SERMO
MARTINI QUINTI ROMANI PONTIFICIS IN HONORE SANCTf MONIC^
I. Gaudeo mihi quoque, Fratres religiosissimi , laetitiam hanc communem esse, quae hodie vestrum universum Ordinem conjungit, quod ejusdem Parenlis eslisMatrem adepti, cujus et vos secundum spiritum filii esse debetis. Etsi enim cura quam gerimus majorem quemdam titulum nobis adferat , una tamen ac par omnium fidelium caritas corda continet : ubi non extrinseci tituli , non alienae nuncupaiiones , non temporanea vocabula valde prosunt , sed ejusdem spiritus communicatio, quae nos ejusdem Regni secundum Jesum Christum Salvatorem nostrum haeredes et cohaeredes
facit. In hacigiturspe atque exspeclatione, in qua simul omnes laboràmus tanquam unius Dominici agri cultores , commuais nobis fiducia est. Hic igitur, unde fratres sumus, praesens me delectat Dominici muneris gratia ; ac libenter vos mihi consortes in tanto gaudio adsumo, pariter ut omnes eamdem laetitiam frequentioribus studiis celebremus. Sic enim decet ut superna Jocundïtate in unum laetemur, quos necesse est fide, pace, oratione esse coiljunctos. Sive igitur ut Ecclesiae filii ad laetitiam convenistis^ sive unanimes spirituali caritate fratres , ego illinc parens , hinc vobiscum frater in bac exsultatione congratulor. Nec sane mirum si et ipse vobiscum in Domino frater dici velim , qui me secundum nostri Magistri vocationem et gratiam Servus ont" nmm appello. Nullum denique nomen est quod respuam, modo simul omnés caritas una contineat. Quando ipse idem Salvator omnium se et matrem et fratrem et sororem dixit quisquis ejusdem Patris, qui in Goelis est, voluntatem servat. Ceterum ad vos singularis quaedam cura esse débet, qui non tantum fidem, verum etiam religionem, ac vitae Christianae formam, omnibus postpositis, sancte aemulamini; ut non solum communi appellatione , sed etiam singulari gratia ac studio Fraternitatem colatis. Itaque et vobis illud primum convenit quod ad Ëpbesios : Quia jam non estis hospites, et advenae , sed estis cives sanctorum , et domestici Dei. Nemo enim vos ad banc frequentiam convenisse videat, quin in vobis fateatur esse Deum, quos idem Spiritus in unam hanc sollicitudinem conduxerit. Mihi vero illud et placet, et licet dicere, quod Princeps Apoôtolorum, cujus locum tenemus, Fratribus suis dixit: Vos estis genus electum, regaleque Sacerdotium. Sic enim intueor, plerosque ex vobis Clericali , ac Sacèrdotali honore insignitos : quorum tamen una cura et voluntas est simul Deo pro tanti muneris benignitate gratias referre. Neque ego aliud magis optem , quam simul in tanto gaudio laetari, simul in tanta gratia tantaque festivitate eamdem animi devotionem profitera
IL Undique enim et ipse mihi faciendumintelligo, prae— sertim quod Romam, hoc est, et Sedem et Patriam nostrazxi video tanta gratulatione exsultare, tanquam omnes eam— dem omnium Parentem nunc primum amplectamur. Quîs vero non totis studiisconetur, ut inhancsolemnitatem fidem suam conférât , quam cernit amplitudine gratiae omnibus communem esse ? Nam' de illius Matre celebritatem agimus, cujusvirtus, cujus gratiaet Victoria fîdem omnium illustrât. Quis enim nescit, aut quis dissimulare potest, unum esse Beatissimi Âugustini nomen in Ecclesia , atque in omni Ghiistianae Fidei loco celeberrimum ? Nemo autem negaverit Matrigloriam, quam dignissime impenderit Filio; nemo a Génitrice separet laudes , quas Genito existimet esse tribuendas ; praesertim cum omnes noverimus non carnis magis fuisse Beatissimam Monicam parentem , quam cordis et spiritus. De quo apud Deum illa semper intercessit, nihil aiiud sollicita, quam ut imius filii Augustini salutem pareret. Sic enim et ille scribit aliquando sibi Matrem dixisse, nullam rem jam sibi esse ultra hujus vitaevoluptati, cum Filium jam çemeret aetemae vitae deeiderio felicitatis terrenae contemtorem.
III. Non itaque jure ac merito gaudeam, qui sim tantae gratiae administrator , ut Beatissimae hujus Monicae Reliquias contingam, reddamque beatum Corpus eisdem, quos tanquam Nepotes Filius genuerit Matri ? Quanta vero, aut quantae dignitatis illa Mater est , quae tanto Filio in oculis omnium mortalium splendeti Félix sane venter, beata profecto ubera, veneranda brachia, denique totum corpus honorandum, cujus cura et ministerio tantus Filius orbi terrarum clarus est. Sic ferme solet et patrum dignitasconferri filiis, et filiorum gloria prodesse parentibus, quorum maxime unum fuit vitae studium , ac successiva caritatis diligentia, ne tajoa corpore et aetate, quam gratia etspiritu videatur filius parentem imitari. Accipite igitur, Religiosi, bonis affectibus, attrectate piis manibus. Tollite sanctishu-
meris Matrem, cujus filios vos esse gaudetis. Copulate bonorem, jam in duobus unam laudem ac Religionem componite: jam in Maire ac Filio eamdem gratiam celebrate. Mi lu vero ipsi haud minor gratulatio est , cui datum sit tantae festivitatis esse participem. Vos quoque, Romani Cives, a^te laetitiam : vos , quibus tantum munus venit , accumula te gaudia. Multo enim laetior beatiorque hicdies vobisest, qi:Lam cum Matrem Deum, ut ipsi vocàbant, ex Phrygia . a<i<iuctam in hanc Urbem acceperunt , cujus munerîs qui fuit minister Scipio Nasica fertur maximam gloriam peperisse : tanquam solus in eaaetate justusRomaeesset, quem deceret tantae religionis obsequium peragere. Major, inquam, justiorque nobis est laetitiae caussa, qui non fictis sacris , non &lsa religione , sed sancta ac vera pietate ducimur. Nec turpes Matris Deum reliquias colimus , sed magni ac summi Dei cultricem religioso studio veneramur. Nec praeterea Scipionemvanumimpuricultussacerdotem sequimini , sed Martinum Ecclesiae ac Fidei nostrae Pontifîcem , nec minus vestrae caritatis conservum habetis. Haec omnium una cura est: haec, ut cerno, totius populi pia ac sedula institutio, Beatae Monicae reiteratas exsequias colère.
IV. Omnes dudum noverant Filii nomen : quicunque de Christo, deFide,de Religione aliquid sapèrent, omnibus in ore erat Augustinus : ut nihil pêne ex Sacris Litteris possit nisi eo duce intelligi, nihil nisi eo interprète explicari. Eo jam auctore factum, ut nec sapientiam philosophis invideamus, nec oratorum eloquentiam desideremus, non studiosorum ingénia requiramus : non denique acumen Aristotelis nobis necessarium sit , non Platonis eloquentia , non prudentia Varronis, non gravitas Socralis, non auctoritas Pythagorae, non Empedoclis solertia, non cujusquam illius generis hominum scientia ac virtus exemple aul documenlo nobis esse debeat. Idem nobis Prophetarum oracula, idem Apostolorum voces refert, idem omnem omnium Scriplurarum sensum exprimil. Unus postremo omnium Patrum,
sapientiumque ingénia ac studia exhibei. Si veritatem (|uae~ ris, si doctrinam, si pietatem, quis dootior, quis justior, quis , ut ita dicam , sanctior Âugustino ?
V. Hune vero tantum ac talem Virum pia naater Monica gennit. Tanti Patris gloriam haec Beatissima ministravit : tauta igitur hujus Mulieris dignitas, tam digna et memoranda illmsmemoria, quantusille in tôt libiis splendet, quantus oûinium geutium oreac fama praedicatur. Siquidem, utante dïi.i^ haec illi fuit tôt meritorum, tantae gloriae; haec se- . cundum Deum tantae felicitatis origo, ut jam parum sit, quod hominem genuerit, quod aluerit, quod instituent, quûd communi more muUerum puero fomenta praestiterit. Urdgenitus hic fuit Matri, ut intelligas, non adunius propa- S^ationem, verum ad totius orbisutilitatem eas nuptias quaesi las esse : quippe uno contenta, satis habuit unius vitam omnium gentium beneficio peperisse. Itaque illud est tanti partus emolumentum maximum , quod quem in carne genuit, non protulit carni, quem materne utero, ma ternis oinciis servavit, semper in id visa est intenta, quonam modo omnium mortalium generi ûlium efjQceret.
VI. At quem non delectet hoc apud Augustinum cognoscere, solitam Matrem illi ex ipsis cunabulis Jesu Christi Nomen, quo magis postea peraetatem dulcesceret, infaniilibus labiis imprimere ? Sic deinde per oranes aetatis gradua gessit, nihil negligens, nihil intermittens, quod ad hominis salutem spectaret. Quis, eodem ipso Augustino roferente, oranes clamores explicet, quibus illa dies noctesrjue pro unius Filii, non incolumitate corporis, sed sanitaie, hoc est felicitate mentis, et integritate animae coehim ac sydera pulsabat ? Gum tantae preces viderentur ad multomm salutem dirigendae, quantas illa pro unius Fiiii caritate proferebati Quis lacrymas enumeret, quis fletus cogitet,' quos illa Mater pro Pueri pietate edidit? Neccessavit, douée coelitus admonita est, non posse tantarum lacrymarum Filium perire ; ac postremo eo fîdei ac salutis loco futurum
Augastinam , quem illa tenuisset. Itaque deinceps, quanquamipse multa praetereo, similes curas intendit , quocoelesti oraculo obsequeretur , semper Âugustînum, semper Filium , semper Deo ac Religioni promissum ac devotum meditans , nt ne pedem ab hominis vestigio declinaret.
VIL Neque intérim refero, quibus artibus apud Virum, quibus apud Deum mentis ejusdem Vin salutem obtinuerit, ut hoc fieret, quod Apostolus refert prima ad Corinthios ; Salvatus estvir infidelispr opter mulierem fidelem : ne ex omni familiae numéro quisquam in eo loco deesset , ubi saWi atque electi aeternis conscriptis recensentur. Illud vero quantae admirationis , quantae tidei, quantae probitatis exemplum est , quod Augustinum per tanta maris ac terrarum spatia sequuta sit : neque una cum eodem Filio peregrinationem adgressa : nam ire cupiens Augustinus, ipse fatetur Matrem elusisse. Verum posteaquam ille bine Mediolanum est profectus , illa quoque non muliebribus consiliis eadem cepit vestigia , sublatis ex Africa velis ad Filium ubicumque esset plusquam femineis studiis perrectura. Oh verePhoenissam Mulierem, cui recte illud cohvenit a Salvatore dici , Mulier, magna est fides tua ! Nempe quanta fîdes , qua , illam tam audaci proposito per undas tempestatesque, per tôt riarum discrimina intrepidam, atque indubitatam ferret, quousque Mediolani Filium, nihil taie de Matre exspectantem complexa est ! Ibi vero quis référât quantas curas, non quasi pro filio mater, sedpro Auguslino ut sanctus esset, fortissima ac sarictissima Mulier adierit ? Tum quibus meritis, qua virtutum fama Ambrosii Simplicianique totque maximorum Virorum ac sanctissimorum Patrum charissimam familiarilatem adtigerit ? Nihil apud singulos inquirens aliud, quam ut Filii salutem fidelissimis hominibus commendaret. Possem hoc loco multa mémorare, quae illa ut Augustinus ad fîdem converteretur omnino super feminam gessit; verum nolo me exisiimetis hodie hune sermonem coepisse , qui vos Beatae Monicae mérita ac
laudes doceam. Tantum vero his ofGciis ^aluit, ut quod unum plusquamFiliumcupiebat, eumdem videretBaptismo ac fidelibus Sacramentis renasci, quasi unius mulieris gemîtibus evicta coelestis Curia, non posset diutius hujus Feminae suspiriis unigeniti vitam ac salutem negare : ubi pi aecipue tôt Patres in Coelum votis ac precibus intenderent, Dimitte illam, quia clamât post nos. Hinc demum, ut cetera quae plura bis sunt praeteream , nunquam apudFiliujm coelestibus verbis cessavit usquequaque per Italiam vadeniis îter comitata.
VIII. Nec sane ipse magnae aut parvae rei quidquam inconsulta Matre agebat. Exstant familiares ejus dîalogi, ac pleraeque disputationes cum amicis acdiscipulisbabitae, in quibus de maximis rébus disputatur. Atque inter cetera quoque hujusmodi sermones referuntur, non quidem ut soient mulierculae studio garrulitatis alienis coUoquiis permisceri : verum ul singulari quodam judicio praedita crebro Ltriec testis infertur. Sunt omnino illius de Deo, de Paradiso, de nostra Redemptione in nonnullis Augustini voluminibus graTissimae sententiae, et quae maximis quoque ingeniis satiâsint;nempe divinitus edocta, quae disserebat , ea superno testimonio confirmata tuebatur. Habitabat credo in illius Mulieris corde alius spiritus, quam qui solet per humanam linguam fari. Quamobrem fere inducitur ab Augustino in ejusmodi colloquiis veluti quaedam omnium rerum Magistra, et cul aetemus Deus rerum suarum cognitionem et auctoritatem dederit, ut ferme liceret ei dicere : An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus ? Ita arbitrer factam illam omnibus, qui in Italia praestantes habebantur, ipsasapientiae gravitate notissimam, Uum Filium, verior dux quam cornes, ex Mediolano Roniam consequitur. Quo mediotempore Augustinum ferunt, sanctorum hominum consilia quaesivisse, quorum praecipue in Tuscia raulti fuisse Conventus dicuntur : bodieque adparent apud posteros illorum colloquiorum vestigia. In
his vos adhuc frequentibus consortiis habitatis. Ât noscum ex Florentia Romam venimus, quaedam vidimus in agro Senensi , nec sine magna hujus recordationis voluptate per Fratres illos transivimus , tanquam adhuc vetustissimarum cellularum ac speluncarum vestigia spectaremus.
IX. Sed ad Beatissimam Monicam redeo. Sequuta illa per omnes terras Filium Romam usque, spectatis omnibus, quae in bac Urbe visenda erant, una cum Filio ad Ostia Tyberina proficiscitur , unde ex Italia in Çarthaginern navigatio esset. Verum quid hoc loco dicam , Fratres optimi ? Quaenam potuit esse caussa cur noluerit eam Deus Italia excedere? Nam in loco ullimum diem peregit, eousque Filium sequuta : dum illi fere^ut ita dicam) patriae miiros ostenderet his pêne verbis : « Tu quidem hinc abeas j Fili , < teque ad optatam patriam refer ; verum ita, ut memineris « unam esse in Coelo immortalem ac veram , quae est coni- € munis omnium Sanctorum Patria. Nihil aliud igitur a me « tibi relictum putes , quam ut banc et votis et studiis om- « nibus prosequare. Tum ego te in sinum meum recipîam, c Nam ut te longius in his terris sequar , modo Deus prohi- « bet. Hic meae peregrinationis finis : hic meae mortalitalis « limes esto. Vade nostro auxilio nostraque tutela securus, «Félix tempus erit, cum simul ambos Filii tui, Filiiqiie « mei, te in Italiam revocato, religiosa pietate servabunt, » Haec pêne mihivideor illam prophetantem audisse, atque hoc illud tempus esse, quod tanto aille illa praedixit. Quis veronon hic videat Omnipotentis Dei pietatem, misericordiam , providentiam , qui noluerit tam insigni dono Italiam , quin potius terrarum orbem fraudari? Non enim facile credo, si in Africa diem obiisset, fuisset aliquis, qui beatos cineres collegisset, nec potuisset superesse tôt Africae vastationibus tantarum Reliquiarum memoria. Non enira sei vassent Matrem, qui Filium jam toto orbe notum, si non ante translatus esset, perdidissent. Quanquam ne in oppido quidem Ostiensi luta fuissent Sanctorum Ossa, nisi Domi-
byGooglci
nico praesidio essent custodita. Latuit igitur hoc modo per multas aetates Beatum Corpus, Deo ita providente, uti per vos aliquando illustraretur Mater, qui FUii nomen tan ta pietate celebratis. Ego vero et mihi ipsi gratulor, hoc esse temporibus nostris concessum , ut simus apud vos tam praeclari muneris auctores. Ac sane puto non aliam ob caussam servata esse Ostiae ruinarum vestigia, quam ut his Re)iquiis locus esset, qui aliquando referret quasi pignus per tôt annos reservatum. Est enim a temporibus Honorii, quando illa ad Goelos migravit , ad hanc nostram aetatem , annus supra quam millesimus, quo Deus nobis suae misericordiae benignitatem aperuit. Nam illud quoque multiplicis exsistit gratiae, quod dum unura corpus requirlmus, multa sunt uno pieiatis opère retecta. Quae quonam modo se habuennt, jam velim me referente discant qui forte ea nondum plane audierunt. Sic enim spero paullo post hujus gratiae opus uni verso terrarum orbe promulgandum, cum hic dies sit , quo , ut cemitis , Romam ex omni quae sub Coelo est natione concurritur. Atque, ut opiner, id consulte egit Deus, ut solito eliam frequentiores peregrini, et advenae essent, quorum ocuHs placuit tantae supemae lai^itatis beneficium osiendere.
X: Jam igitur explicemus, quo ordine, quibusque modis tum quorum ministerio Beatissimae Monicae, Sanctissimi Palris ac Doctoris Augustini Matris Corpus sit nobis concedentibus repertum. Frater Petrus, homo vestri Ordinis, ac nostrorum Sacrorum Custos , quem etiam fecimus Electensem Episcopum, is saepe dudûm a nobis petiverat, ut hoc praestaremus, quo liceret Beatae Monicae Reliquias Romam transferre, aut in alium quempiam locum, ubi congrua ac solemni veneratione colerentur; quippe maie haberi, ac servari Ostiae , qui locus pêne desertus esset. Maxime autem orabat, ut eas vestro Ordini tribueremus : sic enim decere conjungi Filio Matrem, et eosdem esse utriusque servatores, qui essent et cultores. Id nos hactenus certis ex caussis
distulimus, non quasi non judicaremus dandum quod po-< stulabat : sed nonnulla erant impedimenta, quae prius oporteret expediri. Postremo tamen, et precibus et auctoritate multoilim victi, annuentibus nostris, Fratribus , concessimus iter, quove modo vi^eretur, ad Urbem eas Reliquias transferret. Vocat ille ad se alium Fratrcm Augystinum hune ipsum praesentem : atque illi operam dat .negotii ducendi. lUe vero ut libenter suscepit>ita sine mora omnia quae viderentur opportuna negotio. Idem ceteros sollicitât, parât, ut in rem parati adsint; nam sibi in animo esse, ut in die Palmarum, qui proximus est praeteritus, transveherentur. Primum omnium quod erat necessarium Qstiensem hominem convenit, cui soli notus dicebatur locus, ubi erat sepulcrum. Respondet ille, se quidem locumnosse, (nam sub Altari in Ecclesia Sanctae Âureae sic se ab uno Seniorum accepisse, ac semper consulte factum, ut Sepulcrum paucis, ac ferme uni notum esset) ceterum vereri, xie simul et aliorum Sanctorum Ossa in eodem mausolée clauderentur. Id renunciatum est nobis. Ac nos respondi- XQ,us : Si hoc ita esset, nec discerni possent, Ossa omnia, quae in eodem monumento invenirentur, simul haberetis* Cum his mandalis laetior dimissus Frater Augustinus, Rodulphum Gastellanum cum aliis , qui multi numéro Romae tune erant Fratribus, convocat. Ita omnes Ostia ad designatum locum proficiscuntur. Fuit Ostia quondam Romana Golonia, ab Anco Martio quarto Romanorum Rege condita duodevigintimilliaribus hinc ad mare distans ; oppidum olim dives, nunc vix pauca super$unt vestigia. Eo ubi pervenerunt, tendunt cum mandatis nostris ad locum, qui ostendebatur in inferiori aditu Ecclesiae, ubi primum ad dexteram Altaris plus octo pedes effodiunt , ubi invenerunt parvula x)ssa ; super planum lapidem posita erant. Videbantur tamen esse Reliquiae Sanctorum , etsi res nulle litterarum indicio adparebat. Tum vero omnes ambigunt, quid facto opus sit. Non enim existimabant esse Reliquias, quas quaerebant.
Fornix item erat tam densus ac solidus , ut nec fortîbus malleis puîsatiis sonitum redderet. Undique igitur tentant, si quis forte sit aditus. Nihil omnino cernitur. Denique ex 80 loco saxum movent, ubiprioresReliquiaeinventaeerant, nam prae veneratione timuerunt contingere. Tum vero ostiolum adparuit, unde in secretiorem tumulum ibatur. Monimentum in modum camerae amplum subter erat, usquequaque inter Altare, et parietem repleris. Ibi plures arcae in ordine stabant , quarum aliae aliis majores erant. Ad dexteram tria erant Sanctorum corpora ; Primum Lini Martyris, qui post Beatum Petrum primus ferlur Cathedram tenuisse : Hinc aliud Feb'cis Pontificis , qui et ipse , Claudio Principe , Martyrii coronam adeptus est : Tum et Asterii Martyris aliud sepulcrum sequebatur. In sinistra erat Beatae Constantiae primum sepulcrum , ubi cum Filia jacuerat (nam simul ambae Martyrium susceperant) : D^hinc arcula B. Aureae Virginie et Martyris Ossa continebat. Huic subjectum erat Beatae Monicae sepulcrum, cujus magnitudo hominis staturam implebat. Verum illud omnino intelligendum, ac propterea Deo gratiae referendae, qui tam mirabilis in suis Sanctis triumphat, nec patitur ullo tempore misericordiae suae expertes esse , qui se sponte pro amore ipsius Martyriis obtulerunt. Namque ex ossibus Virginum ; ut manifestum erat, perennis liquor exsudabat, qui facile omnium odoramentorum suavitatem vinceret. Quae igitur Regum ac Tyrannorum jactantia , quod in auro ac marmore sepeliantur, quod imbuanturbalsamo, quod magnificis tumulis conditi a populis honorentur? Quid ? Quod fuit Fratri Augustino evenit contacta Beatorum Ossium? Nunquam potuit manus sacro odore purgare , donec lavit aqua benedicta; quasi ita Sacramento cederet Sacramentum; quod nequivisset communi lavacro aboleri. Mihi vero magis quoddam indicium praesentis Divinitatis videtur, nulla humana cura Defunctorum Reliquias divinis odoribus distillare. Quippe ut adpareat, quemadmodum in vita carnis. conçu-
piscentiam nescierunt , ita eos post vera immortalitale insigniri. Neque hoc dubium fuit : siquidem nos hujus rei experimentum nostris oculis conspeximus. Quiescite jam , beata Corpora: manete, o Sanctissimae Reliquiae, quibus sanguis ille ob Domini nostri amorem fusus , in coelestis roris suavitatem converlitur.
XI. Aperto igitur Beatae Monicae Sépulcre , Fratres quanta possunt veneratione spectatum atque honoratum Corpus colligunt, simul altissimis vocibus divinarum laudum hymnes décantantes. Hoc modo illi desiderie petiti, ad Urbem multis sequentibus properant : quibus intérim nostro jussu obviam procedit ex eodem Ordine Lucas, nunc episcopus in Corsica : tum hic Frater Antonius Legatus ab Rege Aragonum ad nos missus. Illud vero pulcherrimum , ac sane mirum dictu : adventantibus circa Sanctum Paulum Reliquiis, tantus ex inaudito per totam Urbem tumultus est erectus, quantus nulle praeconio potuisset excitari. Deminica erat Palmarum, qui dies est Romae cenvenarum frequentissimus. Millia peregrinerum undique discurrebanl : quidnam hoc esset rogitantibus respendebatur : Beatae Monicae Reliquias tum primum in Urbem inferri. Illi qui nesciebant Beatae Monicae nomen mirabantur. Ceterum ut audiebant Beatissimi Augustini Matrem fuisse, omnes sine mera e domibus atque hespiliis efïundebantur : plenique concursantium vici, dum alius alium hortatur, impellit, arripit, incredibilis fiebat euntium tumultus. Ibi home plebeius, qui apud Sanctum Paulum resliterat, vise gentium concursu , ut forte potuit flexis genibus, Sanctam maximis precibus venerabatur, epem marcido cerpori expostulans. Nocte insequenti maculis, quibus in modum leprae universum corpus tegebatur, mundatus est. Deinde in Urbem ingrediuntur : nec capaces erant tumultuantium viae ; omnes videre, inspicere et tangere cupiebant. Plurimi, quibus non dabatur adcessus, aut caputeis aut zonis, aut hujusmedi rébus jac^is, modo aliqua re contigissent , devotionem expie-
bant. At per viam homo Romanus, cujus oculi pêne caliga- Tarant, post orationem factam, claro lumini est redditus. Ita persahantibus Fratrum ac Sacerdotum hymnis cantictsque Matris Corpus ad Filii ecclesiam transfertur. Non deerant vulgi clamores , non totius populi voces , non devotorum , non mulierum orationes ac lacrymae. Omnes gaudiis, omnes laudibus ac votis satagebant. Neque illo tantum die ?olemnitas acfa est. Omnem illam Hebdomadam, quae est^.utî nostis, sanctissima , pari devotione celebrarunt. Puerulus erat in domo Fratrum , Frater altero oculo derelictus. Hune muHer oognata avitum applicavit, ut ante Corpus aliquid pueriliter orans flecteretur : atque illa cum paucis mulieribus pueri valetudinem precata, paulo post surgens, sanum atque integrujn utroque lumine recepit. Eodem modo est de pluribus vulgatum , qui praecipue gloriantur similibus beneficiis, secum iUam meruisse. Nec mirum quidem, si hacc Beati Corporis praesentia effecit, quando et ipsum Monumentum , quod pauUo post vacuum ex Ostia translatum est, hujusmodi miracula potuit operare; nam i(a visum est Beata Ossa id fere desiderare, ut in veteri arcula, tanquam in suo habitaculo servarentur. Effossam igitur gravi devotione per amnem deportarunt; acdum in Ecclesia paululum resideret, Fratribus ad Reliquias profectis, mulier cujus filius erat octavum jam mensem gravi atque implicito morbo aegrotus, arreptum parvulum sincerissima spe, in Ârcam imponit : moxque sanum factum, super pedes nitentemjam infantulum statuit. Ista nune quotidiana sunt, atque in oculis omnium gesta; ut nihil non sperare liceat patrocinio iliius adfuturum, quod aut corporibus, aut mentibus nostris necessarium fuerit.
XII. Quam igitur gaudendum tibi, o Roma, quae banc Parentem suscepisti? Ego vero quam maxime exsultem, vix possum referre, quod nostra aetate tam bénigne Deus noslris rébus adcesserit. Misi ipsi haud dubium Patronum Augustinum in Coelis habiturus videor : siquidem necesse
est y et Filium eisdem muneribus debere, quibus Mater adfecta est. Speciosissimum vero boc tempore munus, quandoqiaidem Ecdesia, quantum ad nostra pertinet gubema*cuUi, opulenta pace fruitur. Itaque et hoc in rébus nostris praeclarissimum ducemus Sanctis quoque optatam sedem praestitisse ; nec tantum ut uni locum dederimus, cum et Augustino et Monicae pariter hoc gratum fuisse existimem. Quid vero ipse charius habere possem, quam înterceteros Sanctos uni Beatissimo Augustino gratificari ? cujus tanta exstant erga omnem Catholicam Ecclesiam bénéficia , ut nulli pêne, ut ita dicam, Sanctorum majora mérita debeamus. Quidquid enim simul omnes Apostoli plantaverunt , quidquid Apollo, atque alii Apostolorum secta tores rigaverunt, hic coronavit, hic tetendit, hic, velut circumposito aggere, materiam praebuit, qua ex Deo feliciora crementa susciperet. Tofus itaque jam Augustini fio, meque illi quibus possum desideriis voveo , cujus opem capiti mihi in primis necessariam arbitrer. At vobis quantum gloriari licet , Fratres deyotissimi , qui sub tanto Magistro mititiam geritis , qui sub tmto nomine Religionem servatis, qui ad speciem tanti praeclari exempli vitam exponilis I Tarn deinceps bonorate in Filio Matrem , duobus aequa religione servite. Ac si fortasse mulieribus hujus Religionis forma placuerit, iina erit Beatissima Monica, cujus exemplum imitentur. Una erit Matrona sanctissima , cujus virlutem sequanlur; una erit coelestis Vidua, cujus felicitatem amplectantur.
XIII. Ceterum hinc vos existimate hodie a nobis admonitos minime licere , ut a data Régula declinetis , quibus tam magna exempla proposita sunt, quibus tôt commoditates adcessere. Quanquam nec aliis locis pepercit Deus bonitati suae erga nos , quasi omnino concupiverit munus suum implere, ac praedicatoris sui Augustini omnem gloriam patefacere , vestrum Ordinem extremis benefîciis sublimare. Sic enim audivimus Tiaram Augustini, Litumque
rà
illum Pastoralem non ante multos dies reperta, magnoqiie pretio redemta, in Sardiniam Valentiam translata esse. Ita omnibus locis et rébus bene successit, definiente Deo^ ut qui rite praeter ceteros Âugustinum colitis, soli omnem illius supellectilem possideatis. Quid enim magis congruit , quam eosdem rerum et Corporum custodes esse, qui nominis sunt haeredes? Jam igitur omnem Augustinum habetis, jam universam illius rem ac Familiam tenetis. Neque deest vobis omni studio Pater, nec déficit in aliquo benefacto Deus. Unum vero est mansuetudinis jugum , unaque humilitatis régula, cui primus ipse fuit subjectus,* neque ejus propositi poeniteret. Ex his rébus , mihi , crédite, vos quoque prima crementa accepistîs. His institutis Majores ac Patres vestri per orbem terrarum clarissimum nomen habuerunt. Siquidem recte putant omnes, non Religionis modo, verum etiam ceterarum virtutum fuhdamentum in humilitate esse. Quod si quis verbis potius , aut cuUu et fronte gloriam suam jactat, a veritate ad superslitionem animum reducens , ejus profecto , ut Apostolus Jacobuâ inquit, vana est Religio. Mea quidem sententia, si Patris Augustini praecepta servaveritis , nullum hominum genus fuerit, nullius Regulae institutio, cujus sanctitati vobis invidendum sit. Verum nescio quid vobis metuam, etc.
Omittimus quae hic hahet Pontifex, Eremitis Av^/ustU nentihus propriae Regulae observantiam , pacem et hwmilitatem commendans, quae quidem fere duos ex his nostris paginis occuparent.
Ita si quid ipsi coetui vestro proficere possumus, Fratres, omnes existimate nobis curae esse, qui omni opère vestram Religionem foveamus ; ut nihil jam interesse placeat inter Presbytères, et vestrae Regulae Professores : ne qui estis ad communem Ecclesiae utilitatem constituti, ex sociis membris indigne damnum feratis. Illa enim prorsus abominandaest insolentia, Religiosis Religionem invidere, aut non posse pauperem inopiam pati, aut denique se meliorem
ducere, quod potior quisquam velit haberit. Tantum et ipsi date operam, ut per Gonventus vestros quieti èitis, aé quisque Religionis susen^otium eïpleat, ac vos praesertun, quiianto Pâtre gaudetia.
: XIV . Jàm enim nulla dubitatio est, qùin vobis Auf^stînus m primis ait, non eo modo, quod illius nomen singulàri honore, sectamini : verum judicio nostro hoc potissimum eaussae est^ quod ad vos una cum Filio Mater adcesàit^ tan^ quam indigne férret, non iia corpore praesentem esse, qui se digna Religione hondrarent. Prospexit credo velut errantes parvulos, ut in sinum ipsa quoque Nepotes acciperet. Nondum enim cuiquam, nisi vobis haec sancta dicata est, nec alteri , quam Ordini vestro cessit. Multi tamen ad Au-» gusiini omen subiere, jam de ipsa Religionis dignitate certantes ; quasi solis hic honor debeatur, quem velut primi adfectant. Sed alius hic locus est.. Ipsa quidem Mater solos elegit, quos tanquam Filio cognâtes adsumeret, sponte in Ordine vestrum succedens. Utinam eo tempore quaesita ei^set, €um majore numéro eratis per orbem terrarum frequentiores I Nihil profecto in ore hominum plus esset. Nanàquae mulier Religionem expetens, noli inter Beatae Mohicae dicatàs censeri? Quis hominum sub alio potius debeat^ quam sub Augustino capite velle tueri Religionem ? Hinc enim reliqua.proficisdtur excellentia, modo se velint Fratres facti ad ipsius Patris exemplum conformes facere. Nempe si magna est Philosophorumgloria, ubi clarissimi alicujus Principis discipuli et sectatores dicantur, ut videàtui* huic magnificum, si se Pythagoricum référât, alteri quod Soçratii[ïum aut Platonicum; quanta vobis, et quam mérita vestrae Religionis lau3 est, Augustinum Ducem ac Parentem habuisse !
XV. Accipite igitur cum Pâtre Matrem, accipite cum Filio Genitriçem. Utamini quantum juste libet alterutro; nam utriusque eadem fuerit disciplina, çadem régula, eadem institutio. Denique'hunc diem vobis solemnem &cite, atque
ita in posteros, coiiGtdeniibuSy volMitibus, suadentibus i bis, IransmiUii^. Hinc quaiitis poteatis vecibus Sanctissimae hujus Matris praesentiam et glorian decUrate. Paâlremo omnes quoscunque inveneritis claudos ae débiles ad coelestia auxilia captanda invitate. Necsilutritis, quae bisdiebus Rocnae apud beatum hoc Sepulcrum édita sunt. Mulierem nomine Silviam ex iniolerabili dolore capitis, facto voto, continue iiberatam. Mariolam aliam vestri Fratds sororem jam tumore mamillarum una et maxima febri morli pêne vicinam, tactu Sepulcri mox sanatam. Puerum iUum âumto toxico moiientem, a parentibus huic Sancte non prius ccHon* mendatum, quam sanatum. Âliam nobilem Romanam simul et paralyticam et morbo comiliali, quem caducuin appeliant, vexatam, tacto Sepuloro, mox ad integram sanitatem reetî* tutam. Quid dicam sierilem illam uxorem fabri, qui Sepulcri ejus t'erramenta coniecerat, expresse ad Sepuleran voto, pauUo post concepisse? Quid eumdem fabrum peae caeeiua, consimili voto splendidum lumen aecepisse? Quid aliate puellam leihalis pestilentiae morbo correptam, ao prodito gereudi hujus ve&iri habitua more mulierum Toto y contintio ex omni periculo ereptam? Quid alios eompluree variis morbis ac magnis febiibus per hujus auxilia dimissos? Praecipue vero quos ex caecitate ac teoebris in lueem red* didit? Recte banc opem sibi adsumsit, vel quod ïHios Doctoris Mater est, qui doctrinae suae radiis unÎTersum orbem adhuc illustrât : vel item quod propter eumdem , ut superna luce servaretur, viginti continuis annis apud Deum piissimas lacrymas effudit y et quae aliquando mœstis oculis dixit : Heu , filii met Augi^tini mortem plango : nunc dicat : Eia me felicem, quae per Atigusiinum filium unù verso orbi lumen pando.
XVI. Haec vos, Fratres mei, auctoribus nobis nuntiate gentibus; simulipsi tanto aupernaegratiae munere gaudete; ac vos praeterea dignes, vel tam Beatae Matris, vd tanti Parentis et Doetoris iilios discipulosque gehte. Omnes ita
genus vestrum mirentur : omnes vitae vestrae instituta laudent. Denique omnibus Religio vestra placeat : atque hÎ3 rebtis sperate vobis omnia majora et ampliora succedere. Non deseret enim Deus quos tantis donis insignes fecit| non rêlitiquet Filios, quibus tam Beatos, tamque illustres Parentes dédit. Ita fient laborantibus ac devotis omnia parata j modo bine Religiosae vitae formam sumatis; ipsiqueceterîs exemplo sitis, quo in manibus vestris glorificetur Deus^ Ordoque ad insignem numerum , ac dignam Capite nobili* tatem celsitudinemque évadât. Tum ipsi videbimur idoneo loco nostrae conceâsionis ttiunus statuisse, si diligentes ac sollicitos servandae hdjus grâtiae agnoverimus. Atque lUî puto gratissimum ac jocundissimum fuerit intelligenti, se optimorum Filiorum gremio receptum. Hac itaque cogitatione spem vestram erigite ; bis consiliis Ordinem vestrum oonfirmate; hac religione Caritatem vestram adornate. Tpsl vero laeti spectabimus; nos pietatem vestram studiosa sinéérîtate observabimus ; denique vobiscunl tantae felicitatiB gaudia celebràbimus.