DE CASIMIR AU COMTE D'ALAIS
( 1039 , Î4 mars. — Carcer Gallicus f° ICI ).
Exccllentissime Domine.
Exhortatur me Excellentia Vestra ad patientiam , in bac tam iniqua fortuna : accipio, a candido monitore, affectum grato animo. Innutritus equidem sum legi , quæ docet, Chrisliani esse perfcrre patienter injuriam, an autem Ghristianissimi stt , eain innocenti irrogarc , Dei et Orbis judicio relinquo. Non tamen extra exemplum Legislatoris fecero, si querar, et quæram, a percussore injusto, Cur me cœdis? cum supra decus id cujusque probissimi scmper putatum , alienis impeti criminibus et tacere ; infamia notari et non sentire ; pati , ut parricida. et ad immeritam pœnam non ingemiscere. Si pietas, si justifia in Galiia, curmibi id non concedilur, quod jus, fas, leges et plébiscita omnium nationum cuivia reo permittunt , ut possit ad objecta rcspondere? Ego indcmnis, inauditus, indicta causa tantæ carnificinæ à Christianissimis subjicior! Sæpius me Excellentia Vestra, suis consolationibus in meliorem spem erexit, et hoc prœjudicium ac periculum, quod
JUSTIFICATIVES
palior , libcrtatis, fortunarum, et vitæ meæ, aliter, nec nisi in bonum , interpreiari jussit : Verum , cum tani obstinata in me videam odia Chrisliaoissimi , quid aliud , præter interitum ineum , mihi persuadere possumPMisi nuper, suasu Excellentiæ Vestræ, Parisios suprcmum Cubicularium : dedi iitteras arnicas et humiles , ad Regem , ad Cardinalem , a nuilo horum admissus, liliene meæ non receptæ , contemptim ipse habitus , et spernaci supercilio a quovis oflicialium Curiæ sprelus. Taceo priorem Secretarium meum , quem Bex , ad primum conspecium, execratus , aula sua excedere jussit. Ego supplicia et torraenta omnia, quæ mihi a Gallis infliguniur , debeo crederc esse benevolentiam , et humanam Iracialioncm ; cum ipsi , in supplice et captivo, sibi pcrsuadcant, aut fingant hoslilitatem. Quasi vero me lateat . etiam venenum mihi deslinatum, si Q. Catuli supplicium , ctii jam subjecius sum , minus eihcax in moriem meam fueril. Galliæ id, amicisque confœderatis, sic expedire, ut moriar? O ingeniosam crudelilatem ! O miserum Galliæ statum, quem Mumina non fortunarent, nisi illis, externi et innocentis Principis sanguine, sacra fièrent! Quacunque tandem morte peremptus luero, sciet posterilas, me dolo et fraude, sub humanitatis specie , a Gallis captum, et per impositiram interfectum : nec surdior Deus ad vocem sanguinis interempti a cognato erit, quant quondam fuerat in cæsi a Fratre. Nolo credere , compellor tameu dicere , et id Excellentiæ Vestræ scribere, quod sæpius audio; nimirum Champinium quemdam esse , familiarem Excellentiæ Yestræ , qui in perniciem meam , iniquis informationibus , instigat Regem et Cardinalem. Kescio quomodo offenderim quem vix vidi, et quomodo placare possim quem nunquam læsi. Gratuita odia esse scio , et hominem bomini, lupum , et hominem homini Deum ; quem ut in Excellcnlia Vestra reperi, sic veneror æternum.
Excellentiæ Vestræ,
Obligatissimus, JOHANNES CASIMIRÜS Princepx.
CUteroni 3t Martii , Anno 163S.
PIÈCES