‹ Histoire des conciles d'après les documents originaux (volume 2)Chapitre 462 sur 1172 · Sir · texte numérisé non relu

Sir

implere x, custos, fex olïicio suo, débet annbtare defeetus et negligentias suorum confratrum, easque déferre loci Ordinario. Qui autem non légitime impeditus se absentaverit a diurnis ofïiciis atque rnuneribus, privetur fructibus illius diei correspondentibus, proportionaliter ad culpam, ita ut quod subtrahitur ab uno vel altero, acerescat caeteris praelatis.

6. De collectis pro Rev.mo archiepiscopo. — Cum per decretum hujus sanctœ synodi 2 sit interdictum, ad evitandam omnem simoniacam labem, etiam tantum apparentem, ministrantibus sacramenta aliquid a suscipientibus quovis titulo, neque prœcario modo exigere, sive pro se sive pro loci Ordinario, ideo supplendo defectui hujus accidentalis proventus, quantum spectat ad Rev.mum archiepiscopum nostrum permittimus ut collecta fiât generalis bis in anno per totam hanc archidiœcesim exsequendam a personis spiritualibus, vel saecularibus, prout placuerit prœfato Rev.mo D.no archiepiscopo, in ou jus commodum et utilitatem, quidquid erogabitur convertetur.

7. De servando antiquo cantu. — Propterea cavemus ut in posterum quisque se abstineat, in cantu publico, a notis, seu vocibus, tum et eaeremoniis a Latina Ecclesia mutuatis, cum probe noverimus adstantibus multum displicere ex eo putantes, nos paulatim deflexuros a nostro ad Romanum ritum.

8. De loco servandi sacram suppellectilem. — Ad majorem reverentiam S. suppellectilis Sancta synodus decernit monendos esse D.nos provisores ut omnis suppellex ecclesiastica benedicta et consecrata in ecclesiis asservetur in debito loco, ac cum deeenti munditia.

CIaput xv. — De tribus ecclesiis suburbanis Leopoliensibus.

1. De ecclesia parochiali suburbana. — Unam tantum ex suburbanis ecclesiis agnoscimus parochialem ecclesiam, nimirum Nativitatis Beatissiraae Virginis sitam in monasterio ubi antiquitus erat episcopalis residentia. Huic ecclesiae omnes suburbani Armeni ritus in spiritualibus, tamquai propriae parochiae, subesse debent. Et quia in hac Synodo declaratum es1 ad prœsens esse vacantem, ideo quamprimum instituendus est parochus ab iis, ad quos de jure spectat, servatis, quœ supra servanda constituimus. Eidem parocho conveniendum est cum D.nis provisoribus de proventibus annuis ejusque oneribus assignandis. Qui tenebitur omnia parochiali* munera in propria ecclesia diligenter obire et sacramenta pro necessitate suis parochianis administrare, ibique perpetuo residere et missas, ac caetera officia divina in eadem ecclesia celebrare pro populi commoditate.

2. De cseteris suburbanis ecclesiis. — Cœterae duœ ecclesiae, nimirum Sanctae Crucis ac S. Jacobi, cum nullam habeant annexam animarum curam, simplicia bénéficia, seu potius capellanias esse declaramus, quibus praeesse debent sacerdotes, prout de facto praesunt, qui suas obligationes

Page 1