‹ Histoire de Sainte MoniqueChapitre 38 sur 58 · EPISTOLA · texte numérisé non relu

EPISTOLA

suB NOMnns sancti augustini ad sororeh sgbibentis'

EDITA DE VITA ET VIRTUTIBDS SANCTiE MONICiE

£x Mss. et Mombritîo (a).

1. Hortorte, dilecta sponsa Christi, ut Deostudeas in omnibus placere, sicut et caram matrem novisti perfecisse. Namxlum esset puella, ad ecclesiam fugiebat, diu in angulo permanens, et virginales orationes ad Christum fundebat. Dum autem domum tarde rediret, a bajula sua verberabatur , eo quod extra domum sine pedissequa recessisset , et totum ipsa puella patienter portabat {h). In tola autem pueritia sua, numquam cum puellis ludentibus se«miscuit, sed fréquenter in nocte adhuc in pueritia de lecto surgebat, et genibus flexis orationes , quas a matre , nomine Facundia (c), didicerat , Domino offerebat. Ab infàntia autem cum ea cre-

vit miseratio, et naturali afifectione pauperes diligebat Saepe panem de mensa in sinu collocabat, et, de paterna domo fugiens, pauperibus tribuebat, hospites et infirmes visitabat, vicinas litigantes reprehendebat, pedes infirmorum saepe lavabat, et eis ut puella poterat serviebat.

2. Cum autem parentes ejus, more secularium , vestibus delicatiseam omare voluissent, ipsa contristata respuebat. Et cum esset annorum tredecim, eam nobili Patricio(d!) Carthaginensi tradiderunt. Quanto autem timoré et honestate, quanta eliam summa pulchritudine Dominus eam dotaverit , quanta etiam pudicitia eam Dominus magnificaverit, certe in brevi dici nuUatenus posset. Matrimonium tamen optime conservavit, filios in omni timoré Domini suffîcienter erudivit, torum immaculatumcustodivit, etmaritum ferocissimum cum magno labore in fine lucrata est. Cum autem vixisset cum viro suo fere annis duodecim , respexit Dominus bumilitatem ancillae suse , et exaudivit lacrymas ejus : nam inspiravit Dominus maritum , ut deinceps uxorem pudicam (e) et castam servaret. 0 mira res ! quia cum esset ferocissimus , quanto affectu carnali ab ea divisus est, tanto magis spiritali ei per dilectionem çonjunctus est. Cum enim vjr ejus esset annorum septuaginta duorum , obiit in pace.

3. Quantis autem salutaribus monitis et jejuniis , quantisque lacrymis et orationibus illam viduam sanctam, castam, sobriam et piam Dominus dotavit, mirum est. Omnia tamen post mortem viri contempsit , omne regnum mundi et omnem ornatum ejus respuit propter Deum ; in tantum ut non solum mater pauperum vocaretur , sed an cilla. Et quia dum vir ejus vivebat , potestatem proprii corporis nonhabebat, ideo eleemosynas non ita largiter tribuebat. Sed postea ita vixit, ut non solum eleemosynas largiter tribueret, sed etiam cicatrices pauperum liniret. Propter quos ei Dominus centuplum reddidit, dum crucem ejus in corde ejus infixitet passionem. Dum autem quadam die prœ venta et visitata a

Digitizèd by CjOOQ IC

te, Domine, bénéficia tua, qu» tu in carne humano generi clemens exhibuisti, ancilla tuaconsideraret, tantam gratiam tantamque lacrymarum copiam , torculari tuge crucis expressam , in passione tua adinvenit , quod vestigia ejusperecclesiam lacrymse desuper pavimentumdefluentes ostendebant : et quanto plus ab effluentia lacrymarum bortabatur desistere , tanto plus fluvius lacrymarum oriebatur.

4* Tanta autem gratia ancilla Christi jejunando aliospraecellebat , quod diebus quibus ad cœnam vocabatur , tanquam ad amaram medicinamaccedebat. Erat autem ei timor castus in corde, tanquam fascia pectoralis, qua cogitationesconsiringeret; in ore tanquam frœnum, quo linguam reprimereL; în opère, tanquam stimulus, ne pigrilia torperet ; in cunctis, tanquam régula, ne modum excederet. Timor autem iste, tanquam scopa, purgabat cor viduae ab omni duplicitate^ osa falsitate, opéra ab omni vanitate. Numquam verbum seculare ab ore ejus recordor me audivisse : ged in omnibus verbis suis et factis semper Christum primo nominabat. Tantum timor Domîui mentem ejus occupaverat , quod non solum ab omni specie mali sibi cavebat, sed spiritii pietatis ad omne bonum prona erat. Satagebat mirabiliter opéra pietatis pro posse cordialiter implere , super omnia infirmis servire , sepulturammortuis praebere , orphanos custodire ut filios, viduas et maritatas consolari. Quapropter multa de arcanis cœlestibus Domino révélante percepit. Unde tanta ebrietate Spiritus sancti saepe rapiebatur,quodineafere per totumdiem quiescens, dum esset Kex in accubitu sui cordis , neque vox , neque sensus in ea audiebatur. Neque mirum : quia illa pax , -quae exuperat oirmem sensum , sepeliebat viduae sensus corporales , in tantum, ut vix matronae nostrœ et etiam vicinae eam pungentes excitare valerent.

5, In die autem B. Cypriani, dum hsec Christi ancilla mereretur accipere sacramenta, dum esset in domo, fere a terra per cubitum elevata fuit, clamando, quae quietissima

€sse consueverat, dicens : •Volemus ad cœlum; volemus ad cœlum y fidèles. Quam cum post interrogaremus quid sibi acciderat, non respondebat, sed tanto gaudio replebatur, quod omnesad festum perducebat, Gantantes cum Propheta : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Dum etiam in die Pentecostes esset refecta refeclione istius panis, qui de cœlo descendit, post sumptionem sacramenii, tanta satietate repleta fuit , quod per diem ac noctem aJjsque corporali cibo perseveravit.

6. Cumapud Ostia Tiberina infîrmaretur, etsacramentum a nobis fideliter peteret , nec dolore stomacbi vexata valeret retinere , visibiliter infantulus nocte média ad lectum Dei famulse venit (/) , eàmque in pectore amplectens ^ anima illa sancta ad cœlum volavit. Ergo die nona aegritudinîs su3e , quinquagesimo sexto anno setalis {g) , trigesimo tertio anno setatis mese y anima illa pia et religiosa carne soluta est , die (h) quarta maii (i). ' ^-

ANNOTATA BOLLANDIANA.

(a) Mombritius in titulo ait , scriptam sorori suae Perpétuée, virgini.

{h) Ms. Ultrajectinum S. Salvatoris, in quo habebatur vita per Walterum collecta, sed valde contracta, hoc !oco interponit breviter narrationem de castigata vinolenlia, quam in Ms.Bodecentideficientem supra proposuimusnum. 6 ad signum.

(c) Nescio an aliunde hoc nomen innotuerit.

(d) An hoc sorori scripsisset frater ? Deinde annos 23 nata eratcum peperit Augustinum, ut constat ex œtate n. 37 expressa, et hic liberorum primus potius quam ulLimus fuisse videtur.

{e) Ex Auguslino num. 13 colligimus, quod conversas ad Christum uxori deinceps fidem servavit ; sed quod etiara ab illius usu camali se cohibuerit, non est credibile : quo-

modo enim tantam^ tamque raram virtutem in conjugatu , filius , laudare parentes volens, tacuisset? Lacrymae autem S. Monicae pro viro non hoc spectarant, sed ut a Gentilismo tandem aliquando converteretur ad Cbristùm, quod hic non bene dissimulatur.

if) Nec hoc tacuisset Augustinus, si quidtale vel vidisset ipse, vel ex morientis ore postremum accepisset : quare incredibile id nobis videtur.

{g) Haec fuissent apud sororera superflua, sunt autem accepta ex Gonfessionibus.

(h) Auctor istius seculi scripsisset, quarto nonas maii* Existimo ego nec ab Augustino , nec ab alio coaevo diem notatum, a compilatore autem hic positum esse ex usu Ganonicorum Regularium , tali die festum S. Monicae agentium , ob eam quam in Commentario praevio indicavi causam.

(i) Subjunguntur , tam in Mes. quam apud Mombritium , loca varia ex Gonfessionibus collecta tumultuarie quae supra habentur num. 39, 9, 13, 31, 35. Mombritius porro, nescio an de suo addit : Quanto autem studio et amore B. Monica , ut filius ejus Augustinus ad Deum converteretur, contendit , idem Augustinus in libris Gonfessionum suarum diligenter inquirenti expressit.

Doctores Lovanienses in sua editione operum D. Augustini totam banc epistolam ad extremam appendicis calcem rejecerunt , ut certissime non suam , idque jure optimo.

Page 1