Mot surchargé
audientes non potuimus non mirari quod , quotiens ecclesie tue canonici adversum te movent aliquid questionis, in contumeliam Dei et contemptum tuum, a divinis cessant officiis et temeritate propria commissam tibi ecclesiam interdicunt. Nos igitur, attendentes quantum id indignum sit et obvium religioni , predicte canonicorum usurpationi volentes occurrere, presentibus litteris artius interdicimus ne iidem canonici questionis obtentu, quoniam aliquid contra te se proponunt habere, a celebratione divinorum abstineant vel prescripta ecclesiam interdicant, cum super querelis suis coram metropolitano tuo aut in presentia nostra, vel judice delegato, suam possint justiciam obtinere. Nulli ergo omnino hominum, etc. (sic).
( Petit cartulaire du chapitre de Laon, f° 39, aux Archives départementales de l’Aisne. — Cf. Jaffé, Regesta, 2° éd., n° 15394.)
■1185, 7 mars. Vérone.
Bulle du pape Lucius III , portant défense au chapitre de Noyon de lancer l’interdit sur la ville, en cas de dommage à lui porté par l'évêque , le châtelain ou la commune.
Lucius cpiscopus servus servorumDei, venerabili fratri R. (Reinaldo) Noviomensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem . Ex suscepto tenemur administrationis officio, ea que juri et religioni obviant, prohibere ne fiant, et si temeritate qualiter admissa fuerint salubri consilio revocare, ut apostolici moderaminis auctoritate quassentui que contra statuta juris canonici attemptata noscantur. bane multiplici conquestione didicimus quod decanus et canonici ecclesie tue hanc a te licenciam impetrarunt, ut malefactores suos quos vellent, quando vellent, sine tuo assensu, vinculo anathematis innodarent; adjectum est insuper quod quotiens eis aliqua injuria vel per te, vel per castellanum , vestrosve ministros seu communia inferetur, propria possent. \oluntate cessare et totam civitatem subjicere interdicto , ita et quod abbatie et parrochiales omnes ecclesie eidem sentencie subjacerent. Quia vero memorata licencia et sacris adversa canonibus et in gravamen innocentium introducta dinoscitur et in ipsius Dei redundat injuria a cujus laudibus hac occasione cessatur, multumque detrimentum animabus fidelium probatur afferre, eam viribus carere decrevimus et apostolica auctoritate cassavimus. Cum ipsi canonici in presentia nostra vel metropolitani vel tui ipsius aut judicis delegati a nobis valeant justiciam obtinere alienum quippe ab ecclesiastica gravitate videtur et canonicis obvium institutis, ut excommunicandi potestas, que de judicio pendet antistitum, in multitudinis ponatur arbitrio que ad hoc aliquotiens ammositate potius quam ratione movetur. Nulli ergo omnino hominum, etc.
Datum Verone, nonismarcii.
(retu c.art. du chap. de Laon, f> 39 r». - Cf. Jaffé, Regesta, 2= éd., n° 15378.)
Concession par l’évêque Etienne de Nemours aux lépreux de Noyon d’un
chapelain particulier.
[n nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Stephanus, Dei miseratione Noviomensis episcopus, universis presentibus ac futuris quibus pagina presens innotuerit, in perpetuum. Ka que pietatis studio miseris ac miserabilibus personis miserabiliter indulgentur, ne ullis in posterum acclamationibus perturbentur, ut sua constent et in perpetuum gaudeant firmitate, nostri interest officii providere. Quapropter, dilecti in Gbristo filii, mundo dejecti sed Deo preelecti leprosi, extra castrum Noviomensis urbis nostreimpatientia egritudinis constituti, quos quanto graviusin carne man us Domini aflligi voluit, tanto propensiore, caritatis affectu, vos et vestra tenemus et volumus confovere ut qui lioniinum solatio privati estis, Dei servicio ad solatium anime gaudeatis, domui vestre ut proprio in perpetuum gaudeat capellano, ad precationem leprosorum virorumque servientium vobiscum commorantium , salvo jure episcopali, assensu capituli Noviomensis, misericorditer indulgemus, ipso tamen capitule, sicut in aliis habet ecclesiis suis, jus eligendi capellanum sibi plenius retinente, nostreque erit dignitatis ad presentationem prefate ecclesie capellanum vestrum cura investire. Ut igitur hec nostra et ecclesie Noviomensis facta concessio vobis débita gaudeat firmitate, presentem paginam tam nostri quam ecclesie nostre sigillorum patrocinio dignum duximus communire. Si quis vero in posterum hanc concessionis nostre seu confirmationis paginam templaverit infirmare, anathematis sententia se noverit incurrisse.
Actum anno Verbi incarnati M° G0 octogesimo octavo.
( Cart . du chap. de Noyon, f° 115 v°.)
1191. PÉUONNE.
Philippe-Auguste abandonne le droit de gite qu’il avait annuellement à Noyon et le remplace par une redevance annuelle de 160 livres parisis.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gracia Francorum rex. Noverint universi présentes pariter et futuri, quoniam très procurationes quas singulis annis habebamus apud Noviomum, quittavimus tali modo quod communia Noviomensis dabit nobis et heredi nostro singulis annis centum et sexaginta libras parisiensium, reddendas nobis et heredi nostro Parisius, singulis annis, in octabis Omnium Sanclorum. Quod ut perpetuam obtineat. stabili-
tatem sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, présentera paginara precepimus confirmari.
Actum Péroné, anno ab incarnatione Domini M° C° nonagesimo primo, regni nostri anno leuiodecimo. Astantibus in palatio nos-tro quorum nomina supposita sunt et signa : dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Constabuîario nullo. Data vacante (monogramme) cancellaria.
[Livre rouge, f» 3. — Copie annotée dans Colt, i loin Grenier, roi. 165, et copie envoyée par le même dans Coll. Moreau Ch. et Dipl., vol. O'i, /'“ 11. — lndiq. dans Delisle, Catal. des Jct.es de Pliil. Aug, n° 361.)