Au Magnificat
vesperis, quœ dicuntur Lois Zevart l. Reassumatur consuetudo admittendi viros ad osculum evangelii, post Juhaperiz Avedaran2. Hœc omnia supplicanius ut inserantur in rubrieis nostris.
Caput xi. — De parochis.
1. De instiluendo concursu ad omnia bénéficia. — Cum nihil magis conducat ad salutem gregis Christi quam probitas et doctrina sui pastoris, ideo posthabitis jure merito omnibus consuetudinibus, etiam imrnemorabilibus, volumus ut in posterum bénéficia parochialia, et quœvis alia, semper digniori conferantur; quod ut facilius assequatur, decernimus servandam esse regulam Sanctae Romanae Ecclesiœ, qua praescribitur hujusmodi bénéficia per concursum conferri debere, ad examen apud examinatores supra assignatos, prœcipue Patres missionarios, quorum conscientia oneratur in electione dignioris, sine ullo prorsus humano respectu et absque personarum acceptione, consideratis tantum meritis, virtutibus ac doctrina personae eligendœ.
2. De modo et tempore promulgandi concursum. — Vacante igitur quovis bénéficie-, prœcipue curato, denuncietur a loci Ordinario, vel ejus vicario aut substituto, universalibus litteris tempus certum concursus, et dies examinis, tum et beneficium vacans. Quae litterse universales mittantur ad omnes parochias, ut affigantur ad valvas uniuscujusque ecclesiae parochialis. Ut autem ex omnibus Archidiœceseos partibus quotquot se senserint concurrere possint, semper concedatur a data litterarum concursus ad diem examinis intervallum temporis sive hebdomadarum.
3. Quando cogi possit ad suscipiendum beneficium. — Quod si nullus ad examen concurrat poterit loci Ordinarius beneficium conferre, pro libito, uni ex sacerdotibus digniori, et ab alio beneficio curato absoluto, eumque etiam compellere pœnis ecclesiasticis ad acceptandam beneficii collationei dummodo provideatur fructibus sufficientibus ad sui honestam sustentationem, prsevio tamen examine, in quo ab examinatoribus idoneus a( animarum curam declaratur.
4. Etiam prœsentati vigore jurispatronatus subiieiantur examini. Non intendimus tamen, per hoc nostrum decretum, ullum inferre praejudicium iis, quibus ratione jurispatronatus alicujus ecclesiae vel benefici prœsentatio légitime competit. Sed tantum constituimus quod prœsentatus examini prout supra indispensabiliter subiieiatur, et quatenus idoneus non reperiatur, rejiciatur et alium digniorem, et sufficientem suo munei prœstare teneatur, semper tamen examinandum.
5. Parochue conferendse ad vitalitium. — Omnes parochise in posterui ad vitalitatem sacerdoti conferantur, qui nullatenus removeri possit nisi ex causis vel defectibus in sacris canonibus declaratis, prius per processui
1. Signifie « Lumière joyeuse », commencement d'un hymne des vêpres di samedi.
2. Évangile des porteuses de baume, c'est-à-dire de la Résurrection.
légitime et juridice deductis, servatis omnibus de jure servandis juxta sacri concilii Tridentini régulas aliasque pontificias sanctiones. Damnanms illam pravam eonsuetudinem et a bono regimine Ecclcsiarum nimis alienam, instituendi paroehos et pastores ad certum tempus vel pro libito removendos, cura hoc prae se ferat speeiem mercenarii potius quam pastoris.
6. De novis parochiis fundatis earumque proventibus. — Cum justum sit ut qui altari et saluti animarum sedulo famulatur etiam de altari fructu percipiat ad sui honestam sustentationem, ideo siquidem omnes parochi praesentes et aetuales suarum parochiarum proventibus ultro se contentos declararunt, quia tamen plures adhuc exstant Armenorum Orientalium et Vallachorum de novo advenientium in regnum hoc fundationes nedum Ecclesiis propriis sed, quod magis dolendum, etiam sacerdotibus destitutae ob eorum inopiam, qua nec propriae quin minus sacerdotis sustentationi consulere valent, ideo supplicamus S. Congregationi quatenus dignetur nobis declarare, quomodo in hac egestate sit procedendum, prospiciendo etiam hujus novi gregis spirituali saluti. Intérim, si alicujus novae parochiae fundatio occurrat, cavetur ut parochus contentus esse debeat annualis proventus ducentorum florinorum monetœ currentis percipiendorum, sine gi'avi onere et frequenti obligatione missarum.
7. Cavetur pluralitas beneficiorurn curatorum. — Inhaerendo Constitutionibus sacri concilii Tridentini omnino prohibita esse débet pluralitas beneficiorurn, curam animarum habentium, sed unicuique parochia' proprius assignatur pastor, qui non per vicarium sed per se ipsum famulari débet immédiate, nec a sua ecclesia se absentare poterit, nisi ex rationibus et ad tempus a prœfato concilio Tridentino praescriptis.
8. De vicariis parochorum. — Quod si parochus aliquis egerit auxilio adiutoris et servitio alicujus vicarii, liberum erit idoneum sacerdotem pro libito sibi eligere, eumque loci Ordinario pro examine et facultate sacramenta administrandi praesentare. Ipse tamen parochus tenebitur prœfato vicario ita providere quatenus honestam possit, pro sua conditione, ducere vitam.
9. De obligatione parochi. — Parochi munus esse débet verbum divinum prœdicare, quatenus etiam a rudioribus intelligi possit omnibus, praecipue juventutem in fidei rudimentis edocere, sacramentorum fraequentiam promovere, Missam fréquenter celebrare, jejunia et dies festos publicare, et denique sacramenta populo légitime et reverenter administrare. Insuper habere débet descripta in libro nomina baptizatorum eorumque parentum, turn matrimonia contrahentium, denique et mortuorum. Quatenus autem sedulam possit operam navare saluti animarum suae curae commissarum prœcipimus ut cathalogum instituatur, in quo describantur omnes parochiaui, familiœ et personœ utriusque sexus, tum et advenarum periranseuntium, aut aliorum de novo advenientium. De quibus omnibus diligenter inquirat circa fidem catholicam, et S. unionis professionem. ni unicuique juxta indigentiam salutaribus monitis consulere possit et contumaces, vel de fide catholica suspectos, Patribus missionariis tum et loci Ordinariis denuntiarc. Denique omnibus se exhibeat pro spenilo
probitatis, quatenus is qui ex adverso est vereatur nihil habens nialuin dicere de nobis, et propterea caveant omnes illicitas compotationes, alearum ludos, rixas et contention.es, praecipue in publicis tabernis. Honesto et. deeenti vestitu talari ac nigri eoloris, cum pileo clericali modeste semper incedat. Ad familiaria servitia, non assumât personas suspectas ac periculosas, abstineat ab omni nota turpis aviditatis, srd sedulam det operam proprio muneri, praecipue in sacramentorum administratione tum et operibus charitatis, visitando etiam infirmos, et captivos, eosque solando monitis uniuscujusque conditioni convenientibus.
Caput xii. — De testamento sacerdotum.
1. [De libertate testamentorum]. — Cum in hac nostra archidiœcesi nulla, vel modica sint bénéficia simplicia, vel curata, habentia proventus ab onere missarum aliisque obligationibus absolutos, ideo sine ullo prorsus scrupulo omnibus sacerdotibus, aliisque personis ecclesiasticis, sub potestate archidiœcesis nostrae degentibus, statuimus testandi bona sua liberam esse facultatem, dummodo aliunde pro valore testamentorum seu ultimae voluntatis serventur caeremoniae servandae.
2. De intestatis. — Si vero contingit, quod absit, clericum ab intestato decedere, vel ex quocumque defectu conditum invalidait testamentum, tune omnia ejus bona mobilia et immobilia distribuantur sequenti modo. Primo expediatur sepultura, deinde exsolvantur omnia débita (si quae a defuncto fuerint contracta) tum et famulis justa merces démérita tribuatur. Residuum vero, média pars impendatur pro suffragio animée defuncti, altéra autem distribuatur consanguineis, habito respectu pauperioribus et magis indigentibus : oneratur propterea conscientia loci Ordinarii circa observantiam decreti hujus concilii Provincialis.
3. [De executoribus]. — Testamentorum, seu ultimae voluntatis exe» cutores assumantur, pro arbitrio testantis, quaevis personee, etiam ecclesiasticae, jure communi, talis muneris capaces.
Caput xiii. — De funeralihus.
1. [De taxa peteiida]. — In funebri officio charitatis proximo exhibent] n, caveat semper quisque sacerdos vitium illud, ipsismet ethnicis et paganis execrandum, denegandi justa [sepultura] defunctis et inhumata cadavera diu relinquendi ob avaritiam in exigendo praetium a parentibus defuncti aut haeredis. Sed quemadmodum pridem jam supplicavimus S. Congregationi de Propaganda Fide quatenus taxa demandetur pro funeralibus et sepulturis, ita ex nunc iterato eidem S. Congregationi supplicationes nostras humillime deferimus pro praescriptione praedictorum taxae funeralium, et sepultura?. Quam sub pœnis suspensionis a divinis, tum et privationis beneficii, quisquis, in quavis dignitate sit constituais, servare debebit.
2. Ad quem spectant proventus ex funere. — Proventus autem, seu eleemosinae provenientes ex sepultura et funeralibus illi ecclesiœ ejusque parocho vel sacerdoti applicandae erunt in qua celebrare contigerit, ita tamen, ut si defunctus ad aliam parochiam spectaret, quarta pars funeraliumreddenda esset proprise parochise ejusque sacerdoti. Quod intelligimus servandum esse, etiam in cathedrali Leopolensi tum et suburbanis ecclesiis parochialibus.
CAPUT XIV. De REFORMATIONE ECCLESLiE cathedralis.
Quemadmodum hujus nostrse archidiœcesis pro capite et metropoli veneratur Leopolensis ecclesia, ita in bono ordine tum ex ecclesiastico ministerio casteris prsecellere débet. Ideo décréta quse sequuntur omnia serventur. Quemadmodum etiam Rev.mus D.nus archiepiscopus noster, pro sua prudentia et disciplinée zelo, declaravit inviolabiliter servanda.
1. Supplicantiir pro institutione prœlaturarum. — Ad servitium hujus metropolitanae ecclesiœ decentius exhibendum, supplicamus S. Congregationi ut sua auctoritate concédât erectionem sex sequentium praelaturarum, nimirum archidiaconatum, custodiam sacrorum cum adnexa praesidentise sacristise, cancellariatum, concionariatum, scholasticatum et cantoratum, conferendœ1 dignioribus atque magis bene meritis ecclesiasticis personis eligendis ab eo, ad quem de jure spectat, vel per concursum, quod magis optamus et semper praevio examine, juxta quod declarabitur a Sacra Congregatione.
2. Singuli prœlati assumere debent vicarium. — Singuli ex supradictis prœlatis assumere debent unum sacerdotem pro suo arbitrio in vicarium, cui exhibere debent de proprio sufficientem proventum ad sui sustentationem.
3. De cœteris proventibus prœlatis assignandis. — Conferendum est cum DD. provisoriis ecclesiasticorum bonorum, quatenus omnes proventus cathedralis ecclesiae inter prœfatos preelatos aequaliter distribuantur, ex quibus possit ita ipse decenter vivere, sicuti et suo vicario sufficienter providere.
4. De fructibus quotidianis incertis. — Omnes quotidiani proventus, tum et collectée sive annuales sive quotidianae, neenon spontanese eleemosinee, denique et funeralia in unum omnia componantur, singulis mensibus inter praefatos prœlatos aequaliter distribuenda. Quare servari debent in arcula apud custodem, sub duplici clave, quarum una sit pênes ipsum custodem, ihera pênes archidiaconum; custos autem regestum habere débet, in quo eonnotabit singulis diebus fructus et eleemosinas advenientes.
5. De personali servitio a prœlatis exhibendo. — Omnes prœdicti prœlati jxrsonaliter una cum vicariis suis teneantur singulis diebus in choro et omnibus divinis ofliciis ac caeteris ecclesiasticis muneribus interesse.
()uod si continuai aliquem minus diligenter suam obligationem non