RÉPONSE
DO COMTE D’AVADX A L’ARCHEVÊQUE DE GNESNE,
( 1639 , 9 mars. — Carcer Gallicus, fol. 168).
Illustrissime Revercndissime Domine.
Liceat mihi non tardare boncslissimum rectæ
conscientiæ impetum , et , verborum quoquc securo ,
PIÈCES
inornate aggredi quod res est ; ut ipsa , quæ simplici sermone delectatur, veritas postulat. De intercipiendo Principe Casimiro ne per soinnium quideru cogitavi, imo ncc intelligo, ullave etiara conjectura assequor, ecquid rei sit istud, sivc proscenium, sive protasis, cujus, jam a quadriennio apud vos instrui cæptæ, insimulor. Egone fatum Principis composui, et, ipso cœlo potentior, ut infensus essel Galliæ, utque illuc sc conferret, cffeci? Hæc tam cæca , tam absurda suspicio, nbn movit mihi stomachum, sed risum. Vix vero similius quod succedit (neque enim una calumnia impetor) suasorein ac incentorem me illius detentionis fuisse; nihilque in tanta renutantem Regium animum voluisse decernere , donec meæ quoque authoritatis præceptum illuc aliquod pervenisset. Miræ obtrcctandi artes. Augetis mihi dignitatem ut augeatis invidiam : et nunc me futuri præscium , et ipsorum casuum impulsorcm , comminiscimini ; nunc rcs Gallicas , et Regia consilia ex Hamburgo moderantem. Scilicel is Galliæ status est , ea ibi liominum politicorum penuria , ut per tôt terras et maria consulendus sit, qui id genus negotiis nec interesset præsens. Quæ meæ quidem in Germania sunt parles , quæ ad legationem islam pertinent , in iis haberi possit , ratio fortassisaliqua meæ, vel opinionis, vel operæ, at de Principe Austriaco , ex Liguria in Iberiam trajiciente, et hostile quid in Galliam moliente, quid ad me, in alio quasi Orbe positum , aliis omnino rebus intentum? et (quæ mea aut negligentia, aut religio est) nunquam bactenus demandatæ Provinciæ fines transgressum ? Valde me nesciunt , qui mihi tam longas manus , et lara vastam laborum , ac molcstiarum , cupiditatem afiingunt. Ego vero , quod agendum incumbit , hoc ago , et sedulo quidem , ut scit Polonia: Sed, cætera incuriosus, partent aliam Reipublicæ nullam altingo, et, quocunque per Regem licet, otio suavissime perfruor. Quinetiam, occupationis plusculum hic mihi esse, quotidie doleo; tantum abest ut acccrsam novas, et alienis me curis oblrudam inquielus. Quorsum ista ? inquies. Nempe ut intelligas quantum a vero aberrent, qui me causant dedisse decreto existimant ; cujus ego ab Aula hoc demum nomine certior
JUSTIFICATIVES
factus fui , quod , illius causas ut nossem , el llluslri Baroni D’Avaugour, apud vos Agent! , trauscriberein , cxpedire visuiu sit. Et ila se rem haberc, bona fide aflirmo. Ne quid tauien dissimulcm , aut juslissimi facti invidiæ paru ni lortiter subducere me vidcar, cjusdcm maudaiis obtemperaturus , subjunxi , jure fecisse Regem ; sic enim plane senlio. Galli Principem Casirairuin , superioribus annis hostem , hostilis nuper in Gallium agininis ductorein, nunc ad bostem , flagrante bello , transeuntem , iu littoribus uostris , non vi ventorum , sed studii, erga parles, sui adactum, ibique, fi cio nomine, arcifinia Rcgni clam perrepenlem , jure legeque , apud omnes génies usilata , et exemplis innumeris , alque etiam vestris , comprobata , detinuerunt. Grande nefas , exclamant Veslrales : nam, sanguini et amiciiiæ fulens, viator iverat. Veniam præfari debeo, pt-iusquam occurram objeelioni, a re, el a rnenie Principis alienissimæ. Pro amico ille se gereret , qui non modo propriis, sed alieuis etiam inimiciliis conlra nos arsit? Neve quid intenlatum relinqueret , novo se Francorum liosli addixit? Hoc si adinitlilur, merilo ipse sub alierius persona latitare voluit, et amicus vere incognitus ad nos accessit. At vero qualis Viator, qui, iturus in Hispaniam, cum solvisset Genua , niox statim deficctit in rrovinciam , ejusque arces , ac propugnacula . jam Hispanis sæpius tentata , perlustrat , quo se illis magis probaret, et, tôt adhibitis cautionibus, nunc Massiliam , nunc Telonem Martiuin , aliosque subindc portus, non terra, ut expeditius itertulius fuisset, sed mari, tanquam novus semper advena , appellit. Qui sic intrabat , hospes an hostis erat? Sed quid persequor singula? Tôt tantisque indiciis Austriacus animus sese prodidit, ut ipse Magistratus , sola legum autlioritatc , ac muneris sui rationc coactus, inconsulto Regc, Principem sub custodia babucrit. Eum itaque Rex delinerc jussit? Minime : sed detentum , non jussit dimitti. Quo enim modo id potuisset , frementibus populis, cruentas hoslium manus recens expertis ? Id Rex, raihi crede , Vestri contemplalione , tulit acerbius , et præceps illud consilium Principis magno redemptum cupcret. Sed , animi celsitudine justos nietus
PIÈCES
non a versante, mederi vis potcst nisi velit Provincia» securitatem periclitari , imo et fidem. Hic vestri rursus insurgerc, et, facundia.tua audaciores, indnlgere affectibus suis, multasque per eiegantias, multa nobis convitia facere. Non habeo equidenrquod tam ingeniose reponam : sed mihi si ars , si verba, et ubertas orationis, desunt, at fas et æquum , at jus gentium , consuetudo Principum , et a vobis ipsis petita exempta abundc suppetunt. Nonne ipsum Regeni nostrum Vestrumque, innoxie ad suos, et ex neccssitate abeuntem , persecuti , detinere voluistis? Nonne Legatos Imperalorum , ac nostros , quod suspecti , hi non petila venia Poloniam Entrassent , detinuistis ? Jam ego minus agam vobiscum , magnum licet regendi campum nactus ; non dicam vos insidiatores , non Majeslatis reos , nou si quid in orbe sancti , violatorcs. Quin potius , qua Polonos utcunque tuerar, præsto crit Romanorum aulboritas , quorum Provincias occulte transeuntes Macedonum Legati, felici prius evaserç mcndacio, mox vero copti sunt Romaraque dcducti. Id autem Principis VTestri Amicis (utinam ne et Vestris) familiare. Ilii Philippum Auriacum , nihil hostile , vel per ætatera , cogitantem , bello nondum cæpto, sed re ad bellum inclinante. Pâtre nondum hostc sed tantum suspecto, captivum in Hispaniam abduxerunt. Iidcm Johannem Nassovium, qui nec arma contra ipsos tractaverat unquam , nec partes Mauritii Agnati sequutus erat, Neapoli in carcercm detruserunt; tum quia esset e gente Nassovia ; tum maxime, quia, mutato nomine, Regnum , peregrinandi animo, lustrabat. Neque illos Regio sanguini pepercisse fidem facit Leopoldus Austriæ, qui Ricbardum Angliæ Regem fæderatum, atque ex communi in Barbares expeditione redeuntem, quod Viennam mentito habitu, privatas ob simultatcs, venisset, in vincula conjecit. Mitto caetera,
3 use in banc scntentiam prœstant, argumenta, et præjuicia, ut alias objectiones refellam, Nostros ei nequaquam insidiatoses.se, qui sponte ad illos, nec opinanter, venit : Sed insidiantem occupasse , res ipsa déclarât. Neraini Gallia Viatori insidias struit, nec ipsis utique hostibus , cutn suas illis ditiones obambulare visum est ; imo
JUSTIFICATIVES
cura c re ipsorum fuit. Adcu generoaa indole, quosannatos terra manque persequitur, sui copiam petentibus facit. Non longe abieriraus. Hoc ipso mcnse, rccrudesccntibus licet odiis , Christianissimus Rex Marckioni Mirabellio , in Uispaniam ituro , atque et bellum adversus se gesturo, transcundi totius fere Regni potestatem fecit, ac, per longum iter, deduci juvariquc voluit ; cujus capiti, quamprimuni casside tectum fuerit, non parceraus. Hæ sunt nostræ insidiæ, hæ technæ , quibus et Carolum olim tantum Imperatorem , lantum Gallici nominis hosiem , excepimus. At ille forlasse niliil profuisset dctenius , expectanda fuit occasio nobis violandi juris uberior, ut, quod in Carolo deerat , fortiremur in Casirairo. Ignosce et tu , Vir Illustrissime, dolori meo, et agnosce niecum liberaiiter, tuo more, non captasse nos ullum inde comiuodura , sed imrainenti periculo viain duntaxat præcidissc ; ut vel ex eo liquido constat, quod Principera libcntissime dirnissura Gallia hoc unum sibi caveri petit, ne quid inde detrirnenti capiat. Poteslne conditio honeste an eo rccusari ,
Sjuera vos nobis araicum, et amicitiæ fidentem , ivissc proitemini ? Poteslne Poloniæ durior videri cautio, quæ nibil aliud præstet, quant benevolentæ erga nos suæ, ac proprii instituti constautiam? Certe aut me mea valdc fallit opinio, aut ad subasperas lilleras oiliciose admodura et fraternc rcscriptum est. Desine intérim, quæso, mi Domine, in Galliara nostram, Gallicaque consilia, invehi ; et, iuvidiosa comparatione, Sariuaticam tantopere venditare innocentiam ; aut enim ore sim duriusculo necesse est , aut ad contumelias istas commovear oportet vehementins , dura tara indigne nobiscum agi video. Potuerit olim magnus ille Johannes Zamoscius ( ultimum Polonorum dicereni , nisi mea jam satis superque verba arguerentur) potuerit, inquam, ilia ætale , libéras adhuc et magnificas voces emitlere, atque incorruptam gentis Vestræ simplicitatem , apud summos Pontifices gloriari. Verumenimvero, ab excessu tanti viri, quæ non subinde ratio tuendi status visa est ? statim lionesta , si utilis. Quæ cacopoiitia (ut reddam tibi justissime voces tuas) nec in uno exemplo, unove Regno consumpta. Certe has Re-
1>I ÈCF.S
gnandi , Regiæquc Domui prospiciendi artcs ( >allia Don novit ; et istud , quicquid est , sive Theologiæ , sive Politices , vobis non invida non invita permitlit. Quod scribis, de Rege , et Gentilibus nteis, non esse querendi locum , rcctc id quidem, licet nolens , aflirmas : sed quæ scquuntur, damnari jatn illos ab Orbe Christiano, plane miror, quomodo tibi viro prudenti , et Regibus uti sueto , exciderint. Rarcius ista ; quæ dum ego jure perhorreo, ferendus
tibi sum , imo vero etiain laudandus Hæc scripti laccs-
situs, non ut perstringcrcni vos (a quo ego ne vivam si non longissime absum)scd ut tuerer nostros, et injuriant publi-
cam propulsa rem Non enim Poloniæ Principem deti-
nernus, sed Lusilaniæ Prorogent; non amicæ gentis consilia, sed parles infensissimi hostis secutum ; non Poloniri nobiscum f'œderis servantem, aut Polonicis usibus servientem , sed Patrios mores exosum , et privatas omnes fortunas, procul a Vobis, cum aliqua etiam injuria Vestra . quæritantem. Jain dudum i Ile ostendit, quantum res rationesque suæ, a Vestri? dilTerant, qui arma adverses Galliant traclabat, suoque ad pugnam hortabatur, sub ipsum teinpus quo magis incalescebant ejusdem Galliæ in Poloniam studia ; quo Vcstris ego mililibus , cum in hostes sumnia vi et majoribus anintis ruèrent, nudum pectus objiciebam , non ut cohibercm generosunt irapetum ea bonestissima Religionis causa oborlum (cujus ipse mihi conscius erant) sed ut quicti Vcstræ vcl consulerem ; vel certe, partibus jartt adjunctus, una vobiscum forte uterer. Non ignota loquor. Stetisli et tu, Vir fortissime , in ilia acie, ut armants sisteres , nunc bis nunc illis obvius, cum ipsi pcrcalcatunt penc pergerent Regni Cancellarium , tantæ dignationis Viruiti. Tune Vestcr, utdixi, Princeps, expeditionem Gallicnm adornantibus Austriaris , se sunsque copias alacris addebat, quasi non ad prælium, sed ad prædatn opulentissimi Regni, proficisceretur ; et gravissinto quidem Galliæ discrimine, in quant nempe hostes, tota Impcrii Regnoruntque suorum mole, undequaque incubuerunt. Sed , favente Dco , sustinuit immola , et fregit tnnias Vires ; potuilque, vcl proprio periculo suo, Clasimirtis Prineeps, vix non h Nostns caplus, iniquitatem
JUSTIFICATIVES
causa? agnoscere, et invadendæ Galliæ animum deponcre, niai , neglecto coeli munerc, &d ejusdem fines , ad quoa jaro ferme afTlicla fuerat, navim auam referri voluisaet. Nihil igitur commune Poloniæ cum islis Principis tractationibus , ut ipsi Vos , ante hac , sæpius profeasi, mcaa de iis cxpostulationes, commoda declinationc , tum elusistis, quod næc illc, non aulhore Rege, non Bepublica Vcstra , privants aggrederetur. Si licuit Principi scjungerc ae a Polonia, liceat Gallis euin utique pro Polono non haberc. Et vos, si bellantis atquc inimici cauaam præslarc noluistis, capti cur suaciperelis , et liteni Vestram facerelis? Id nec Veatra veile prudenlia, nec æquitas pâli , nec observanlia quoque erga Vos nostra mereri polest. Unde facile intellexeris , quant alieni a conlcmptu , aive irarum , sive Virium Veatrarum , ainius : Nequc enim in Vos peccavimus quicquam, neque impune pcccari poase credidcrimua, quorum ditioncs etiain lemere non semel irrupistis. Quod ut magnifiée prædicas, sic re ei facto Princcps ipse V ester falis contprouavit, qui liostes in Galliam ex ultimis Mundi partibus nuper adduxerat. Nos quanti faciamus Poloniam quanti conjunctionem vestram, ml atlinet dicere, et ipse agnoscis , qui nostris semper Regibus , vel per me, unice ambitam commémoras. Quid ni vero fortissimam Gcntcm bellicosi , libcrrimain liberi, ac non absimilis genii populos colamus, et, si banc querelam deroas, justissimos? Quiu et Regnum , titulis olim nostris adjunctum, minus æstimarc, sine injuria propria non possemus ; ut nec Reipublicæ Christianæ propugnaculum nos Chrislianissimi non fovere. Vides, illustrissime Præsul, quantum me litterae affeeerunt tuæ, quant expedite ad omnia , quant prolixe, horno in scribendo alioquin pareils, respondi -, et id quoque, quantum ex oflicio potui , reverenter. Erit hoc ipsum tibi argumento amoris et fiduciæ non vulgaris. Ego me tolum effundo in sinum veri Amici, nullae hic lalebr» , nulli rccessus. Et , si quid tua , atquc ipsius Principis causa, valeant, eadem fuie et libertate præstabo. Quod ut tibi omnino persuasum velis; ac perturbationibus rerum, seu variclati temporum, et Aularum ludibriis , necMsitudineai nostram, ccrlo judicio semel conslilutam,
PIECES
ne permitlas, a te etiam atque eliam peto. Ilamburgi g Martii , Anno Domini i63g.
Celsitudini Tuæ
Addictissimus Servitor , et ad obsequia paratissimus,
CLAUDICS DE MESMES.
DEUXIÈME LETTRE