ELOGE DE MÂRTI>' LEMAISTRE PAR DAVID CRANSTON
flalToduit comme supplément au catalogue de Trithéme, en tète du livre intitulé : Quxs lianes additx in libriim de Fortitudine magistri Martini de Magistris.)
Vers 4 510.
Si viros nostrse tempestatis illustres, qui in sacris aut scripseront aut aliqiiid ediderunt litteris, liber ille de scriptoribus ecclesiasticis insignis commémorât, qua incuria aut potius injuria posteritati nomen tuum commendare pepercerit non satis demiror, moralissime Martine, pariter et doctissime. Dignus enim es cujus memoria fetemitate donetur, qui non niodicislucubrationibus, sed n)aximis^^|,^lii5pr^ecipuas moralis philosophiae partes (qu« de cardinalibus virtutibus tractant) tuis libris argutissime inseruisti. Quarum primam partem (quae de fortitudine agit^ cura fortissimis hostibus manus conserendo, eosdemque modo lanceis, nunc ensibus nec non pugionibus argumentosis vincendo, fortissimo es aggressus, et illos, cum propriis armis diffideres, suis telis subjugare conabaris, adeoque vicisti ut de charissimis non sit, qui vellet eis adesse auxiiio ; quibus tandem semivivis relictis, victoriam adeptus diceris et assecutus. Non minus passiones, temperantiam nitentes opprimere, subjecisti, conculcasti. materiamque illam tum fructuosam tum statui ecclesiasticali accommodatissimam, cum eisdem viris certamen continuans, non minus clare quam subtiliter terminasti, et non raodicum utilitaris ferventibus studiosorum in theologia animis judicaris (nec immerilo) attulisse. Hanc ob rem te scriptorum ecclesiasticoriun numéro censeo adscribendum ; denique tuam moralem ac praeclaram vitam cum opusculis editis,
APPE5DICK. 323
prout a tide dignis accepero, stylo ferme eodem utens, quo et ille ecclesiasticorura descriptor usxis est, paucis plurima complectens, recensebo.
Martinus, natione Gallus, Turonensis, div» Barbarae gymnasii primarius ejuàdemque arapliator magmficus, in utraque philosophia non mediocriter doctus, sacrarum litterarum Parrhisiensis eruditisbiraus professer, subtilis ingenio^ sermone scholasticus, alior-umque impugnator acerrimus, praeclara scripsit volumina, e quibus subjecta feruntur : De fortiludine, lihrnm unum ^Deteniperantia^ libmni unum ; De consequentits, librum u ura ; De priedicabilibuSj librum unum.
Alia insuper nonnuUaedidit : De jiutitia[nl fertur' librum unum; super Fiindamenta niontium lectiones perutiles ; sed haec ad nostram notiham non pervenerunt.
Claruit tempore christianissimi régis Gallomm Ludovici undecirai, cujus et confessor fuit ; sub quo et diem clausit extremum. Poslremo Cleriaci, ad divae Virginis aedem in pace sepultus est, eo in loco quo et Ludovicus ipse quiescit, ut, qui vivus regio laleri adhrerebat, mortuus sejungeretur minime.
CERTIFICAT D ETUDES D UN BARBISTE DU TEMPS d' ANTOINE PELIN.
(Imprimé dans Duboulay, Historia Unive.fsitatis Paris., t. VI, p. 93S.)
■ Pour les années I5H-I5I4. *
Ego Furcaeus de Cnmbray, theologorum Parisiensium niinimus, certifico dudum me rexisse unum cursum artium integrum in collegio divae Barbarse Parisius; in quo quidem cursu artium Petrus Mansart, diocesis Noviomensis, tune scholaris, studuit sub me omnes libros, secundum consuetudinem universitatis Parisiensis requisitos ad gradum licentiarum arlium. Quem quidem graduin licentiaium artium sub me adeptus est anno Domini MDXIII, ante Pascha. Et quia colendissimus magister noster Pelin., tune primarius dicti collegii divae Barbarae, dudum defunctus est, eertifieo eumdem Petrum Mansart i\ii%i,e verum artium scholasticum, non discholum nec vagabundum, sed moram trahentem in dicte collegio per très annos cum dimidio aut eo cireiter, durante scilieet praedicto eursii meo artium. Teste signo meo manuali huic eedulae apposito, anno IMDXXXV, die vero martis xxx. et penultiraa, ante Pascha.
INSTRUCTION EN SEPT POINTS POUR L ETABLISSEMENT D UN COLLEGE DANS LE GENRE DE SAINTE-BARBE.
(A la suite du Compeudhim de Robert Goulet.) Avant 1518.
Heptadognia seu septeni pro erigendo gjmnasir» documenta ad generosos prudentêsrpie dominos et cives eximios, litteratorum amicissimos, super universitatc nova vel veteri restauranda subitaria responsio.
Quisquis academise surgentia stamina quœrit Atque ibi discipulos seniper babere bonos,
Contenta boc gracili primordia codice volvat Dogmata per cunctos usque tenenda dies :
Gymnasium subito melius florere videbit,
Crescet et in magnum tempus in omne decus.
PfioLOGus. • — Satisfaciendo aliqualiter justissimae pétition! vestrse {yvn percelebres), cura justa postulantibiis pro faculfate denegandum sit nihil, quonam pacto rite posset célèbre collegium erigi ac (ut aiunt) elevari in aJiqua universitate nova vel veleri et antiqua (uti vestra est), suppositis et discipulis ferme destituta, ni niorosus forsan aut labores refngere pro amicis et utilitate communi videar, cum scriptiim relinquatur nos non solum nobis natos, sed patrie et amicis, quae sententia trita vulgarique Minerva, aperire studebo, me omnium melius rectiusque judicantium opinioni ac sententia; saniorisubmitlendo; idque septem dumtaxat capitellis, in honoreni préecipuorum septem dolorum Cbristi, prosequar, ut a Christo nostrum sumatur qiiantulumcumque exordiura. Vix enim
malo peraguntur exitu , qua; bono sunt inchoata principio (ut est ar^umentiim I. q. I. c. principatus, et c. sequenti ibidem), cum Paulus probavent, quod, iibi Christus non est, fundamentum nullius boni operis est super edificium.
Capitulum I. De eligendo loco. — Imprimis consideretur ac imitetur vivendi docendique naodus qui observatur apud famigerata et bona ac ferme omnia Parisiensis academise, aliarum niatris, collegia, veluti Navarrae, Montis-Acuti, Burgundiae, Sancti-Michaelis, Sanctae-Barbarae, Bonorum-puerorum, et omnium aliorum in quibus littérariura floret exercitium. Et pro arapliori denionstralione, advertat quisqiiis hoc taie et tantura opus complere desiderat, quod eligatur bonus et salutifer situs in loco eminenti vel saltem propitio, satis semotus ab urbanis domibus. Commodius etenim in secessu, quiète, residentia, placabilitate animi, magnus concrescit doctrinée acquirendag thésaurus. Subinde opus est bonum et araplura, non vetustum, sed stabile ac spatiosum, habere domiciliura, undequaque mûris satis altis circimidatum, in quo sint XX aut XXX cameraj suis cum bibliothecis saltem, pro regentibus et provectioribus discipulis, cum curia ampla et in aprico sita,duabus aulis, una majore; altéra vel una bene lata sit; unum sacellum in honore Passionis dominicse et Virginis deiparae dicatum alicujusve patroni aut patronae, in quo debitum fiât quotidie et impendatur Deo servitium. Et sit coquina, dispensa et lignariuiu cum cavea. Non multum refert si nullus fuerit hortus, nisi forte angustus, pro aliquali primarii et regentium solamine. Sint ad minus duodecim classes seu parvae scholae, vel secundum loci et auditorum exigentiam. Et omnia uni portae et janitori respondeant.
Capitulum IL De eligendo primario et regentihus^ biblia legenda et aliis. — Erigendus est vir experientissimus pro principali seu primario, moribus et aetate gravis, doctus ferme in omni scibili, prœsertim bonus grammalicus, mediocris orator et logicus, si non datur ultra ; expertus in condendis carminibus, vel qui artem calleat et raagnificet ; ignorantia namque condendorum carminum ip. accentu et orthographia nec non in pronuntiatione ac ecclesiis inniimeros parit et semper peperit errores. Non est lamen, secundum Hieronymi sententiam, multum temporis in bis conterendum, ut latissime ostenditur XXXVII distinct., c. nonne, et multis
aliis canonibus. Timeat Deum primarius et limere doceat, cum ab illo omne bonum descendat, et initium sapientiœ sittimor Domini; niultiisqiie sermo serapcr de moribiis ad juvenes habeatur. Puer enimcura senescit, vix a via receditadoléscenliae. Is habeat e publico (more Italorum) pingue satis stipendiura. Noverca saepe studiosorum est paupertas et disciplinée relaxandae. Eliyat primarius bonos régentes et devotos, non loquaces aut vagabundos, sed graves et qui oderint avaritiam, ac suorum discipulorum amantes commodum et gloriam : idque ne juvenes in malum proni, eos deserendo, alio se conférant. Sit bonus et fidelisdispensator, qui portiones débitas salubres et non putridas eniat, vinumque bonum nioderate diluât, ac reddat unicuique quod tenetur. Sacellanum habeat primarius bonae vitas, non praîcipitem, bene pronuntiautem, nisi ipse vclit in propria (si sacerdos fuerit) deservire. Confite ri curet suos juvenes in sacello saltera sexties quotannis : in principio quadragesim?e, in festo paschae, penthecostes, assumptionis virginis Mari», omnium Sanctorum et nativitatis Domini. Haec praedicta ideo dixerim, quoniam quidem, velint, nolint, taies sunt discipuli quales fuere magistri, et saepe détériores.
Capitulum III. De modo Parisiensis universitntis observando, et victitando cum omni honestamento. — Parisiensis universitatis modum uniformem teneat primarius, quem aliquando bonum œconomum et mediocriter doctum prceponendum laudamus litterato non seque in temporalibus administrandis prudenti. Visitet saepe discipulorum, etiam regentium caméras et classes, ut videat si miindae sint, puerique prodciant, ac saepe saepius ex improviso. Campanam habeat in loco altiori, qua-tjuotidie pulsetur hora quarta mane per evigilatorem seu janitorem. Si fuerint artium lectiones, horaquinta incipiantur. Hora vero sexta praecise dicatur sacrificium licet (quod non improbo) in optimis quibusdam collegiis hora sexta pro grammatistis parva lectio fiât, ut aptius congregentur in sacello et hora septima praecise celebretur. Missa, ut loquu9tur, audita, detur portionistis jentaculum semipanis vel parvuli (ut fit) integri. Subinde octavam circiter horara,post pulsum intrent scholas régentes, permansuri usque ad decimam ; in quadragesima vero hora nona ad undecimam usque : distinguenda namque sunt tempoi'a, ut concordet Scriptura, IL, q. I., c. si peccaverit. Quaesliones fiant per horam, et ut conveniunt oœnes ad prandium facto pulsu, itaad
divina audienda tam primarius quamqne régentes cum discipulis congregentur. Legatur inter prandendum et cœnandum semper de biblia aut legendis Sanctorum usque ad bene placitum prsesidentis, ut animus cum corpore pascat. Non prorogetur comestio ultra horani. Dicantur gratiœ in quibus fiât specialis memoria fundatorum. Subinde si festum interveniat, non indecorum erit juvenes admonere post gratias ; vel forsan nécessitas emergat aut occasio publiée animadvertere in facinorosos , ut pœna unius sit terror itietusque alterius.
Capitulum IV. De distribuendis horis pomeridianis et remlssionibus dandis. — Frequentissimae, tam post prandia quamque cœnas, reparationes fiant, et artistarum et grammaticorum , ne molli juvenes otio torpescant. Pro faraaj exordio non inutile foret lectionem habere publicam alicujus poetae vel oraloris aut etiam de moralibus, hora prima vel secunda post meridiem ; semper enim aliquid boni operis est peragendum, ne diabolus bominem inveniat otiosum, ut babetnr De consecratione, dist. V., c. minquam. Hora deinde tertia usque ad quintam lectiones fiant ; a quinta ad sextam disputationes ; post cœnam (si fuerit) sint reparationes. Dehinc eatur adSaliitem, nisi forsan temporibus jejuniorum, quibus ante collationem reparationes fieri possunt. Hora nona vesperi pulsetur pyritegium seu discessus ad lectum, et non prius, et intérim usqne ad decimam; nec permittantur juvenes ulterius lucubrare, nisi adundecimam, ni forsan necessitatis alicujus gralia, cum fortitudo ad Deum sit custodienda multaque enierserint niinia pro vigilia jiivenibus detrimenta. Et mane hora quarta surgant saltem studiosiores, et quinta omnes indifferenter. Non misceantur logici (si qui sint) aut alius facultatis supei'ioris seu vagi balatrbnes cuui parvulis, nisi forsan edocendi gratia. Sit cautio ne cubando Deum offendant, aut per urbem discurrendo, cum adolescentia sit ad malum pronissima. Dominicis diebus, et martis, et jovis remissiones habeant moderatas ; sint semper tamen lectiones, necuUa dies, Appellis pictoiis instar, absque linea transeat. Tribus et bis diebus utantur carnibus assis portionistse ; nunquam vero in prandio, nisi quidam fieret actus solemnis et, ut aiunt, autipodium, quod rarissime permitti débet.
Capitulum V. De libris pro rudioribus et tenerioribus ante omnia
cdiscendis, et aliis legendis. — Gianiinatica permanentior est, quai solidis acquisita est l'undairientis : propterea caveant prlniaiii et régentes seu pcedagogi summopere aliqiiem pueruni, quantumcumqiie nobilem vel ingeniosiim, evehere ad lectitandos poetas nec ipsuin Catonein aut Sulpitiiini, nisi prius ad unguem calleat et memorker teneat niinorem Donatum et Dominus quee pars^ principioque grammaticalia, praesertitn vernaculo inscripla sermone. Pro parvulis loquor, siquidein « prlncipiis notis, omnia clara magis. » Et i'.Ie est maximiis error, quo innumeri juvenes decipiuntur, volentes absque fundamentis altiora videre : qiio remoto, celerius et perfectius eveherentur quam cuiquam credibile sit. Sumque inter docenduni expertus, pro grammalica vere tenenda niliil esse utilius Donati principiorum, declinationum, noniinum, conjugationuin , verborum parvarumque interrogationum cognitione ; et, quicquid praeceptores neoterici, hoc est recentiores, dixerint , Alexandri Doctrinale eraendatum semel perlegi posset, cum carmen sit satis facile et ordinatim documenta tradat. Poterit postea videri Perottus, Augustinus Datus , Sulpitius et Despauterius, qui pro adultis censetur esse optimus. Virgilius pro poeta et Cicero pro oratore, postponendo (nisi privatim) tam numerosara librorum copiam; nusquam enim devenire potest qui toi sequitur calles, fastidientisque est stomachi tanta degustare. Sciât ille se plurimum profecisse cui et Maro et Tullius pjacuerint. Ex bonis fiunt graniniatistis et proniptisin loquendo poet», oratores, magistri régentes, et id genus absque cujus artis cognitione nïx haberi rite lingua latina potest, nec ipsa identidera logica seu dialectica, cum veruni et f'alsum praesupponant congruum; interque scientias triviales pro loquendi promptitudine grammatica solidis cum rudimentis est laudabilior. Fateor tamen ingénue dialecticam esse excellentiorem fsi cum grammatica fuerit) artemque oratoriam ; sed prima prorsus sublata vel minime sane intellecta, quid aliae duae faciunt nisi inter loquendum opprobria et vituperia generare ? Itaque qui extra almam Parisiorum universilatem percupiunt novum aperire ludum et générale quoddam (ut fit apud Trecenses Campanos), insistant ; et subinde florentiora poterunt adiré taies rite fundati gvmnasia. Et ut semel bac de re concludam : a?<unquamneglectis alla petes minimis. »
De artibiis dialcctices ac elorjuentix, pro Cap. VI et pe>'Ultimo,
perpauca. — Non posset ex solis gramniatistis, quantumcumque solerter eruditis, universitas fieri aut gynmasium célèbre elevari, nisi fuerint aliae facultates ad qiias ipsi jiivenes adspii'are contendant; sed quia illiid affatini, viri percelehres et cives optimi, vos illud habere scribilis, ast tantum niodum qii?eiitis plantulas procreandi, quibusad illas facultates habendas solide perveniatur, vel adalialoca sine expensaium multiplicitate juvenes transmittantur, eapropter de taliuni superiorum facultatum ratione loqui nostrum non est; sed duntaxat de duabus graramaticœ sororibus, dialectica videlicet et eloquentia seu arte oratoria, perpaucis absolvam.
Post gramniaticam (ut loquuritur pleric[ue) solidis cuni fundanientis habitara, nisi juvenes velint in arte oratoria diutius immorari, quae in duobus constare dignoscitur, imperfecta solutse oralionis compositione et quantitatum atque accentus pronuntiatione, ejus artis pars non minima videtur carinen. Quid enim aliud est quam oratio stricliori lege pedum coercita? Et quoniain de commoditatibus satis superque ab aliis dictum est, ad logicani pertranseamus.
In logica summe colatur et in eadem imitetur Aristoteles. Pro summulis Petrus Hispanus, commentarii ipsius Georgii Bruxellensis, Fabri Stapulensis aut domini INIajoris, Scoti, nunc prae caeteris in pretio habentur. Relinquendus est attanien quilibet peritus regens suce sanae opinioni ; censerem nihilominus summulas tantum legendas in parvis universitatibus et logicani usque ad libros pcrihermenias ; dehinc mittendos juvenes adipsam universitatem Parisiorum, itiatrem aliarum etparentem fœcundissiniani, ut illic ab aliis suos mores coniponerent, et redeuntes évadèrent suae patriae faces lucentissimse virtuturaque exemplar. Adamussim termini A'ideantur parvaque logicalia pro fundamentis, quae sunt in logica uti Donatus in granimatica. Articella pro raedicina; pro utroque jure Insîitutiones, sacra Biblia pro tbeologia ; sed nimium in terminis immorari, textu prorsns relicto, non arbitrer conducibile. De lioris pro dialecticorum lectionibus non est jam disserenduni ; totus enim dies vix suflicit, praesertim pro disputationibus continuis, pro sophismatibus dominicis et festis viriliter defendendis, pro magnis ter in hebdomada reparationibus, pro conclusionibus sabbatiniset argumentationibus faciendis. Omniaper praxim levius quani per scripturas doctissimus quisque praeceptor et discipulus intelliget.
APPENDICE. ddi
Capitulum VII ET ULTiMUM. De quibusdam parvis admonitionibus et. prœceptis javenibus injungendis. — Juvenes admonere quantulacumque parva plurimum confert, utpote crines pectere, calceos tunicasque mundare, cingulum seu zonatn semper habere super vestem, libros tenere honestos ; ut assuefiant ad publicos sermones, nisi fuerit in collegio, feriatim eos deducere; in eoruni conspectu a regentibus vel aliis majoribus aut extraneis nibil inhonestum conimittere, nam « maxima debetur puero reverenda ; » deterrere eos ab ebrietate et inconlinentia, malorunique exempla in médium adducere punitionesque divinas ac humanas afferre ; ne paidagogi aut régentes sint furiosi seu lusores providere; tam juvenes quam magistros, si fueiint superbi et incorrigibiles, expellere, nec tamen sine rationabili causa : multa enim fiunt repente, quae postea longam adducant tristitiam. Nec tantis sunt lectionibus onerandae mentes juvenum tenerae, ne studiorum osores fiant, maxime in testatis tempore, cum dicat epigiammaticus : « iEstate pueri si valent, satis discunt. » Arceantiu' ab aquis et aquarum frigidarum post ludos potationibus ; bine pericula non modica vidimus accidere. Saepe lectiones quadrant a majoribus easque retineant, minores iterum edocendo. Sit illis mens bumilis, studium quaerendi, vita quieta, scrutinium tacitum, vigilantia et caetera alia quae reserare docent nndtum obscura. Legendo praecepta ament salutifera, ut dicere possint cum psalmigrapbo : « Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua quaesivi. » Didici experientia ex Dei timoré ac oratione et divini officii auditione magis j)rofecisse quam vigiliis et labore.
Haec paucula, viri percelebres, vestris petitionibus in praesentia satis sint ; orando tamen ut, quae dicta perperam et inornata videritis, rejiciantur. Malui loqui trito more, ut intelHgerelis facilius. Et intérim valete in aevum, vestri oratoris in orationibus memores. Amen.
EPITRE DE LANCELOT VALOIS A GUI DE FOî^TE^AY.
(En tête des 3Iagna Sjnonjrma.)
\" avril 1517.
Lancelotus Valesius, Parrhisiensls, legum licentiatus, Guidoni de Fontenayo, Biturico, perennem aniicitiam.
Cum apud me, feriatus, diversorum scribentium chartaceam suppellectilem diligentius evolverem, mi Guido, inter caetera prœsertim haec libraria monumenta milii placuit admodum tuus iste libellas haud exsuccus, sed lautitiis bonarum litterarum majorera in modum opiparus, qui prius cbalcograpliorum festinatione cicatricosus, modo vero mendis et informibus notulis exutus, pristinum sibi decorem resumpsit. Neqiie libi pulvillos (quod dicitur) ex ea re confarcio, valde dissimilis his qui laiidando, perinde atque vulpeculse, per omnia laudum effrena dicteria sese praecipitant. Ea ipsa certe veritas satis indicat quantum haec esculenta scitamentaque faciant ad juvenum stomachum, quorum utilitati voluisli semper consulere, non eos secutus quinihilhabenthominis pra?termembra, quique potius inertes, et veluti languida quaedam peciis, vitam degunt ignavam et ab omni litteratorum hominum edilione conimercioque sequestratam. Eia, âge : fac semper, quaeso, quod tui docilitas ingenii tibi ssepicule persuadet, nec te seducat (quod spero) teraporaria quaevis alia negotiatio. Tantum agis vicesimum et septimum annum, esque tuorum omnium fratrum natu minimus, quorum numerus multis fuit admiralioni non mediocri. Yixistis quandoque decem et septem ex utroque nobili parente procreati ; tredecim virilis, quatuor autem muliebris sexus. Tredecim modo tantum superestis, très scilicet muliebris sexus,
p\ quibiis dii3e «natrimonio copulata? ; tertia vero religion! consecrata vitam agit, quantum potest, emaculatara. Decem alii sunt virilis sexus, quorum apud Parrhisios duo theologise doctores et duo juris pontificii bacchalarii ; très aliunde Cœsarei juris licentiati ; très demum reliqui bellicos conûictus dia?tim experiimtur : inter quos junior natu, novissime depugnans in Merignensi conflictu, captus est a Suevis, apud quos per bimestre carceri mancipatus, lethalibus bis plagis, quas praeliando receperat, ferme conlabuit ; verum regia liberalitate postmodum redemptus, vivit adhuc vobiscura, non niultis incognitus. Tu vero, mi Guido, litteris semper addictus, apud Parrbisios studens adolevisti, ubi factus artium magister, decimum et octa\ um nondum attingens annum , triennio rexisli. Quo tempore, quantum litterariae merces accreverint, satis editiones tuae multifariae mihi comprobant, imprimis baec tua succulenta Synonvma, quae nondum vicenarius edidisti ; demum epigrammata multifaria; postremo Coliectorium tuum bistoricum, proxima fœtura nobis eniissum. Quod , cum Aureli?e legibus insisteres, illic tandem licentiatus effectus, id nobis, ut raultorum pervigilio parceres, aggregasti. Débet profecto satis ex bis sibi congaudere studiosissima pubes , cui Parnassi diutius ostia pessulata strictaque ferreis obicibus, reperta clave, diffusius non impiger reserasti ; reserassesque citius, ni lamentis confossus, alio sese luus divertisset animus. Aviam namque maternam exoculata tibi fortuna peremerat a quadriennio, quae nondum contenta, patrem tuum octogenarium , matrem \ero septuagenariam hoc anno suppressit; quibus desolatus, pscne defecisses a studio, ni per me tantisper revocatus, animum tandem resrumpsisses.
Vale, mi Guido, resumptaque tua studia, ut assolebas, prosequere, et me in tuorum semper aniicorum rationarium conscribe.
Parrbisiis, ad calendas apriles, anno post natura Salvatorem supra sesquimillesimum decimo sexto.
Ejusdem sticdiosissimx jiu'entuti.
Accipe multijugos Navo de fonte liquores,
Quos tibi diversa Guido ministrat ope.
Nemo caballinis figat sua postibus arma ,
Sat valut Aonias sumpserit ilie dapes.
Ecce til)i pleno sparguntur fercula cornu,
Fercula Palladiis undique septa rosis.