Séance du 9 octobre
3. Florentii, Wigorniensis monachi, Chronicon ex chronicis, etc., éd. Benjamin Thorpe (Londres, 1849); t. II, p. 239,
4. Revue, t. 1, p. 610; t. II, p. 299; tirage à part, p. 44, 179.
h» Journal asiatique '. M. R. Hilgenfeld vient do publier- le texte arabe établi d'après deux manuscrits du Vatican 8, accompagné d'une traduction latine et de notes, les unes philologiques, les autres historiques, empruntées pour la plupart a celles que nous avons ajoutées à notre traduction du syriaque ou aux observations critiques dont celle-ci a été l'objet. Voici d'ailleurs la traduction intégrale du document donnée par M. R. Hilgenfeld :
Jabalaha tertius. Hic pater iuvenis fuit pulchrae formae, barbae recisae. Deinde in sede (scil. patriarchali) floruit, donec senex venerandus factus est. Atque ille ex Turcis (scil. oriundus) ex regione Hafà ex patria sua in servitio kani magni venit, et causa, cur in hanc terram veniret, fuit, ut Hierosolyma viseret; kanus autem cura eo vestimenta, quae in Jordanem fluvium imbueret et super Domini Christi sepulchrum expanderet, transmiserat. Ubi autem ad castra honorata pervenit et mandata sua et imperia Abacà kano, sultano magno, ostendit, ille respondit : « via non est tuta, atque gloria vobis procera est et pércrebuit fama vestra et in terris omnibus in publicum prodiit, vobisque timeo ! » Erat autem apud eum praeceptor eius et magister, qui eum docuerat et instruxerat et discipulum in vita monasteriali fecerat, cui nomen Rabano Barsaumae erat, vir gnarus, ingeniosus; perfectus, quod ad speciem; longus, quod ad staturam; pulcber, quod ad formam atque figuram pertinet. — Atque responsum fuit eius : « Quae eum ita sint, ecce, proficiscemur, ut patri nostro et patriarebae Domino Denha catholico officium praestemus et benedictionem ab eo petamus et in patriam nostram revertamur. » Adfuit igitur (scil. Jabalaha) apud eum (scil. Dominum Denha) Bagdadi et spatium longum temporis mansit et unà ad castra (regia) ascenderunt, et hic pater (scil. Denha) eum (scil. Jabalaham) Métropolitain super Tancutnominavit et rébus necessariis instruxit et in terram illius transmisit. Atque eum Deus — ei sit laus et exaltetur! — eum metropolitae muneri praeficiendum elegisset, illi via, qua ad gregem suum incederet, defuit ; itaque rétro versus est Arbela et Dakokae in monasterio Domini Sabrischou' habitavit:
Atque die quodam a monachorum eremitarum sanctorum aliquo ei dictum est : « Nihil prodest, quod hoc loco sedes; surge, proficiscere Bagdadum, propterea quod Deus te elegit, ut ecclesiam suam regas, et ecce catholicum iam mortuum invenies et patriarchatus ad tetran sferetur ! » Nomen autem monacho illi eremitae, qui ei talia dixit, Raban Soulàca erat. Itaque se expedivit et Bagdadum pervenit luuae die, primo ieiuui dominici die, et catholicum iam mortuum invenit et contionem, (scil. hominum), quipro illo orabant, in ecclesia. Postquam autem (acil. dominua Denha iu capulo] reconditus est ascendit (scil. Jabalaha ) iu SUggestUU) et