ORDO IN DIE PARASCEVES
Hâc die non pergunt Fratres ad processionem ; sed bini sicut meliùs illis videtur visitent loca sancta, et ità temporaneè vadant, ut horâ sextâ ad S. Joannem Evangelistam conveniant omnes, non solùm illi de S. Joanne, sed totius urbis clerici : non tamen cum processione veniant. Postquàm autem ad S. Joannem coadunati fuerint tam clerus quàm populus , mox duo presbyteri procedunt è sacrario indutis purpureis planetis , unus portans patenam auream cum corpore Domini pridiè reservato , aller verô scrinium cum sanctorum reliquiis ; quibus venientibus in chorum , omnes assurgunt, inclinantes se illis reverenter. Ferentes Sancta procédant (1), et alii subsequentur bini et bini, sicut mos est, donec veniant ad S. Stephanum in monte, cantantes psalmos in \iâ studiosè. Non ferant cruces , nec candelabra , nec Sancta , sicul prœtitulavimus.
Cùm autem venerint ad valvas Sancti Stephani , incipiat cantor rJ. Vélum templi scissum est. Quo flnito, prosternantur ad orationem. Cùm autem jussum fuerit decano, terminet orationem ; et dato signo , dicat : Ghristus factus est pro nobis obediens Patri usquè ad mortem ; cui respondent omnes, Mortem autem cru ci s; et sic surguntet sedent cum silentio.
H) Le saint sacrement porté a une procession , sans croix ni chandeliers, et d'une église à une autre, le vendredi-saint, est un usage remarquable , et qui parait avoir été particulier à l'église de Besançon. Dans la phrase suivante, ces mots : Pfec ferant fonda, expriment la défense de porter l'eucharistie. Cette défense serait une contradiction avec ce qui précède , si on ne supposait qu'elle y a été ajoutée dans la suite.
Horâ octavâ, procedit pontifex è sacrario ante altare, ad orandum super oratorium sicut mos est. Statim cùm surrexerit, cum silentio ascendit sedem, non taraen majorem. Tune incipîat cantor Tenebrœ factœ sunt ; quo flnito, rnox subdiaconus ascendit ad legendum, et post lectionem cantatur tractus, Domine, audivi ; quo finito, dicat pontifex Oremus, et diaconus Flectamus genua, et Levate, et dicit orationem, Deus à quo et Judas, etc.; deindè sequitur altéra lectio, et posteà sequitur tractus, Kripe me, Domine; quo iinito, legitur Passio Domini secundum Joannem. Cùm autem ventum fuerit ad locum ubi dicit evangelista , Partit! sunt vestimenta mea , statim duo diaconi nudant altare in modum furantis; et sic finiatur Passio.
Tune venit pontifex ante altare, et dicit orationes ad ipsum diem pertinentes, Oremus, dilectissimi , nobis. Post li citas orationes, statim#defertur crux ante altare, et episcopus solus salutat eam dicens : Ave , crux gloriosissima , omnium litfnorum pretiosissima , sanguine Christi cruentata, felix permanes et permanebis iu saccula ; et refertur crux retrô altare à duobus subdiaconibus ; et praeteriti diei corpus Domini conservatum , à presbyteris defertur à sacrario in altare, cum vino non consecrato. Pontifex inchoat excelsâ voce, Oremus, Prseceptis, etc. ; finità oratione dominicâ, et quœ sequuntur usquè ad Per omnia saccula sseculorum, communicat solus episcopus; et tune cooperitur corpus dominicum super altare sindone mundâ.
Tune eant duo diaconi ubi crux est , et stent ante crucem induti purpureis planetis. Subdiaconi qui crucem tenent, dicant excelsâ voce antifon. Popule meus. ftf. Diaconi, Agios ô Theos ; dicant subdiaconi , Quia ego , et diaconi Agios; et clerus dicat hoc similiter ut supra; subdiaconi, Quid ultrà debui , tune diaconi , Agios , et clerus similiter.
Tune veniant ipsi qui deferunt crucem ante altare , et discooperiat crucem archiepiscopus , incipiatque antifonam Ecce lignum crucis, psalm. Venite exultemus, et prosternât
se episcopus ante crucem , et dicat hanc orationem , Adoro te , Domine Jesu Christe , etc.
Intérim dùm dicitur hœc oratio , cantet clerus antifonam , Dùm fabricator mundi; postquàm surrexit archiepiscopus ab adoratione , eant seniores adorare crucem , et cantet schola hymnum, Pange lingua. Dùm surrexerint seniores, eat schola adorare. Intérim cantetur, Venit et surrexit. Posteà veniat plebs adorare, et intérim dicatur hymn. Vexilla Régis prodeunt, et si necessesit, Signum crucis mirabile. Hœc omuia expleta, communicet clerus et populus; dehinc dicat episcopus vel sacerdos, In nomine Patris , et Filii, et Spiritûs sancti, *{* recedite omnes cum pace. Sicque redeant omnes ad propria. Cellarii autem de congregationibus apponant Fratribus in refectorio vinum et aquam , ut qui voluerint bibant, qui noluerint abstineant; sitque inter illos illud apostoli Pauli, qui manducat, non manducantem non judicet, et qui non manducat, manducantem non spernat. Cœtera in arbitrio decani sint.