam modo perpetuo oneratis, pro pretio VII millium librarum parisiensium suarum quictarum, quas a predicto domino rege recepit in pecunia numerata et de qua pecuniesumma tenuit se pro pagato et contento; cedens eidem domino régi et ejus heredes et successores, ac penitus transferentes omnem actionem et omne jus, quod sibi et suis heredibus tam in possessione quam in proprietate competebat et competere poterat, in omnibus et singulis supradictis nihil juris et actionis sibi et suis heredibus in eisdem cetero retinendo. Promisit etiam dictus miles, fide prestita corporali, quod contra venditionem et quitationem hujusmodi aliqua causa vel ingenio, de jure vel de facto, per se vel per alium, directe vel indirecte, manifeste vel occulte, non veniet in futurum nec contravenienti commodabit assensum, renuntians in hoc facto exceptioni non numerate nec habite et non recepte pecunie, deceptioni ultra dimidium justi pretii, actioni fraudis, lesionis, deceptionis, et in factisomni privilegio a domino papa et a quocumque principe obtento et etiam obtinendo, omnique consuetudini patrie et statutis, omnique auxilio juris canonici et civilis et omnibus defensionibus, allegationibus juris et l'acti, quas pro expressis voluit in presenti cedula et enumeratis liaberi, que contra venditionem istam pussent opponi seu dici, juribusque dicentibus generalem renuntiacionem non valere. Promisit insuper fide data quod predicta omnia bona vendita dicto domino régi et suis garandis et aliis liberabit et defendet in judicio et extra ad usus et consuetudines patrie, suis propriis sumptibus et expensis contra omnes juri et justitie parère nolentes. Ad hec autem omnia et singula observanda et flrmiter adimplenda , nos dictus dominus Galterus , dicto domino régi et suis, se, heredes et successores suos et omnia bona sua heredum et successorum suorum, mobilia et immobilia, presentia et futura, ubicumque sint et fuerint, specialiter obligata volumus expresse, et se, heredes et successores suos ad hec compelli, per dominum suum ac per ballivos suos, neenon per vindictionem episcopalem et ordinariam episcopi Noviomensis, salvo tamen et ipsi retento quod ipsi bona sua servientes de manupastu et eorum bona pro facto suo in villa et banleuca Noviomensi arrestari non possint, quodque si aliqui liberi homines ipsius conditionis aliquam habeant francisiam , libertatem aut immunitatem qualemcumque in villa Noviomensi, eos omnino voluit a dicta venditione excludi. Feodatarii vero sesteragii et

molendini hii sunt : Joannes dictus miles de Fera , armiger , Joannes Gibari miles, Simon de Galvomonte et Ondardus li Boquipr, Prenominata vero domina Margareta, uxor dicti militis, ibidem personaliter existens, spontanea, non vi, metu, fraude, vel dolo ad hoc inducta, ut dicebat, predictis venditioni et recognitioni suum prebuit assensum, et quoniam in rebus prenominatis venditis , jus dotis dotalicii vel donationis propter nuptias dicebatur habere, voluit et expresse consensit, quod predicte res vendite, ab omni onere dotis dotalicii et donationis propter nuptias, sint exonerate ; et confirmavit plenius per me notarium infra scriptum , predictam venditionem istam ratione dotis dotalicii vel donationis propter nuptias posse de jure reclamare, et commisit mihi notario, vice et nomine omnium quorum interest vel interesse poterit, stipulandi et per fidem suam, in manu mea specialiter promissam, quod in dictis rebus venditis, ratione dotis, dotalicii sive donationis propter nuptias vel quarumvis aliqua ratione, nihil de cetero reclamaret, vel reclamare prûmitteret, et hoc quod predictus dominus Galterus voluit et expresse consensit ibidem quod dos, dotalicium, sive donatio propter nuptias, sit salva in terra quam habet dominus Galterus in castellania de Thorota, terra et pertinentiis ejusdem in quibuscumque rebus et locis existant; et eidem domine Margarete, petenti et recipienti ac etiam acceptanti , dictas dotem , dotalicium, seu donationem propter nuptias resignavit in excambium , viva voce , ut in certa estimatione seu valore, ipsa domina, in dotem, dotalicium, seu donationem propter nuptias, habeat in dicta terra Thorote, juxta jus quod habebat seu sibi competebat in eadem , etiam ipsa habebat in terra et castellania Noviomensi, et in rebus omnibus supradictis ; promittentes dicti dominus G. et Margareta ejus uxor, fide interpositacorporali, quod contra premissa vel aliquid premissorum, per se vel per alium, non venient in futurum, et ad hec similiter observanda obligaverunt omnia bona sua mobilia et immobilia, presentia et futura. Renunciavit etiam dicta domina Margareta per fidem suam exceptioni non resignate dotis, dotalicii, sive donationis propter nuptias, exceptioni doli, fraudis, circumventionis, impulsionis, vis et metus et omni alii defensioni seu exceptioni competenti, vel captationi.

Actum Parisius, in ecclesia Beate Marie Parisiensis, presentibus venerabilibus viris, magistris, Lamberto de Quercu, canonico Montis Fulconis, sigillifero parisiensi, Ricardo de Monte Desiderii, clerico domini regis Francie, Petro de Sinquinto clerico, domino Egidio do Sancto Florentino milite, Jacobo de Petra et JoanneLampipecurte, multis aliis testibus vocatis ad hec specialiter et rogatis. Et ego Simon, dictus de Goquina, clericus, auctoritate sacrosancte Romane ecclesie, publicus notarius, premissis omnibus presens interfui et eadem scripsi , publicavi, meumque consuetum signum apposui rogatus.

{Bibl. Nat., fonds français 12031, pièces justificatives des Nouvelles Annales de Sézille, partie K, f° 12. Il n'y a pas de foliotage général pour ce volume qui est resté divisé en cahiers. La copie de Sézille. la seule qui reste de ce document, a été faite au xvm« siècle d'après le Livre rouge de l’ Evêché de Noyon, f° 100 v°, registre aujourd'hui perdu. La partie du manuscrit de Sézille où se trouve ce texte est écrite d'une manière confuse, à peine lisible, et présente des taches en certains endroits. On a dû, pour cette raison, conjecturer quelques mots qu’il n'a pas été possible de déchiffrer malgré toutes les tentatives. On a cru néanmoins devoir publier ce document, à cause de son importance, tel qu’on est parvenu à le reconstituer )

Page 1