Ce texte a inspiré le concile arménien de 1911, can
Orthodoxa Ecclesia Romana, et juxta conciliorum defînitiones, solum episcopum esse hujus sacramenti ministrum ordinarium. Quia tamen ex antiquissima et immemorabili traditione didicimus fuisse semper in usu, quemadmodum in Ecclesia Graeca ita et in nostra Armena, per Apostolicœ Sedis dispensationem, ut etiam simplex sacerdos conférât hoc sacramentum, ita et nunc, quod hoc nihil innovandum putamus, prsecipue cum in concilio Florentino in unione tam Grœcorum quam Armenorum hœc facultas, nec ab illis sanctis Patribus, neque ab Eugenio IV0 fuerit revocata. Quapropter supplicamus S. Sedi Apostolicae, ut nobis indultum confirmare dignetur.
Monendi etiam, et fréquenter in catechismo edocendi sunt populi per suos parochos, hoc sacramentum confirmationis omnino esse distinctum, et per se completum et sedequatum, a sacramento baptismatis, quamvis in nostro ritu immédiate conferatur unum post aliud.
Caput iv. — De sacramento eucharisties et misses sacrificio.
1. De mixtione aquœ cum vino. — Quemadmodum pridem suscepimus ad integritatem hujus sacrificii aquam, quam modicam cum vino miscendam esse in calice, ex Christi Domini institutione, Apostolorum traditione, atque universali Ecclesiœ praxi, ita et nunc ab omnibus servandam esse profitemur, sub pœnis a Sede Apostolica1 ac sacrosanctis conciliis declaratis.
2. De liturgiœ correctione et impressione. — In sacrse liturgiœ correctione Hev.dis Patribus missionariis damnata debent attendere, quod confirmetur, ita in verbis, sicut et in caeremoniis liturgise patriarchalis Ecclesiœ Armenae, eamque submittant censurée S. Congregationis de Propaganda Fide, cui humillime supplicamus, quatenus jubeat in sua typographia imprimi plura exemplaria pro usu nostro, atque ecclesiarum nostrarûm.
3. De liturgiis supprimendis manuscriptis. — Inhibemus in posterum sub gravissimis pœnis, ne amplius tune liceat uti manuscriptis, quovis titulo vel ratione. Optime enim novimus ex occasione transcribendi émanasse varietates, quin etiam plures irrepsisse errores, post correctionem primam Patris Galani.
4. De non varianda liturgia. — Prsecipimus etiam sacerdotibus omnibus nostri ritus Armeni, sub pœna excommunicationis ipso facto incurrendae, ne deinceps sub quovis titulo licitum sibi faciant aliquid sive in verbis sive in caeremoniis immutare, addere, vel omittere, ita et in ecclesiis Armenis contingat celebrare, etiam in Latinis.
5. De celebrando missœ. sacrificio suo ritu tantum. — Prohibemus in virtute sanctœ obedientiœ sub pœna suspensionis a divinis, omnibus sacerdotibus nostri ritus, ne audeant amplius in quovis loco, vel ecclesia Latina, aut Armena, aliter celebrare quam juxta proprium ritum Armenorum, excepto tamen in easu alicujus necessitatis et in distantia sex
1. Cf. le décret de la Congr. de la Propagande, du 30 janv. 1635.
milliarium ab ecclesia Armena, ubi eopiam non haberent clerici ministrantis et missalis Armeni.
6. De ministranda S. communione sub utraque specie. — Injungimus pariter ita sacerdotibns Armenis ministrare, ut et clericis vel laicis suscipere sacramentum eucharistiœ sub utraque specie, non quidem putantes hoc de necessitate prœcepti divini, cum talem errorem una cum Sancta Matre Ecclesia Romana respuerimus, et contra aliter sentientes cum sacrosancto concilio Tridentino anathema pronuntiaverimus 1, sed ne discedamus ab immemorabili consuetudine nostri ritus, juxta pontificias sanctiones toties repetitas. Quod decretum nolumus ubique locorum nostra? archidiœcesis locum habere etiam in locis, ubi nulla sit ecclesia Armenorum dummodo tamen aliquis sacerdos haberi possit nostri ritus.
7. De paschali communione. — Circa annuam paschalem communionem, omnes parochi circa suos subditos ita sint solliciti, ut sibi connotent omnes, qui communicati fuerint, quatenus contumaces dignoscant, quos denunciare suo loci Ordinario debent, qui circa illos servata débita juris forma procedet, declarando latam a sacris canonibus sententiam excommunieationis, et ab ea non absolvantur donec non resiliverint per condignam pœnitentiam, cseterisque servatis apostolicis constitutionibus ac pœnis.
8. De tempore paschalis communionis. — Quia vero natio nostra, suis negotiationibus rnultum intenta, ob quas vagari solet, nedum per vastissimas Poloniae provincias sed etiam varias orbis plagas, longius dissitas, lustrare cogitur, hinc saepe contingit, non posse ipso tempore paschali (si foret adeo angustum) ita ad suos properare, ut valeat communionis praeceptum implere, adeo supplicamus S. Congregationi ut prœdictum tempus paschalis communionis protrahere velit, a prima dominica Quadragesimae ad ipsum diem Ascensionis Domini, qua etiam in nostro ritu terminatur tempus paschale.
9. De pueris non communicandis. — Pueros ante usum rationis, qua tanti sacramenti agnoscant dignitatem, satius abstinere judicamus a communione etiam in mortis articulo, per modum viatici. Quod idem d< perpetuo amentibus judicamus.
10. De pueris sacramento benedicendis. — Permittimus vero illos cum venerabili sacramento singillatim benedicere, ita, tamen, ut non tangat sacra hostia faciem pueri vel amentis ne subeat periculum, per contactum, hœrendi aliquod fragmentum.
11. De cura in conficiendis hostiis. — Monentur etiam sacerdotes aut diaconi qui parant hostias (quae juxta nostrum ritum debent esse ex azymo) ut ex pura farina triticea, et cum omni munditie, qualis decet taie sacramentum componant, tum etiam diligentissime attendant, ut suffîcienter sit cocta, ne exponatur sacramentum periculo nullitatis, defectu materiae. Sacrista curet ut sint semper hostiae, vinum, c83teraque necessaria, pro celebratione missarum, cum indecorum et incommodui
1. Cf. le concile de Trente, sess. xxi, can. 1 de communione. Certains termes de ce canon arménien de 1689 sont repris par le can. 427 du concile arménien de 1911
nimis videatur, singulos sacerdotes secum déferre omnia ad missa; sacrificium necessaria.
12. De reverentia in deferendo sacramento infirmis. — Dum contingat sacramentum eucharistiœ ad infirmos deferri, utantur luminaribus et umbrella, et sacerdos ad minus sit indutus superpilliceo et stola, et sic, oum omni modestia, hymnos, vel psalmos recitando ineedat, praevio etiam tintinnabulo, quo omnibus praetereuntibus significetur praesentia sacramentalis corporis Christi, quatenus debitam ei adhibeant adorationem.
Publicandse etiam sunt indulgentiae omnibus fidelibus dévote et reverenter comitantibus sacramentum eucharistiae, quatenus ad hune religionis actum magis aUiciantur. Disponant denique ut in cubiculo iniirmi sit prœcedenter disposita mensa, cum candida mappa superposita, ac eorporali, cum duabus candelis et inter illas média cruce, ut Sanctissimurn deponatur, tum etiam vas habeatur cum aqua munda, ad abluendos digitos.
13. De purificandis digitis. — Post contactum sacramentum praecavetur etiam sacerdos, tam in missae sacrificio, quam in aliis occasionibus tan^ «eiidi species sacramentales, ut indicem et pollicem, quibus sacrosanctum Christi corpus contrée tarunt, non adhibeant ad alios usus, neque quidquain illis audeant digitis tangere, donec fuerint abluti.
14. De non célébra ndo missam in prwatis sedibus. — Omnino prohibe tur etiam abusus, înha?rendo constitutioni sacrosancti eoncilii Tridentini, in piivatis domibus celebrandi tremendum missa? sacrificiurn, quovis titulo, neque occasione defTincti, etiam praesente corpore, cum hœc eadem suflFragia haberi possint décent ius in ipsa ecclesia.
15. De custodia eucharistise. — Statuimus ut in cunctis ecclesiis parochialibus, eucharistia, chrisma et oleum sacrum sub fideli custodia, et cum omni munditie observentur, sub seris, nunquam nisi ex necessitate tpèriendis, quarum claves pênes ipsum parochum semper habeantur.
16. De lampade ante eueharistiam. — Ante venerabile sacramentum sedulo incumbant parochi, ut lampas diu noctuque ardeat, monendo populos, ut pro expensis quisque contribuere velit pro sua pietate et devotione, erga prœsentiam sacramentalem, digne colendam, Salvatoris Nostri Jesu Christi.
17. De eleemosinis missarum. — Eleemosina pro una missa priva ta, habito respectu ad praxim aliarum ecclesiarum latini ritus, tum ad quotidianam sacerdotis indigentiam, minus esse non deberet floreno Polonioali monetœ currentis; quia tamen, refrigescente charitate, saepius ilit<r contingit, ideo permittimus sacerdoti minorem etiam eleemosinam
ieceptare, pro suo arbitrio. Hoc tamen maxime prœcavendo, ne pro eleemosinis missarum adventitiis, ultra duos menses ad summum differatur satisfactio, exceptis iis, quorum indigentia urget immédiate, quœ aut non suscipiendœ, aut eadem die omnino celebrandae sunt.
Damnamus autem iniquam quOrumdam pseudo-magistrorum doctrinam permittentium uno sacrificio satisfacere pluribus missarum obligalioïiilxis. Quod si quis nostrum sectator inveniretur tam impii dogmatis, oiirranius gravissime conscientiam loci Ordinarii, quatenus severissimis |Minis in talem animadvertat, juxta Apostolica? Sedis décréta.
18. De communi symbolo fidei in missa solemni. — Optaremus nos quidem in omnibus Ecclesise Romanae se conformare et quemadmodum eandem profitemus fidem, ita consonum esset iisdem verbis, ejusdem fidei symbolum in ecclesiis decantare. Quia tamen magnum in populo excitaret tumultum, si symbolum, quod quisque etiam laicus publiée in ecclesia decantare solet, una cum clero, singulis diebus, aliquo modo immutaretur, et aliunde sit illud antiquum saerosancti coneilii Niceni catholicum, ideo quid sit agendum submittimus deliberationi Sanctae Sedis Apostolica^ eujus decretum hic omnino erit, ad perpetuam observantiam, inserendum.
Caput v. — De sacramento pœnitentl».
1. Prœmittitur doctrina catholica de sacramento pœnitentiœ. — Pœnitentiœ sacramentum, distinctum a caeteris sacramentis atque ex institution*' divina vel in re, vel in voto simpliciter necessarium, post baptismum adultis lethaliter peccantibus, cum Sancta Matre Ecclesia catholica atque universalibus conciliis sanctorum Patrum profitemur.
Constat autem tamquam ex materia, ex actibus pœnitentis, videlicet contritione, confessione et satisfactione a confessario imponenda, et tanquam ex forma et ex absolutione confessarii quœ perficitur per verba : Ego absolvo te a peccatis tuis, addita invocatione Sanctissimœ Trinitatis.
2. De contritione. — Contritionem ex sacrosancto concilio Tridentino appellamus animi dolorem, ac detestationem de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cœtero; quam curare debemus ut si ex motivo perfectœ charitatis in Deum, quatenus sit perfecta; si tamen oriretur ex consideratione turpitudinis peccati, vel ex metu gehennœ pœnarum excludentem voluntatem peccandi cum spe veniœ (qui actus vocatur attritio) x adhuc suffîceret ad valorem sacramenti pœnitentiœ, caeteris positis.
3. De confessione verbali. — Confessio débet fieri ex institutione divina, intégra de omnibus peccatis commissis, cogitatione, verbo et opère, saltem mortalibus, auriculariter sacerdoti, cum distincta narratione peccatorum, tam in specie, quam in numéro, ac circumstantiarum praecipue speciem mutantium, et ideo studiose monendi sunt pœnitentes de nullitate illius confessionis, quœ in nostra natione aliquando erat in usu, dum quisque post Confiteor Deo proferebat omnes et singulas peccatorum species, quantumvis turpes et nefandas, quamvis innocens esset indifferenter se accusabat, non specificando propria commissa peccata a se. Abolenda est omnino talis forma confessionis generalis, tam privatim, quam coram confessario, quam publiée. Et sufficit ut exprimatur se peccasse verbis illis generalibus cogitatione, verbo et opère. Indecens enim est, inter inno-
1. Cette définition de l'attrition s'inpire littéralement du concile de Trente, sess. xiv, Doctrina de sacramento pœnitentiœ, chap. iv. — ■ Le can. 457 du concile arménien de 1911 cite ce même chapitre, mais après avoir d'abord emprunté ses définitions directement, semble-t-il. au synode de 1689.
centes praecipue et castos, sordes illas et turpitudines enuntiare, durn hinc potius acuitur, et edocetur, quam corrigitur audientium malitia.
4. De forma absolutionis. — Sublatis caeteris aliis Armenorum nostrorum formulis absolutionis adhîbitis in sacramento confessionis, hanc unam omnibus servandam injungimus, pridem etiam a nobis catholicis usurpatam. Prœmittitur igitur, post impositam pœnitentiam, sequens oratio : Misereatur tui Amator hominum Deus, et remissionem tibi concédât omnium peccatorum, quœ, confessus et quœ oblitus. Deinde addatur absolutio conditionata a censuris, prout sequitur : Et ego te absolvo ab omni vinculo excommunicationis, suspensionis et interdicti; ita tamen, ut omittatur verbum suspensionis, si pœnitentes non fuerint elerici. Denique proferatur absolutio a peccatis, sequentibus verbis : Deinde authoritate per ordinem sacerdotii mihi tradita, ex dwina jussione per Ma verba « qusecumque solveritis super terrain erunt soluta et in cœlo », iisdem verbis, ego absoho te ah omnibus peccatis tuis, quse cogitatione, verbo et opère commisisti, in nomine Patris, et, Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
5. De annuali confessione. — Semel in anno confessio ad minus est fa- (ûenda et ideo monendi sunt omnes de sua obligatione; quare in ecclesiis parochialibus pridie publicandum est, singulis annis, tempus quo incipit haee obligatio, et denuntiandum quousque durât, juxta quod nostris supplicationibus, eirea tempus pasehalis communionis S. Gongregationi humiliter porrectis, fuerit rescriptum.
6. De frequentanda confessione. Insuper hortandi sunt, et de propria obligatione edocendi omnes, ut antequam longo itineri, semper periculis ubnoxio, se committant, praemittant suorum peccatorum confessionem. Quod idem a parochis insinuandum erit infirmis, ne improvise ingravescente morbo, vel sine confessione décédant, vel saltem integram peccatorum accusationem cogantur emittere.
7. De incompleta confessione verbali. — Videantur ea quœ de absolutione sa<ramentali impertienda in variis casibus incomplet» verbalis confessionis, supplentibus nutis et similibus signis, prœceptum est in Rituali Romano, eaque omnia transferantur in nostrum idioma inserenda pariter in Rituali nostro, pro directione parochorum, contra varios abusus et errores, ob ignorantiam irreptos apud Orientales Ecclesias, cum maximo animarum cletrimento.
8. De pœnitentia imponenda. — Quantum vero ad pœnitentiam imporiendam a confessario, serventur regulae a sacrosancto concilio Tridentin«i prscscriptse, cum nibil pecuHare super hoc in nostra [Ecclesia] sit observatum.
Hoc unum advertimus ne titulo satisfactoriœ pœnitentia? latcat sacerdotum avaritia, imponendo eleemosynas vel numerum missarum et similia, cum intentione, ut sibi erogetur talis eleemosina, quod aliquando pauperibus nimis grave, et omnibus scandalosum videtur.
9. De approbatione confessarii Arrneni. — Confessarios ritus Armeni pro approbatione indispf nsabiliter debent examinare duo ex Rev. Patribus inissionariis, tertius pro tempore existens Rev. D.nus olïicialis. Quorum conscientia graviter oneratur quatenus solum idoneos sacerdotes ad
confessiones audiendas assumant ideoque semper standum est voto Patris praefecti, vel alterius missionarii examinatoris.
10. De confessariis latinis. — Quod vero ad sacerdotes latinos, quamvis a suo loci Ordinario fuerint approbati, tamen non debent in sudbitos Ecclesiae Armense suam exercere facultatem, donec licentiam a loci Ordinario Armeno, vel saltem a proprio parocho, in distantia cathedrali, impetraverint. Quaproptcr supplicatur Sacra Congregatio ut sua authoritate eontrarium facere pra?sumentes, prout sibi visum fuerit, reprimantur.
Capiît vi. — De sacra mento extrême unctionis.
1. Prœmittitur doctrina catholica. — Profitemur pariter, ac suscipimus cura Sancta Ecclesia Catholica, sacramentum extremae unctionis verum esse sacramentum in se, et per se adequatum, a ceteris sacramentis distinetum, solis infirmis non quidem omnibus sed cum vitœ périclita jegrotantibus ministrandum, a solis sacerdotibus.
2. De materia extremse unctionis. — Materia vero hujus sacramenti non est unguentum chrismatis, ut erraverunt nos tri moderni Orientales, sed oleum simplex olivarum, ab episeopo consecratum.
Quatenus in administratione sacramentorum tutiorem sententiam quoad valorem sequendam esse jure merito Summi Pontifices declararunt, ideo omnes sensus sunt ungendi, nimirum oculi, aures, nares, os, et manus. Unctio vero pedum et renum scimus non esse de necessitate sacramenti, sed tantum de necessitate praecepti vel consuetudinis, prsecipue in nostro ritu, cum viris, non cum mulieribus.
3. De forma hujus sacramenti. — Forma hujus sacramenti, qute apud nos est in usu : Per istam sanctam Unctionem1 et suam miser icordiam piissimam, indulgeat tibi Deus, quidquid deliquisti, per visum; deinde per auditum, et addendo in fine tantum ultimae unctionis nomen Sanctissiraœ Trinitatis2.
4. Quibus sit administrandum hoc sacramentum. — Hoc extremae unctionis sacramentum recognoscimus, juxta canones et conciliorum definitiones, conferendum omnibus infirmis, cum periculo vitae, exceptis pueris adhuc carentibus usu rationis; ideo nullatenus dari debere benevalentibus, aut iis, qui ad mortem non infirmantur; vel denique, cum sit sacramentum vivorum, non esse ministrandum iis de quibus constat actualiter mortuos esse gratiœ per lethale peccatum.
5. De iterando hoc sacramento. — In una infirmitate semel tantum, urgente discrimine vitœ, est conferendum, ita tamen ut si pluries lethaliter aegrotari eontigerit, loties extremae unctionis sacramentum iterare oportebit.
6. De aliquo errore ungendi cadavera. — Damnamus autem cum Sancta